Thursday, 11 May 2017

Dolore tabesco

Ludovicus, ultimus rex Gallorum, scripsit hanc brevissimam sententiam die expugnationis carceris Bastille: Nihil hodie accidit. 

Ego etiam, cum mox adsint probationes, in his commentariis scribo: Nihil hodie accidit. Volo foras ire, quod non licet mihi facere, debeo enim domi res gestas discere. Cupio vinum sumere, quod quoque illicitum videtur, opus enim est mihi mente sana acutaque. Otium quaero, nec quietem invenio, nam animum totum nunc litteris adicio. Sed haec hactenus; satis iniquitatem vitae questa sum. Nec decet mihi commune fatum omnium discipulorum, quamvis malum, lamentari. Sapientis est facere quod faciendum sit. Stoica fiam, et tacebo. 

Nihilominus dolore tabesco, heri enim species amati T. oblata est mihi per somnum. Vidi eum et cum eo collocuta sum; etiam ausa sum ei amorem fateri. Postea vero, cum Phoebus lucem per terras sparserat, excitata sum et relinqui eum in hoc falso mundo tenebrarum. Manibus stragula turbavi, at neminem inveni praeter me ipsam. Nunc igitur maereo, nam malo dormiens laetari quam vigilans cruciari.

Fortasse dicitis, lectores, tranquilitatem somni esse nimis languidam, sed melius videtur mihi quiete frui quam semper ascendere per aspera ut honores adipiscar. Jacob 'luctabatur cum angelo Dei', ut traditum est nobis in sacris scripturis; ego vero luctor cum hoste alieno, cuius nomen minime scio, cuius facies incognita videtur, cuius origo difficile perspicitur. Quis, certe requiritis, est hic hostis? Ille multa nomina habet - et Ambitio et Timor et Avaritia vocatur. Haec sunt onera mea, plus gloriae enim cupio quam consequi possum. 

Quamquam haec cogitationes versantur in mente et me dolentem vehementer semper urgent, heri tamen cenavi et ad theatrum ivi una cum mea amica, quem cognoveram in Australia. Spectaculum mirabile vidimus, cuius titulus est 'Miserii'; francogallice dicitur Les Misérables. Ecce nos gaudentes! 

No comments:

Post a Comment