Thursday, 4 May 2017

In vestibulo regiae

Hodie bene mane surrexi; valde esuriebam, heri enim parce cenavi in triclinio amicorum. Itaque statim ambulavi in cucinam ut ientaculum sumerem. Cum tenebam panem in manibus bibebamque lactem, accepi litteras ab amica Claudia, quae me sic rogavit: "Legistine reginam Anglorum secunda vigilia suos operarios ad regiam, quae 'Buckingham' vocamus, arcessivisse?"

Quam epistulam cum perlegissem, statim incepi plura de hac re discere, eo autem tempore nemo sciebat quare regina nostra repente operarios ad concilia vocavisset. Temere amicae dedi responsum, dicens me credere principem Philippum esset mortuus. Fallebar tamen, maritus enim reginae adhuc vivit. Traditum est mihi Philippum constituisse se dedere otio voluisseque hoc consilium operariis suis nuntiare. Hodie igitur, quamquam nulla magni momenti res accidit huic regno, nos cives sine causa dubitabamus utrum salvus esset princeps necne.

Magistra docente, animum adieci litteris graecis; magnam partem comoediae 'Vespae' perlegimus, quae graece vocatur Σφῆκες. Difficile mihi videtur fabulam totam paucis verbis enarrare vobis, conabor tamen fabulam tradere. Senex, qui solet versari in iudiciis, maximis dolis viribusque summis e manibus filii effugere conatur, ut ad iudicium adsit. Quod factum minime placet filio, qui tamen nequit patrem effrenatum domi continere. Quam ob rem fingit causas inter servos atque etiam inter canes, ut pater possit iudicare et causari inter muros villae.

Hoc opus abhinc multos annos anglice legi; minime vero placebat mihi facta filii, qui vehementissimus cruciator patris sui videbatur mihi. Nunc autem, quoniam facultas est mihi huius comoediae graece legendae, intellego iocos et rideo. Quapropter vos, lectores, exhortor ut graecas litteras discatis, ut fruamini comoediis (tragoediisque) egregiis. Ut opinor, Graeci - vel potius 'Graeculi' dicam, Romani enim parvi eos faciebant - scriptores lepidissimi sunt, quorum opera et levia et gravia mihi videntur. Ut autem verum dicam, malo oratores Romanos legere quam Graecos; Demosthenes enim per ambages dicebat, Cicero autem vim oratoris demonstrabat sententiis paucis - vel saltem 'paucioribus' - diserteque sensus hominum excitabat verbis elegantissimis. Brevitas, ut dicitur, summum est bonum, sine qua nemo recte honores oratoris adipiscitur; mihi igitur constat Romanos vicisse Graecos arte dicendi.

2 comments:

  1. Nempe mensis semis tibi necesse fuit ad sat linguæ Græcæ discendum ut Aristophanem legas?

    Prodigium es, nec jam me pudet Latine coram te scribere.

    ReplyDelete
    Replies
    1. Prodigium non sum, sed paene cotidie graecasque litteras lego. :( quare censeo me esse infelicem, malo enim linguae Latinae quam Graecae animum adicere! Hic sermo tamen discendus est mihi...

      Delete