Thursday, 29 June 2017

עֲבוֹדָה

Titulum horum commentariorum, quem hebraice scripsi, sibi vult labor, et recte pronuntiatur avoda. Monachi ordinis S. Benedicti, ut fortasse scitis, legem servant 'ora et labora'. Insuper Siniensi hoc proverbium tradunt liberis: 'Quid hodie faciendum est, faciendum est hodie.' Ut plane videtur, omnes gentes ducunt laborem esse bonum summum, quod et auxilium vicinis et voluptatem laboranti affert; atque equidem huic sententiae vehementissime assentior.

Nonnumquam enim, ut facile videtis e meis commentariis, me taedet vitae; ceterum lacrimo nullam ob causam et super lectum iaceo, nam magna animi inertia persaepe opprimit me dolentem. Cuius morbi nullum est remedium praeter laborem, quo ad mentem sanem iterum redeo. Sentio quidem in meo corpore vires paene inexhaustibiles latere, quibus uti debeo ut tranquillitatem adipiscar. Atque idcirco laboro, disco, lego; ne umquam ad illicita malave alliciar. Temptatio enim minime laborantes frangit, at immo otiosos, qui huc atque illuc vagantur sine consilio. Animum igitur adicio litteris, ne Fortuna me captet rete inextricabili, quemadmodum Venus Marsque amantes a marito Veneris, illo callido ferrario, laqueentur et ab omnibus diis irrideantur.

Sed haec hactenus; nolo encomium laboris hic scribere, cum scio vos etiam et industriosi et diligentes sitis discipuli. Valde enim me delectat legere vestras litteras, quae puram exhibunt latinitatem. Itaque nunc pergendum videtur ad alia; ut soleo, narrabo quid hodie fecerim. Bene mane surrexi, codices legi et epistulam misi magistrae de quibusdam erratis, quae legendo inveneram, et postea fabulam brevissimam Stephani Zweig, scriptoris summa eloquentia, perlegi, quae vocatur 'Affectuum Conturbatio' (theodisce Verwirrung der Gefühle). Tragoedia est de amore inter magistrum discipulumque; discipulus iste quoque amat uxorem magistri, qua de causa oritur summa calamitas.

Postea petivi universitatem ut audirem scholas de arte palaeographica a magistro Carolo doctissimo. Redivi tandem domum - fateor me in via tabernam vidisse emisseque cerevisiam, quam nunc bibo - et coepi sententias exarare ad alium magistrum, quem adiuvo ad opuscula scribenda. Denique cenam paravi sapidissimam et nunc satiata, laeta, fatigataque haec expono verba.

Tuesday, 27 June 2017

Odi imbelles

Vobis anno praeterito dixi - quod eo tempore ex imo corde credidi - me numquam iterum esse de M. scripturam. Fateor me erravisse, hodie enim nonnulla exponenda videntur de hoc molestissimo puero, qui a quodam amico certior factus est me orationem esse habituram in illa civitate, quae latine Loidis vocatur. Quo audito, nescio quo modo invenit meum nomen verum, et nunc quoque cum ubi discam scit tum qua de re in conventu magistrorum loquar.

Nec me pudet omnia quae faciam vobis fateri, cum et benigni et eruditi sitis. Aperte nomine utor vero, cum ad lectores epistulas mitto; quam ob rem nonnulli vestrum iam satis sciunt quisnam sim. Nihilominus facta M. minime placent mihi, sentio enim me ab eo indagari, perinde ac si lepus essem atque esset ille venator summa fortitudine. Minime vero est fortis pueri clanculum (putat enim me nescire quid fecerit!) puellam sequi. βάλλ᾽εἰς κόρακας, vade retro, nequissime. Etiam conatus est hos commentarios legere, ut credo; feliciter latine legere nescit, quam ob causam nihil potuit ex his sententiis discere.

Certe rogatis curnam ille tam vehementissime me sollicitat, responsum autem nullum habeo. Nequeo, lectores, causas furoris eius vecordiaeque enumerare; cur enim solent aves in caelo caeruleo volitare? Et cur comedunt corpora mortuorum vermes? Natura, ut patet, dat diversas facultates cuique bestiae, ut omne animal possit beate vivere in summa concordia mortalium, at nescio curnam M. nihil acceperit a natura praeter maximam stultitiam.

