Saturday, 6 May 2017

Taedium patior

Appetunt probationes; numero dies et crucior. Ut enim omnes discipuli, et metuo et odi probationes, quae adeo displicebant antiquis discipulis ut pericula ex verbo 'perire', quod significat 'mori', vocarentur. Cotidie sententias scribo legoque de rebus gestis, ut horum memoriae mandem meae; vereor tamen ne mihi deficiat scientia, cum sedeam in aula magna una cum meis commilitionibus. Facilius enim videtur domi verba factaque maiorum recitare quam tractatos intra breve temporis spatium sine erratis scribere.

His auditis, magistri conati sunt me his verbis consolari: Noli animum turbare metu sollicitudineque; certe optimum tractatum scribas. Quamquam scio me iam multum didicisse, nihilominus sub maximo taedio laboro. Minime enim fieri potest ut consumam totam diem discendo, sed etiam nequeo otio frui, nam ensis advenientium probationum super cervice pendit destrictus, velut gladium Damoclis, qui (infelix homo!) voluit scire quid sit magnum imperium regere. Ex quo exemplo plane videtur haud multum differre inter vitam discipuli tyrannique. Hic periculum vitae metuit, ille periculum periculorum.

Fateor me taedere harum curarum, quae innumerabiles et interminabiles mihi videntur. Libenter libros legerem, si haec spectra damnata abessent animo; nunc, ut sentio, timor mentem opprimit refrenatque voluptatem discendi. Minime enim ab litteris horreo; immo diligo et scientiam et sapientiam. Sed timeo ne omnium obliviscar, cum necesse erit mihi diserte eloquenterque de rebus gestis disserere; quam ob rem male valeo, et falsa somnia me saepe excitant; ut verbis utar Ovidii,

"Somnia me terrent veros imitantia casus,
Et vigilant sensus in mea damna mei." 

Iam satis, ut credo, de metu scripsi; ut bene scitis, lectores, saepe has aerumnas memorare soleo in meis commentariis. Nec sequor voluntatem meam, longe enim malo et laetiora et insolita vobis narrare. Profecto vos etiam taedet mei sermonis; scitote vero me non ita queri pro me, sed pro omnibus discipulis, qui fortasse has legunt sententias perque easdem inveniunt remedium ad dolorem communem minuendum tollendumque. Curae enim, quae in corde versantur nec umquam exeunt ex penetralibus animi, morbum gravissimum afferunt; illae autem, quas aliis exponimus, mox recedunt atque etiam a nobis abscedunt. Vos igitur precor, lectores, ut inveniatis amicos, cum quibus mala, infirmitates, incommodaque vitae possitis deplorare. Taedium, ut fateor, minus nocet quam silentium.




No comments:

Post a Comment