Sunday, 28 May 2017

Paradisus voluptatis

Heri una cum Romano adulescente ad hortum ivi ut ambularemus. Spectabamus liberos parentesque eorum ludentes; sol in firmamento caeli lucebat igne terras. Per herbam transivimus viridem, dum colloquebamur de carminibus, fabulis, spectaculisque. Pax pendebat in aere pennis aureis, et ventus tenerissime susurrabat tangebatque flores candidos, qui iacebant sub pedibus. Rosae scintillabant pulcherrimae, et frondes arborum guttibus aquae coronabantur.

In hac Arcadia ambulabamus, ut supra scripsi, et sedebamus sub arbore ut cerevisiam biberemus frueremurque dapibus rusticis. Canes currebant, minime autem latrabant; silentium tegebat homines et benevolentia curas depellebat cogitantibus. Dum Romanus elegantissime de litteris disserebat, recumbebam humi et audiebam verba eius, quae maxime placebant. Recitavit quoddam carmen; arrisi. Nubes navigabat in mari siderum et ornabant caeruleum fastigium mundi.

Postea nescio quo pacto coepimus loqui de consiliis intimis. "Frater meus, qui minor natu est, puellam amat..." longam fabulam mihi de proprinquis suis sic narravit. Denique dixit se haud velle uxorem ducere ante annum XXXV aetatis. Quod cum audissem, exposuit ei meam opinionem de conubiis. Eum exhortavi ne umquam uxorem duceret, dixique me minime credere in amorem aeternum. Ut enim opinor, hoc genus amoris, velut vitulus aureus in sacris scripturis, falsum est. Mihi assensus est verbis, sed amphoram cerevisiae hausit, et herbam, quae inveniebatur haud procul ab eius manibus, divellit summa vi.

Tum ego, iocans: "Cupisne totum campum despoliare tuis rapinis?"

"Herba crescit et semper recrescet contra vim mortis." Desiit tamen et amphoram secundam cerevisiae in sacculo meo quaesit. Potio spumavit atque ebullivit super digitos eius, quos extemplo extendit ad os ut frigidam cerevisiam delingeret. Deinde inquit, "Ecce pueri ludentes in collo. Equidem quoque volo filium habere - at tantummodo filium unum, unicum thesaurum mihi."

His auditis, conticui et manus meas per folia traxi, qui motus excitavit sonum delicatum. Et ille: "Visne liberos parere?"

"Nec parere infantes queo, nec parere marito."

Sciebam eum maxime causam exquirere huius consilii velle, minime tamen ausus est me rogare. Rubuit igitur et coepit aliam fabulam de fratre suo tradere. Aspiciebam laborantes apes, quae huc et illuc circumvolabant ad mel faciendum dulcissimum. Somnus me oppressit, et vox eius me operuit summa voluptate; cum oculos rursus aperui, vidi eum legentem iuxta me.

"Quid legis?"

"Carmina." Magna voce nonnullos versus pronuntiavit. Haud omnium verborum memini, haec autem sententia adhuc mihi haeret animo: Nec murmur nec cogitatio nec osculum nec aspectus pereat. 

Ita horas egimus in paradiso voluptatis loquendo, bibendo, quiescendoque. Nostra vero laetitia adeo fragilis erat ut occideret una cum occasu solis. Sedebamus in tenebris, dum ventus acerbus nobis imminebat; caeruleus apex terrarum prae oculis evanuit et atra nox irrepsit caelo. Corvus quidam cecinit; quo audito, horrui et corde tremui.

"Discedamus."

Romanus nutu mandato huic assensit, sed me intuens moratus est. Tandem ego: "Quid me intueris?"

"Nullam ob causam," inquit, at in oculis eius repperi caliginem vesperae. Quod cum vidissem, omnia ineffabilia intellexi. Ammiseramus paradisum antequam profecti sumus ex horto.

2 comments:

  1. Gaudium mihi hanc fabulam legere erat, talem imaginem iucundam cum floribus candidis, herbisque viridibus, et tranquillitatis sensu nobis descripsisti.

    ReplyDelete
    Replies
    1. Maxime laetor, quod commentarii mei tibi placuerunt, sed etiam maereo, quod Romanus in patriam mox discedet atque idcirco aestatem Londinii sola agam :/

      Delete