Vereor tamen ne falsas divulget fabellas de me apud commilitiones magistrosque mei universitatis. Nimis enim, ut verum dicam, de mea pueritia scit, quibus uti potest ad famam laedendam. Quapropter spero fore ut discedat, ne diutius me angore animi aegrimoniaque afficiat. Iaceo nunc sub ense pendenti, quae imminet tranquillitati excitatque timorem. Praecordiae tremunt meae; instabilis fortuna miscet toxicum antidoto, venenum cibo, laetitiam maestitia; utinam puer iste evanescat diffigiatve in auras! Minime vero debeo hic sedere, lacrimare, et queri. Immo me oportet consilia capere ad futura mala mitiganda, ne incauta a praevisis calamitatibus opprimar...

Sunday, 25 June 2017

Negotiosi dies

Heri nihil scripsisti, nam otium mihi defuit ut exararem sententias. Nunc enim cum magistrum litterarum latinarum adiuvo ad librum edendum, ut satis indicavi in praeteritis commentariis, tum magistrae cuidam artis paleographicae auxilium do ad corrigenda invenienda in quodam codice. Idcirco dies mei adeo sunt negotiosi, ut vix possim horam invenire unam ad latine legendum.

Nihilominus, sicut meus est mos, cotidie conor X perlegere paginas; his diebus fruor secundo libro de arte rhetorica a egregissimo omnium oratorum scripto. Ne diutius vos morer, titulus huius operis est 'De Oratore' et scriptor, ut patet, fuit M. T. Cicero. Nec me oportet virtutes huius praestantissimi viri hic exponere, bene enim intelligitis quam elegans fuerit. Quare nunc ad laetiora pergam - narranda mihi videntur nonnulla de patre meo.

Difficile tamen est locum invenire, unde meum laudare genitorem incipiam. Me amat, etiam cum et odiosa et ingrata videar. Litteras saepe ad me mittit et benignas et blandas; secundum eum et formosissima et callidissima sum puellarum omnium, quae nunc vivunt atque olim vixerunt in hoc orbe terrarum. Insuper munera persaepe dat mihi, quae valde placent; heri accepi ab tabellario quoddam machinae genus, quo uti possum ad calorem mitigandum. Ex quo exemplo videtis quam sapiens sit meus pater, qui praebet dona non modo pretiosa sed etiam utilia. Infeliciter non in iisdem aedibus habitamus; immo villam habet ille in urbe Melbourniensi, ubi vivit cum catulo pulcherrimo meo. Ecce bestia, ecce delicia:


Ex imo corde patri gratias ago, quod cum catulo cotidie ludit nec umquam queritur de suis laboribus. Mihi quidem constat haud esse facile tale animal cum diligere tum pascere. 'Tale' dico, catulus meus enim cum iocosus tum ferox videtur; ei maxime placet post aves infantesque summis viribus currere. Qua de causa etiam necesse est patri post catulum currere, ne parvuli mordeantur.

Nisi fallor, philosophus praeclarus, Emmanuel Kant, quondam ita scripsit: 'Qui amat animalia quoque se benignum hominibus praebet.' Huic sententiae maxime assentior, et valde gaudeo, quod patrem habeo bonum, prudentem, munificentemque. Eum amo, diligo, atque honoro, vosque exhortor, carissimi lectores, ut tuos colatis genitores. Ceterum si vobis sint liberi, precor ut eos defendatis diligentissime ab ictibus saevae Fortunae.


Friday, 23 June 2017

Colloquium inter pristinos amatores

Tertia vigilia

- Germanice, quomodo vales?

- Salve, amica. Res se bene habent. Et tu, valesne? Quid facis Londinii?

- Valeo quoque. Adiuvo meum magistrum ad librum edendum, et scholas audire soleo de latina lingua.

- Utinam e civitate Melbourniensi discedere liceat mihi!

- Si tibi placet iter facere, curnam domi manes?

- Otium non est mihi. Attamen volo fieri cantor. Scis enim...

- Scio te pulcherrime cantare.

Annum agens sextum decimum aetatis meae te vidi prae fenestra nitentem. Digitis suavissimis tetigisti lyram et - ecce musica. Carmen dulce praebuisti mihi spectanti, sed nihil audivi, nihil, inquam, praeter venarum pulsum. Et capillos tuos aspexi rubros, micantes, fulgentesque luce solis, quae se effundit super tuum caput tuosque humeros.

- Amica?

- Quid dicis?

- Nihil.

