Monday, 22 May 2017

Non moechaberis

Ab amico meo, quem vocemus P., primus enim amator fuit mihi, heri litteras accepi. Me rogavit quid nuper fecissem atque inquit, 'Equidem spero te optime valere, nam pulcherrima es. Visne me convenire?'. Exposuit quoque alias sententias plenissimas nugarum, quas fingere potestis; credo enim, lectores, tales viros inveniri ubicumque. Eius verba cum legissem, responsum perbreve dedi: 'Et tua amica?' Ei enim amica est formosissima, quae multo iunior eo est.

'Mea amica,' respondit Casanova iste, 'non vivit mecum, quia litteras discit in quadam provincia Asiae. Quam ob causam volo amicam invenire alteram.' Nec homo ridiculissimus intellegebat quare, his auditis, irascerer. Utinam, lectores, vobis possim nuntiare me eum exprobravisse, sed et voluntas et otium defuerunt mihi ad moechum corrigendum. Idcirco nihil praeter 'Tace, puer improbe' dixi, postulationesque eius neglexi. Mihi tamen constat eum esse stultissimum bestiarum nequissimumque hominum.

Nihilominus, ut soleo, postea multum ac diu de hac re cogitabam. Mihi constat omnes homines - et mulieres et viros - nova antiquis praeferre, atque idcirco placent mortalibus plures habere amantes, etiam cum mariti (-ae) sint. Cognovi, inquam, permultos viros maritos, qui mihi sunt sodales, minime vero ullum fidelem vidi. Ut opinor, feminae quoque maritos spernunt et petunt 'amansiunculos', ut verbo Petronii utar. Nullam veram fidem, nullam virtutem, nullam constantiam in hoc mundo inveni. Quocumque verto oculos dolos aspicio. Quas ob causas minime, ut saltem credo, feminas oportet se nubere maritis; neque decet viros ducere uxores in matrimonium. Haec enim consuetudo, quae sancta nobis videtur, cum alligat corda tum libidines concludit. Ut fateor, via aperta haud praebenda est libidinibus, sed et difficile et stultum videtur homines cogere contra naturam vivere.

Amemus igitur sine catenis conubii, ne ad fallendum coniugem impellamur. Cum quidem sententiam scripturarum hanc lego: 'Non moechaberis', etiam 'non ibis in matrimonium' intellego. Omnes enim moechi vehementissime incusantur more maiorum, non quia voluptatibus Veneris fruuntur, sed quia iugum coniugale rumpunt atque hoc modo nocent coniugibus miserrimis. Sine autem hoc laqueo, qui vocatur 'matromonium', nemo potest adulter esse. Numquam igitur, si meum accipiatis consilium, moechemini. Ite, lectores, et multiplicamini; noli vero esse fallaces, quia amor furtivus nec hominibus nec diis placet.

3 comments:

  1. Mea sententia, plerique homines qui precipue libidinem cupiunt moechari solent. Propterea, postquam intellegunt matrimonium non modo esse concumbere, verum etiam totam vitam una aedificare, aliquem ut melius libidini satisfaciant quaerunt. Difficilius enim est aliquem amare cum eum semper apud nos habeamus, quam amare tantummodo libidinis causa. Hoc facilius esse videtur quod fortuna adversa comitari necesse non est. Illud vero non solum fortuna adversa, verum etiam vitae comitis pravitates amoris causa pati debemus dummodo difficultates acerrimae sicut violentia non sint. Attamen quadam ex parte tibi assentior, nam melius est quoddammodo amare sine conubii catenis, ut dixisti, quam matrimonium moechando neglectere, praesertim quod nostris temporibus in plerisque Europae et Americae partibus fidelitas matrimonialis iam non est, ut patet. Adhuc tamen quibusdam in Americae Meridionalis locis sicut Aequatoria veneratio fidelitatis matrimonialis viget, quod, iuxta meam opionem, laudandum est.

    ReplyDelete
    Replies
    1. Infeliciter mihi difficile videtur libidinem finibus saepire. Ut enim Seneca censuit, voluptas non tenet modum, sed latius emanat quemadmodum flumina ruunt in agros turbida. Gaudeo tamen, quod in quibusdam partibus mundi bonae consuetudines etiam nunc vigent. Iam diu volo ad terram Aequatoriam iter facere, scio enim incolarum modum vivendi perbonum esse. Ibi enim, nisi fallor, sententia 'buen vivir' et dicitur et intelligitur, quae sibi vult 'bene vivere'.

      Et tu, lector benigne, esne maritus? Disertissime enim de fiducia scripsisti.

      Delete
    2. Primum amicam invendiendam mihi est, alioquim numquam maritus fidelis fiam :(

      Delete