Tuesday, 2 May 2017

Haeret lateri letalis harundo

Fortasse scitis, lectores, mihi haud placere magnum opus Vergilii, quod omnes discipuli legunt. Credo enim Aenean esse et crudelem et inertem. Quandocumque tamen otium mihi est, lego librum quartum huius operis, maxime enim libet mihi legere tragoediam Didonis, cuius spem, maestitiam, fortitudinemque fateor me magnopere admirari. Regina erat Carthaginensium clarissima, non humilis mulier, sed nihilominus thesauras, gazas, regiasque sprevit amoris causa. Aeneas autem, pavidus et nequissimus vir, sprevit amorem reginae ut imperium adipisceretur. Hic praeponebat saecularia gloria caelestibus virtutibus, illa vero virtutes caelestes curis mundanis. Ex quo plane videtur Didonem sapientiorem (et infeliciorem) fuisse suo marito.

Certe autem requiritis cuius exemplum debeamus sequi. Oportetne nos mandatis amore parere, ut Dido fecit, vel ab iis abhorrere, quemadmodum Aeneas fugit amicam precantem? Ut opinor, facilius est montes ac maria movere quam responsum ad hanc quaestionem dare. Si enim malitis hostes vincere potestatemque consequi, ducem eligite, inquam, Aenean. Si vero via veritatis magis placeat, sequimini, precor, exemplum Didonis, quae cum vivens Venerem colebat, tum mortua servabat memoriam infidelis viri. Sic et in hoc orbe terrarum et in mundo inferiore amorem perpetuum, quem nonnumquam mihi videtur summum esse bonum mortalium, colebat.

Copiose de hac re sententias vobis exponam, nequeo autem per viam Didonis transire. Volo enim adipisci honores, neque amatores magis placent mihi quam fautores. Si haec legisset verba, Seneca minor certe diceret me esse nimis ambitiosam; haud tamen duco ambitionem esse damnandam. Caesar quidem erat ambitiosus; et Gallias sub iugum misit. Cicero laudem audentium petebat, atque nunc vocamus eum optimum oratorem omnium saeculorum. Etiam Seneca ipse, quamquam verbis extollebat humilitatem, sequebatur factis voluntatem Caesaris. Ex quibus exemplis potestis scire neminem non ambitiosum umquam famam immortalitatemque perpetuae posteritatis obtinuisse.

Ambitio igitur prodest mihi omnibusque iuvenibus, quia animum ad audendum, conandum, laborandumque incitat. Haereat, inquam, letalis harundo amoris lateri Didonis; ego vero ensem vibrare malo gloriae. Satis scio omnia orta mox esse casura; nihilominus cupio frui praemiis iustis laborum in hac brevissima vita. Nobis enim, ut Catullus sapienter scripsit, cum semel occidit brevis lux, nox est perpetua una dormienda. Lucem itaque capio micantem, nitentem, splendidam, ut hoc instabile bonum teneo manibus mortalibus, dum liceat mihi solem oculis trementibus videre.

4 comments:

  1. Cur alius neque alius? Ut spero (et provideo), et amorem et magna gesta tibi eris.

    ReplyDelete
    Replies
    1. Fortasse utrumque bonum erit mihi, ut benigne focus; Aeneas tamen, cum ex dea potentissima natus easer, nequivit et imperare et amare. Quam ob rem difficile videtur mihi regnum regulumque (ut dici potest) simul petere.

      Delete
    2. Lege dicis pro 'focus' et esset pro 'easer'; has sententias nimis celeriter scripsi...

      Delete