- Profer tamen quo velis ire ad carmina canenda.

- Novum Eboracum petendum'st, ut videtur. Ibi potero, si omnia bene evenient, in scaenam prodire. Intelligis enim magnam esse copiam theatrorum in illa civitate.

- Spero fore ut tibi eveniat prospere. Ne enim mentiar, admirabar valde atque adhuc admiror tuum ingenium. Vocem habes egregissimam. Si certior facta essem te in theatro cantare, certe advenirem ut te audirem.

Te olim audivi lacrimantem. Nocte te inveni in horto cuiusdam amicae, ubi erat convivium. Procul vero ab aliis epulantibus collocuti sumus. Dedisti mihi poculum aquae vitae, quod exhausi, et statim maximus calor emanavit ex fonte animi ad membra mea. Te manibus trementibus mulsi - vix autem ausa sum basia tua, mille basia, basia gratissima, accipere labris rubentibus. Posui tamen corpus fatigatum in tuo amplexu, et diu in herba iacebamus. Quamquam tenebrosa erat nostra latebra, vidi lacrimam sponte fluentem e oculo dextro tuo, oculo illo caeruleo. Rogavi 'quid gemeres', non autem mihi interroganti respondisti. Deinde meam tunicam arripuisti atque amavimus. 

- Gratias tibi ago. Spero quoque res se ita habeant.

- ...Germanice?

- Nunc eo dormitum. Vale, amica.

- Germanice, paulisper mane. Indigeo te.

- ...

Numquam, Germanice, in hac vita tantam voluptatem rursus capiam, quantam tecum sum adepta. At nunc facti sumus tamquam alieni. Silentium nos opprimit. Taces, et me petentem fugis; fugis, et me tacentem relinquis. Taceas tamen, dum mei memineris. 

Thursday, 22 June 2017

Richardus et Mortulus

Ignoscite, lectores, mihi, quod titulum alienissimum scripsi - nescio quomodo optime possim 'Rick and Morty' latine reddere. Attamen volo vobis plura de hoc spectaculo tradere, cum placeat mihi maxime id videre. Nullam enim inveni pelliculam hac hilariorem lepidioremve. Ecce meum computatrum, quod nuper ornavi imaginibus personarum huius comoediae:


Fortasse etiam videtis poculum in mensa positum, in quo vinum et rubrum et hispanicum invenitur. Nuperrimis in commentariis dixi, nisi fallor, me numquam iterum esse bibituram; at nihilominus libet mihi varia genera vinorum gustare. Sumne debilis? Certe. Habeone animum infirmum? Profecto, hoc fateor. Noli tamen ex meis manibus pocula plena gaudii efferre - aperte dico me esse bibacem, vivo enim secundum meam naturam, quam Deus mihi dedit. Cum enim ab ineunte aetate matrem ebriam spectavissem atque incensa essem studio bibendi...Sed haec hactenus; iam satis de mea infantia exposui. Nunc ad rem pergam.

Cur spectaculum amo Richardus et Mortulus? 'Enumerem causas', ut verbis Guilielmi Shakespeare, poetae maximi Anglorum, utar:

Primum dicendum est meum avum me parvulam docebat, quemadmodum Richardus nepotem Mortulum saepe ad cognoscendam scientiae viam ducit. Insuper mater Mortuli, cuius nomen est (Eliza)beth, odit suum maritum neque scit quid sit liberos diligere...ut mihi plane videtur, hoc spectaculum cum facta Mortuli narrat tum mea.

Quid plura? Vos exhortor ut hanc spectes comoediam, quae etiam vocari potest 'tragoedia', quoniam nulla persona felix est; omnes immo cruciantur diversis doloribus. Richardus nimis sapiens est, quam ob causam male valet apud stultos homines; Mortulus nullos habet sodales. Aestas, soror Mortuli, cuius nomen anglice redditur 'Summer', maximo cum taedio tempus terit, et pater eorum non modo imbellis sed etiam nequissimus videtur. Dolor, inquam, dolor me conturbat, quapropter mihi placet videre dolentes. Nemo enim vult solus lacrimare.


