Saturday, 13 May 2017

Ecce discipula

Heri amica quaedam mihi pelliculam misi, in qua inveniri possum. Ecce discipula:


Minime autem volo meum nomen verum hic exponere, quapropter id operui verbo 'ego'; si vero velitis mecum loqui, scribite mihi, vos amabo. Fateor me risisse cum primum vidissem hoc spectaculum, quod monstrabitur novis discipulis ut alliciantur ad universitatem. Saepius igitur, ut saltem credo, in talibus pelliculis inveniuntur iucundae puellae, quae arrident et delectant corda hominum. Sed imago mei, quae infra potest videri, magis placet codicibus quam adulescentibus - ecce enim discipula, quae summa cum voluptate codex inspicit legitque: 


Cum parva puella essem, maxime volebam histrionem fieri. Fortuna tandem crudelis per errorem votum meum implevit, sed 'aliter quam volueram', ut dici potest. Cupiebam enim in terra California vivere et spectacula facere, nunc autem Londinii habito, ubi animum non tragoediis, sed codicibus adicio. Quare, lectores, vos exhortor ut spem atque exspectationem bonorum quam citissime deponatis. Modo huc modo illuc nutu Dei volvimus, nec ullum paradisum nobis viventibus patet; ut verbis Aristotelis utar, motus perpetuus impellit mortales. 

Maxime sententiae huius philosophi assentior. Sursum evolo, et Fortuna deorsum me retrahit; quocumque eo, eodem loco manendum est mihi. Ut exemplum proferam, iam diu conor curas depellere animo, sed etiam nunc doleo propter III causas: 

I) T. diligo, is autem me non amat. 

II) Probationes adsunt! Vae discipulis miserrimis. Vereor ne scientia rerum gestarum mihi scribenti desit. 

III) Amicus K., qui nuper (ut copiose et diu querebar) coenobium intravit, vult diutius ibi habitare ut monachus fiat, quamquam licet ei discedere. Adhuc enim novitius est atque adhuc deliberat de summa rerum. 

Ut videtis, cum sentio me molestiis opprimi, tum haud sine causa crucior. Quid enim peius est quam amantem non amari, quam praeditam ingenio non discere, quam amicum perdere? Quod ad hoc ultimum attinet, Publilius Syrus olim dixit amissionem amici esse damnorum maximum. Damna autem mea cumulantur, multiplicantur, atque etiam amplificantur; cor meum, ut sententiam Caesaris proferam, omne divisum est in partes tres. 

T., te oro ut ad me venias, ne dispeream amoris causa. Fortuna, te rogo ut sapientiam scientiamque mihi des. Nequeo te, K., revocare ad societatem hominum, malis enim apud monachos manere; attamen spero fore ut Fortuna tibi faveat. 

4 comments:

  1. Quōmodo tibi persuāsam habēs T. illum tē nōn invicem dīligere? Nunquam, ut mihi vidētur, nec tibi occasiōnem discendī nec eī prōfitendī dedistī.

    ReplyDelete
    Replies
    1. Commilitiones sumus, nec nostram volo amicitiam commaculare mea libidine, quapropter minime audeo amorem ei fateri. Plane consta timiditatem esse summum malum hominum. Attamen tibi assentior - me haud oportet dicere eum me non diligere, cum nesciam quidnam de me sentiat. Sed fortasse amica iam est ei...mihi quidem plura de hoc adulescentulo sunt discenda.

      Delete
  2. Nescio qua de causa, sed homines quidam sunt qui prorsus omnia quae volunt consequuntur praecise quod ea cupiunt. Mihi tamen fieri solet ut nihil obtienam nisi quod non expectabam, quare animi expectationem quodammodo deponere iam didici ne sensus mei excrucietur. Quotiescumque itaque aliquid volo -quod sane a me non pendet-, si quadam de causa paululum fiduciae mihi esset, iam scio verisimiliter animum meum falsa spe defraudatum iri. Hoc modo vitari soleo ut calamitates studiositatem meam occidant neu exspectationes fato vel potius a fortuna adversa decipiantur. Attamen, iuxta meam opinionem, alterius generis spes est. Quoniam scio me etiam rationem qua omnia facta scrutari possim habere, spem meam in rationis fundamentis potius quam in sensu aedificandam esse existimo. Sic enim intellego, quamvis plerumque post temporis spatium sit, quasdam calamitates quae evenuissent non fuisse propter malam fortunam, quamquam ita esse videbatur, nam fortuna adversa videlicet novas possibilitates genuisse quibus minime mihi fuissent si difficultates passus non essem. Sunt, ut apud nos aiunt, fortunae ironiae quae interdum beneficia quibus non exspectare solemus donat. His verbis te monere volo ut videas te magnam beatitudinis potentiam semper tecum habere. Ideo, ut invenias amorem ac magna cum laetitia sis, fortasse necesse est tibi interea sinere tempus laborem suam facere statimque agere cum occasionem tuam perciperis. Interdum tantummodo tempus potentias evolvere potest ut tandem actus fiant... Forsitan aliquid quod non expectas tibi accideat et quodam die dicere poteris te gaudere quod amari. Utinam ita sit.

    ReplyDelete
    Replies
    1. Utinam quidem ita sit, ut a T. desiderato amer!

      Mihi videtur te rectissime commonuisse. Fortuna tenet cursum suum tortuosum per tenebras, cuius finem nos mortales minime possunt perspicere. Necesse igitur est nobis exspectare eventum vel amoris vel contentionis, nec invidere felicioribus. Nihilominus opinor facilius esse ita disserere quam curas depellere animo; sumus ambitiosi, rapaces, procacesque, haec enim sunt communia mala hominum. Ratio nos impellit ad tranquillitatem, cor autem ad perturbationem. Trahimur diverse; quam ob causam doloribus opprimimur atque in adversam valetudinem incidimus.

      Delete