Monday, 15 May 2017

Mater invisa, mater cara

'Honora patrem tuum et matrem tuam ut sis longevus super terram.' - Ezekiel

Cum parvula essem, discebam me oportere mandatis parere parentium, ut proba viderer filia. Quam ob rem diu patiebar iniurias, neque umquam ausa sum me iuste defendere. Mater solebat sine causa irasci, et pater meus lucrum petebat in alienis terris, quam ob causam eum fere numquam vidi. Nescio cur, sed mater me culpabat propter absentiam sui mariti. Ut verbis matri utar, "Necesse est patri tuo sine otio laborare, nam liberi solent pecuniam vorare, quemadmodum leones edunt lepores."

Eo tempore credebam matri, quamquam eius sententia incredibilis videbatur; nunc vero minime ei assentior. Primum dicendum est parentes meos pecuniam habuisse; idcirco pater ob avaritiam nec ob necessitatem faciebat negotium. Insuper parvuli malunt, ut saltem opinor, parentes habere quam supellectiles.  Ut exemplum proferam, pater quidem munera permulta mihi petenti dedit, haec autem minime placuerunt. Haud enim opus erat mihi munificentia, sed amore.

Cum parentes raro viderem, et amici nulli essent mihi, sedebam domi et libros legebam. Haud enim licebat mihi una cum aliis puellis mei vici iocare et ludere, quam ob rem saepe ex fenestra ridentes spectabam liberos et sperabam me quoque posse frui pueritia tali, quae videbatur plena voluptatum illicitarum. Nonnumquam avus meus me docebat litteras sinicas, attamen eum maxime timebam, quia magna voce carmina discenda pronuntiabat et me impellebat ad discendum non verbis benignis, sed minacibus obiurgationibus. Nihilominus 'sub pinnis eius', ut in quodam psalmo scribitur, multa utilia didici, quae etiam nunc memoria teneo: sinice loqui scribereque bene scio.

Valde metuebam, ut supra scripsi, iram avi, sed mater me maxime terrebat. Calceamenta induebat lignea, quae personabat in via. Difficile videtur sonum horum calceamentorum describere vocabulis latinis; utar tamen verbis 'clec clec'. Quae cum audissem, sciebam me oportere in cubiculo latere, ne occurrerem matri iratae. 'Iratae' dico, nam semper irascebatur; fateor me numquam eam perspexisse arridentem, etiam cum pater adesset.

Quemadmodum arbores sub umbra altiorum crescunt, crevi sub tempestatibus et facta sum cum fortis tum prudens (ut saltem credo). Annum agens sextum decimum collocuta sum cum matre, volui enim  scire quare tam crudelis esset. Ubi responsum a matre flagitavi, ea diu cogitavit et tandem 'nescio' inquit. Post hoc colloquium minime matrem timebam, nam ex hoc unico verbo omnes rationes causasque didiceram. Nesciebat cum me amare tum se benigne erga filiolam gerere, nam ipsa numquam sensit amorem; frigida mater frigidam peperit filiam.

His intellectis, incepi matrem diligere et amare, et nunc honoro - quamquam facilius est hoc dicere quam probare - et patrem et matrem. Heri, lectores, una cum matre in taberna cenavi. Cum audissem clec clec, nullus timor ortus est in meo corde; immo risi, et matrem advenientem amplexa sum.

5 comments:

  1. Tui, pueritia cum matri ægra pronaque subinde ad sæviendum decta (quod nullum vocabulum Latinum esse scio), me commiserescit. Postquam matrem timere desivisti, mitius ab ea tractata es?

    ReplyDelete
    Replies
    1. Ita, nunc saltem loqui possumus humano more, id est, sine lacrimis, clamoribus, iurgiisque. Difficile quidem videtur verbum invenire idoneum ad matrem describendam...anglice autem dicimus, nisi fallor, 'narcissistic'. Traditur enim fabula pulcherrimi Narcissi, qui se ipsum adeo amabat ut mortuus esset prope speculum, in quo venustatem suam admirabat. Misereor tui, amice, quia tibi quoque est mater talis, et vehementer spero te nunc absque iniuriis matris vivere. :(

      Delete
  2. Id est, pueritiam meam quoque cum tali matri degi.

    ReplyDelete
  3. Pulcherrima verba scripsisti, docta puella, etiamsi tristicula in parte prima. Liberi mei duo, et filia et filius, me semper vocant "caram matrem" (sic quidem Latine dictum), quibus spero non fuisse et esse et fore me umquam invisam.

    ReplyDelete
    Replies
    1. Ignosce mihi quod ob neglegentiam haud animadverti litteras tuas. Ut plane videtur, mater es benignissima, quam ob causam opinor liberos tuos semper amorem erga 'caram suam matrem' esse habituros. :) Depelle igitur, magistra, curas animo, quia nunc dīligeris atque in perpetuum dīligēris!

      Delete