Tuesday, 20 June 2017

In vacuo pectore regnat Amor

Quis est H.? Placeret mihi virtutes eius coram vobis laudare, si facultas mihi esset bene scribendi. Quae infeliciter deest, nec scio quisnam terrarum possit verbis hunc virum humillimis describere. Si viveremus aevo priscorum Romanorum aureo, certe crederetur eum esse filium Bacchi lepidissimi, quoniam et iocabundus et blandus videtur; quandocumque cum eo colloquor, rideo cacchinoque. Cognomen eius verum, ut patet, non est H, sed eum ita voco, natus enim est in quadam terra, cuius nominis prima littera est H - nunc fortasse scitis unde venerit. Nunc autem sicut ego Londinii habitat et res gestas discit.

Timeo ne discipuli eiusdem universitatis, qui legunt meas sententias, quis H. sit rimentur. Qua de causa praetermitto multa; omnia tamen, quae trado, vera sunt. Amo oculos eius caeruleos - ut videtis, hoc genus oculorum maxime mihi placet - et pallidas genas. Digitos habet longissimos vocemque melle dulciorem, quae pervenit ad aures audientium atque eos delectat. Insuper admiror eius nasus, qui cum perpulcher tum prominens est. Ceterum laudanda sunt bracchia candida, quae paene 'marmorea' videntur. Fateor eum haud esse virilem, at immo mollem, placidum, amabilemque. Attamen vir est, atque in sanguine eius vis turbida fluit, quae allicit mentes mulierum.

'Mulierum' dico, quamquam nescio utrum amica sit ei necne. Credo eum esse caelibem, nulla enim de amica locutus est. Nihilominus metuo ne iam ab alia ametur, et vereor ne me repudiet postulantem: ob quem metum timida ac tremens litteras ei heri misi. Ut puto, me decet gratias agere diis, cum responsum benignum ex illo desiderato acceperim. Minime tamen mihi licet eum videre tangereve, quoniam iter in aliam terram nunc facit ad discendum. Neque vobis, lectores, quaerendum est ubi hac aestate vivat. Mittam hoc, relinquam hoc, tacebo, inquam, de hac re, ne casu ostendam in his commentariis quem vehementissime amem. H. enim scit me latine scribere, et fortasse iam hanc paginam invenit; forsitan etiam haec verba plena cupiditatis libinidisque nunc legat.

Castiganda videor. Scitis me paucis mensibus ante alterum adulescentum amavisse, quem T. appellare soleo. Etiam nunc eum concupisco, neque possum unum praeferre alteri. Nihilominus didici me frustra post T. cucurrisse, cum me nequaquam amaret neque umquam fore ut me amet. Spero autem H. amorem erga me in suo sinu esse nutriendum; eum igitur conabor mihi allicere, pectus eius enim adhuc, nisi fallor, vacuum est - et Amor nisi in vacuis pectoribus nusquam oritur.

Sunday, 18 June 2017

Tabernarius sapientissimus

Hodie bene mane surrexi et ientaculum sumpsi; tunc perlegi X paginas operis Sallustii de coniuratione Catilinae, quod maxime mentem delectabat, atque ad tabernam ivi ad vinum bibendum. Tabernarius mihi dedit potionem novam, quam libenter gustavi et, ne mentiar, exhausi. Madida vino coepi de meis amatis loqui:

"II adulescentulos amo, quorum neuter me amat. Quam ob rem minime, ut plane videtur, debeo eorum causa animum sollicitare meum, sed adeo concupisco eos ut nonnulla dicenda sint mihi de ambobus. T. prudens est; eleganter loquitur atque amicos semper adiuvat. Benignissimum se praebet humilemque erga omnes. H. minus sapiens videtur...sed nihilominus mihi placent verba eius, quae risum excitant. T. habet oculos nigros; H. caeruleos. T. animum adicit litteris; H. carminibus. Hodie maxime cupio ad H. litteras mittere - nescio cur, attamen volo eocum colloqui."

Tabernarius hanc orationem audivit mihique consilium perbonum dedit. "Noli," inquit "puellula, litteras mittere pueris, cum ebria sis. Iam II pocula exhausisti. Quam ob rem minime nunc debes amorem fateri. Te oportet rationem, non sensum, sequi, et nihil magis mentes infirmat debilitatque quam aqua vitae. Desine igitur petere amantem; poteris H. cras arcessere, si placebit. Nunc vero cum quiescendum tibi est tum tacendum."

His auditis, gratias maximas statim tabernario egi. Ut enim scio, temere persaepe magna in pericula cado. Itaque necesse est mihi opportuniores exspectare occasiones, nec me decet puerili modo post amatos currere. Tabernarius hodie non modo mihi praebuit vinum, sed etiam sapienter me docuit ut essem tranquillior. Neque sapientis est vinum sumere, potiones enim linguas solvunt membraque reddunt languida.

