Saturday, 20 May 2017

O Hierosolyma aurea civitas

Heri cenavi una cum duobus amicis, quas maxime diligo. Una horum erat N., quacum in theatro spectaculum videram; altera I., quam nuperrime cognovi. Comedimus cibum Italicum; ego maxime fructa sum isiciis ex carne agni factis, quae coctae erant vino caseoque. Insuper bibi potionem roseam, in qua erant aqua vitae sucusque dulcis. Cum animum adiciebamus dapibus opimis, tum colloquebamur de spectaculis, libris, itineribusque.

N. nobis narravit multa de terra Israel, ubi nonnullos per menses habitaverat ut laboraret in agris disceretque linguam hebraicam. 'Urbs Ierusalem,' inquit, 'minus mihi placebat civitate Tel Aviv, populus enim illius oppidi incivilior videbatur quam huius gens.' Quam sententiam cum audissem, cupienter eam flagitavi ut causam discriminis exponerem. Ad quod sic respondit: 'Nescio cur ita sit, sed pauciores homines, qui in Tel Aviv vivant, in Deum credunt. Ierusalem immo aurea civitas est religiosissimis, quam ob rem inibi rustici et rudes inveniuntur. Ut enim opinor, religio affert et insolentiam et inhumanitatem.'

Huic sententiae libenter assensimus. Cum autem reversa sum domum ut quietem caperem, diu de hac re cogitabam. Mihi constat nos nunc vivere in temporibus alienissimis, verbum enim 'religiosus' nobis videtur quoddam esse genus contumeliae. Maiores vero laudere solebant religiosos homines, qui servabant fidem et secundum leges vivebant. Nolo, lectores, omnino maioribus assentire; nos enim minime decet contemnere saecularia et recedere ad claustra. Modus enim vivendi, quem maiores sequebantur, non convenit naturae; ii mulieres mittebant sub iugum coniugale, et servos cruciabant nullam ob causam. Quapropter videtur mihi mores huius saeculi meliores esse quam consuetudines priscas.

Attamen maereo, quoniam adoramus urbanos et despicimus rusticos; ut saltem duco, quaedam benignitas inest rusticis, quam urbani nequaquam possunt consequi. Simplicitas, brevitas, atque etiam tenuitas, quae sunt bona hominum agrestium, minime dissipantur. Bona autem nostra - credo enim vos omnes habitare in oppidis - alligantur nutui Fortunae, quam ob causam fragiliora sunt vitreis poculis.

Fortasse mihi dicetis: 'Satis horum! Semper de iisdem rebus quereris, et nos taedet tuarum lamentationum.' Mea tamen sententia haec dicenda sunt, nam spectaculis cotidie fruimur et nugibus animum adicimus. Torpentes, paene sine sensibus, terras transimus, alios amamus, cibumque sumimus. Cum autem oculos pascimus, neglegimus animum, qua de causa morbus internus putrefacit mentem vehementer corque debilitat. Vos igitur, lectores benignissimos, exhortor ut otium capiatis ad cogitandum, consultandum, consiliandumque.

N.b. Etiam volui vobis fabulam narrare de amico meo, qui moechus est. Nunc autem necesse est mihi res gestas discere. Itaque valeatis, et exspectate proximos commentarios...

No comments:

Post a Comment