Hodie igitur ultimum poculum bibi: 'ex nunc', ut iurisconsulti solent dicere, nulla potio praeter aqua intrabit in meum os. Mater Augustini, cuius nomen fuit Monica, etiam amabat vinum, sed Deo adiuvante desiderium hoc immane superavit et facta est cum sobria tum callida. Credo igitur me etiam posse vincere fortitudine aviditatem bibendi. Adiuvate me, lectores; si me bibentem videbitis, excipite e meis manibus poculum!


Friday, 16 June 2017

Cur debemus masturbari

Anno praeterito, lectores, satis demonstravi quare possemus sine peccato masturbari. Ecce sententiae meae. Nuper autem certior facta sum non modo licet nobis masturbari, sed etiam nos oportet hoc modo voluptatem quaerere. Fortasse vero requiritis curnam de hac re scribere velim; creditur enim a nonnullis puellam haud decere talia verba exponere. Consilium tamen cepi de hac re disserendi, quoniam mihi difficile videtur sententias latine scriptas invenire, in quibus scientia potest disci libidinis mulierum. Ceterum censeo veritas semper in medium deducenda est, quam ob rem conor pro mea parte omnia, etiam cum me sane pudeat referre, vobis exponere.

Ne longa sim, statim pergam ad rem. Persaepe masturbor, et credo vos quoque solere sic libidinem sedare. Omnes et senes et iuvenes, et mulieres et viri, ut saltem videtur mihi, cotidie ita peccant. Nec debeo vocabulo uti 'peccare', cum bene sciamus nihil mali inesse huic voluptatum fonti. Volo tamen certis verbis dicere omnes homines masturbari, quam ob causam minime nos oportet hanc tegere consuetudinem pudore vel etiam improbare, moderata modo sit.

Insuper cum necesse est nobis aperte et plane de hac re colloqui, tum debemus totiens masturbari, quotiens corpora nostra postulant oblectationem. Ut enim philosophi dicebant Stoici, vivendum est secundum naturam. Nemo autem potest verba naturae audire, ut ita dicam; immo opus est nobis animadvertere nostros affectus, ut reperiamus quonam corpus indigeat. Quippe unusquisque homo ex affectibus intelligit quota hora cenandum sit quandoque obdormiendum. Eodem modo, ut sentio, debemus tempus eligere ad masturbandum; corpora enim mortalia cum cibo egent tum delectatione, suavitate, iucunditateque. Et quid magis placeat animis hominum, rogo, quam voluptas haec Veneris?

At fortasse etiam nunc mihi dicitis: "Deus vetat." Vetatne? Immo Deus vult, cuius consilii rationem infra exponam. Si pater et animalium et rerum nos praeter omnes mortales amet, nonne liceat nobis libidinem satiare fruique voluptatibus naturalibus? Certe igitur, inquam, debemus maturbari, nam Deus fecit homines desiderantes, concupiscentes, amantesque; et libido et ratio datae sunt nobis, quibus uti possumus ad summam voluptatem petendam sine auxilio aliorum. Quapropter minime nos oportet, quemadmodum bestiae faciunt, pruriginem libidinis mitigare coram omnibus. Immo scimus (et debemus) domi masturbari ut naturale desiderium consedemus.

Quid plura, amici, dicenda videntur? Masturbandum est nobis, ita enim mentes excitatas turbatasque reddimus mitiores ac tranquilliores. Ceterum debemus masturbari, hoc enim modo sine peccato periculove licet nobis voluptatem adipisci. Itaque vos exhortor, carissimi lectores, ne umquam desinatis libidinem naturalem satiare manibus tuis, cum haec consuetudo maxime prodsit corporibus.
Ut finem faciam horum commentariorum verbis Ovidii, magistri artis amatoriae optimi:

Cum loca reppereris, quae tangi femina gaudet, 
non obstet, tangis quominus illa, pudor. 

Wednesday, 14 June 2017

Disce disce sine fine!

HORA OCTAVA POST MERIDIEM a.d. XVIII kal. Iul.

Hodie nullas litteras latinas scripsi, nam totum diem egi artem discendo palaeographicam. Scholae aestivae adsunt; multi discipuli multaeque discipulae his diebus in bibliotheca universitatis Londinii audiunt lectiones ut augeant eorum facultatem legendi. Quamquam difficile est, ut fortasse scitis, sententias ab hominibus medii aevi exaratas intellligere, haec ars nihilomimus magnopere - et fortasse nimis vehementer - mihi placet. Sed redeundum est mihi ad libros codicesque; cras plures exponam commentarios. Vale nunc, lectores!

HORA SECUNDA (id est hora septima ante meridiem) a.d. XVII kal. Iul.

Maxime fatigor, heri enim incepi carmina Ovidii, quae vocantur 'Amores' legere, et adeo mihi placebat primus liber horum versuum ut nollem deponere codicem et dormitum ire. Quod, ut satis scitis, paene numquam accidit mihi, cum malim prosam orationem quam carmina legere. Nihilominus Ovidius meum carpsit mentem, quam ob rem sentio me vehementissime ad opera eius trahi, quemadmodum vehemens vis ventorum movet atque etiam eradicat arbores fructibus florescentes.

Quippe vesperrima nuperrima versabar in turbine verborum, ubi vidi Ovidium ante ianuam stantem ac clamantem: "Excute poste seram!" Quo audito, festinavi ad mandatum implendum ut vatem admitterem praeclarum. Quam ob causam sententiae eius penetraverunt usque ad recessus animi, et credo me Corinnam pulcherrimam quoque aspexisse tetigisseque, cum legerem syllabas perlepidas.

Sed haec hactenus; nolo tempus exiguum, quod mihi est ad scribendum, terere ad carmina Ovidii describenda. Quis enim nostri saeculi potest verbis rudibus aequare vocabula illius poetae, qui cum sententias tristes praebuit lectoribus tum edidit laetiores? Is enim dixit in eodem libro et 'Flete meos casus' et 'Forma papillarum quam fuit apta premi'. Ex quibus exemplis potestis intelligere hic magister scriptorum amavisse et risisse ac lacrimvisse, cum viveret tempore Augusti imperatoris. Itaque vir perfectus, ut ita dicam, erat, et omnia genera affectuum erant in suo corde turbatissimo. Sciebat quidem quid esset et amari et amare.

Quapropter hoc dicendum videtur: quamquam antea semper dicebam me odisse carmina omnia, Ovidius me docuit ad hoc genus litterarum legendum. Vergilius, inquam, etiam cum magistris sit optimus poeta, numquam me discentem invasit suis fabulis; Tibullus Propertiusque magis placuerunt, sed nemo, ut saltem duco, potuit, potest, poteritque superare Ovidium. Hic enim minime de sua Corinna scribebat, sed de nostris Corinnis. Omnis homo habet suum proprium amatum. Quamquam abhinc MM annos incepit prae mensa sedere et versus pangere, tamen nescio quo modo omnes amatores omnium saeculorum depinxit. Legite igitur, lectores, Amores Ovidii, qui bene intellegebat quid esset cruciari libidine.

Monday, 12 June 2017

Inter faeces et urinam nascimur

Heri surrexi bene mane, ut soleo, et ivi ad latrinam. Infeliciter certior facta sum aquam non posse fluere ad sordes proluendas. Ut verbo theodisco utar, latrina mea erat (atque adhuc est) kaputt, quam ob rem minime licet mihi ea uti. Fortasse requiritis, et recte, quidnam fecerim, quoniam difficile est sine latrina vivere. Arcessivi plumbarium; nolo 'artificem plumbarii' scribere, nam ineptissimus videbatur. Cum nequivit latrinam restituere in pristinum statum, tum aliam partem balnei coepit destruere manibus inscitis. Eum igitur dimisi, attamen necesse fuit mihi pecuniam solvere debitam.

Irata quaesivi dominum, a quo aedes conduxeram, sed nusquam die Solis inveniri potuit. Quapropter ad patrem litteras misi ut ei haec omnia, quae mihi miserimmae acciderant, tradere auxiliumque ab eo petere. Pater sapienter me monuit ut fugerem ad tabernam, ne in luto immundo, aqua inquinata, faecibusque sordidis diutius versarer.

His auditis, extemplo incepi tabernam idoneam requirere, in qua erant cubicula. Opus autem fuit mihi magno pretio cubiculum conducere, cum iam vesperavisset et non erat mihi locus in diversoriis multis. Quippe huc et illuc cucurri ad cubiculum petendum, quemadmodum Maria et Ioseph quaesiverunt locum ad Christum pariendum. Inveni denique tabernam, ubi pernoctavi, et nunc sedeo in cubiculo scribens hos commentarios. Ecce:


In medio mensae aspici potest liber S. Augustini confessionum. Hoc opus elegi ad legendum, cum opus sit mihi cum viribus corporis tum animi tranquillitate. Hodie debeo domino epistulam mittere de hac calamitate, indigeo enim pecunia ad latrinam restruendam. Ceterum me oportet alterum plumbarium arcessere, qui - ut saltem spero - me certiorem faciat curnam aqua non possit fluere in latrinam proluereque sordida.

Vae mihi! Nunc cum pauper tum tristis sum. Insuper cupio redire domum et ibi habitare, aedes enim meae magnopere mihi placent. Existimo quidem me esse a Deo ludi; bene scitis, si diligenter legitis commentarios a me scriptos, varia genera malorum persaepe ruunt super meum caput. Nihilominus omnia patienda sunt aequo animo, ut Augustinus nos docuit. Cum inter faeces et urinam nascamur, plane videtur vitam mortalium ab initio usque ad finem sordidam esse. Vos igitur precor, amici, ut parvi aestimetis aerumnas et spem retineatis, etiam cum ambuletis per lacrimarum vallem.

Sunday, 11 June 2017

Epistula ad me ipsam puellulam

Quodiversusabis sibi annum agenti quintum decimum aetatis annum s.p.d.

Valesne bene, discipula? Haud te oportet mihi responsum interroganti dare. Scio enim te omnia odisse nullosque amicos esse tibi. Cotidie lacrimas et cupis mortem tibi conscivere. Vita enim puellulae est militia, ut dicitur in scripturis sacris, super terram; aliae discipulae te exprobrant crudelissimis verbis. Ceterum nolis contra leges ludi peccare, attamen difficile videtur morem gerere magistris. Odium enim parit odium, et magistri te persaepe obiurgant, cum dicunt te esse pigram, stultam, improbamque. Tibi igitur has litteras mitto ut te dolentem consoler, ne diutius in flumine calamitatum verseris.

Bene quidem intellego adulescentes alios nolle tecum loqui, atque etiam relinquunt te solam in bibliotheca. Non autem te decet tuum fatum deplorare. Ut opinor, minime petendi sunt amici qui repudiant te quaerentem. Immo illi petendi sunt, qui te amant et delectant. Ne quidem mentiar, tibi opus non est ullo amico, quoniam solitudo haud nocet, at immo mentem reddit fortiorem animumque confirmat virtutibus.

Ut verum dicam, duo genera semper inveniuntur in omni ludo, velut duo genera hominum in re publica Romana, de quibus Cicero, summus magister, diserte scripsit: qui volunt se populares haberi et qui malunt se optimates esse. Quamquam popularis non es, nihilominus potes discere litteras, egentibus auxilium dare, et corpus exercere, ut femina optimas cum sis tum videaris.

Mihi etiam constat te maxime placere carmina scribere, at nusquam inveniuntur lectores, qui haec opera legunt et admirantur. Primum dicendum est tua carmina pessima esse; te precor ut quam citissime desinas, ne homines crucies versibus ineptis. Si autem malis otium terere scribendo, noli lectores quaerere. Non enim amicos petes sinceros, sed sycophantas, qui blandissimis sententiis te mulceant tibique noceant mendaciis. Adice igitur animum aliis rebus, ne e verbis aliorum exspectes beatitudinem sed hoc bonum capias e tuis factis. Desine quoque concupiscere Germanicum puerum, quem ultra modum amas. Mihi crede: hic amor te penitus laedet.

Scio tamen haec verba et inania et vana tibi videntur. Maxime enim vis cognoscere sodales benignos, amatorem allicere, laudesque adipisci a magistris. Quae, inquam, omnia fieri possunt. Noli vero, amica, manere domi et timere societatem hominum. Natura praebuit animo audaciam tuo fortitudinemque, quam ob rem potes, si vis, foras exire et consortio hominum frui. Surge et in terram stabilem ascende, terram illam otiosam, plenam voluptatum! Sperandum est tibi et conandum. Pro certo tibi polliceor omnia bene esse eventura.

Valeas, carissima, quam optime.

Friday, 9 June 2017

Comitia Britannica: Vivat Ieremias!

Heri comita habita sunt; quamquam ducem nondum habemus declaratum, iam scimus Theresiam May praesidem - pessimam omnium mulierum et stultissimam - minime nostram rem publicam diutius esse gubernaturam. Gaudeo igitur, et coram omnibus fateor me laetari, quod Theresia mox discedet; quo facto,  pestilentia et misera et periculosa levabitur, quae antea super cervicibus capitibusque patiebamur magno cum luctu. 

Si vero heri me dixisses ita esse eventurum, certe responderem te dicere nugas, quia omnes magistri 'politicarum rerum' saepe nuntiabant Theresiam esse victuram. Nihilominus longe erraverunt; ante victoriam Donaldi Trump, etiam credebatur eum nullo modo posse Hilariam comitiis vincere, attamen (proh dolor!) nunc gubernat C.F.A. Ex quo exemplo discimus Fortunam esse mutabilem instabilemque, nec semper tenet viam praedictam rectamve. Quamquam autem Fortuna vulneravit populum Americanum, illa tamen auxilium dedit benigne populo Britannico, cum nos servaret e manibus Theresiae, quae cupiebat atque etiam cupit libertatem delere, iura opprimere, aequitatemque ex animo huius gentis eripere. 

Infeliciter, ut saltem opinor, Ieremias Corbyn, quem magnopere admiror cuique maxime assentior, quoque non potestatem capiet. Fortuna enim neutro inclinavit, et divisa est Britannia in partes duas. Quam ob causam - quod absit - fortasse insanissimus nequissimusque hominum, Boris Johnson, rem publicam gubernabit sine assensu populi. Spero ne sub potestate talis ducis cadamus, nihil enim peius videtur quam vivere sub principe malo. 

Sed haec hactenus. Ne vos, lectores, per circumitus traham, finis aerumnarum nostrarum nondum adest. Necesse enim est nobis ex unione Europaea exire, plus pecuniae dare medicis miserrimis, et consilium capere ad exsules profugosque recipiendos. Calamitas nunc imminet, quam ob causam debemus deponere inimicitias et patriam summis viribus defendere; innocentes laeduntur a improbis carnificibus, qui quam citissime sunt depellendi. Vivat, inquam, Ieremias dux, sed bene tamen intellego eum non esse regnaturum. Quis igitur nos diriget ad lucem pacis? Nescio, et doleo me nescire.


Wednesday, 7 June 2017

Stagna inferna

Heu me miseram! Heri, ut soleo, nequivi obdormire. Iacebam diu super lectum cogitans; cum aspexissem horologium paene lacrimavi. Nihil enim peius mihi videtur isto acutissimo morbo, qui vocatur 'insomnia'. Alii morbi enim cruciant aegrotos aperte, sub luce solis; insomnia autem valde insidiosa est. Latet in tenebris et premit fatigatissimos nocte, ne possimus hanc depellere pestem societate amicorum vel etiam labore, remedium optimum hominibus dolentibus. Ceterum censeo hunc morbum esse delendum, cum enim doleo singulis noctibus, quaque die etiam aegroto. Difficile enim videtur legere, discere, scribereque, cum adeo fatigata sim ut aegre me ipsam e lecto sustollam.

Ut verbis Statii utar - qui poeta, ut censeo, laboravit cum viveret sub eodem morbo: Crimine quo merui iuvenis, placidissime divum, quove errore miser, donis ut solus egerem, Somne, tuis? Rectissime disertissimeque scripsit; cum nequeo dormire et video ubique quiescentes, sentio me esse alienam, pravam, insanam. Cum video propinquos dormientes, iis maxime invideo; utinam corpus possim mutare, ut me vigilantem fugiam ad Arcadiam tranquillitatis. Quod minime, ut satis scio, potest fieri; nihilominus sententia haec Petri Gabrielis cantoris optimi saepe in mentem recurrit: Corpus meum est carcer. Irretior quidem curis cogitationibusque, ac quamquam huc et illuc membra verto, nullus patet mihi exitus ad somnum.

Catullus prave scripsit: Nox est perpetua una dormienda. Vae ei, vae omnibus, qui facile obdormiunt! Mehercle erravit. Nox non est perpetua una dormienda, sed perpetua una vigilanda. Sol numquam cadit, at semper moratur prae oculis meis turgidis. Caput depono super torum, pectus tego lineamentis, fenetram operio aulaeis. Lux autem penetrat in cor meum et, quamquam fatigor, nequeo ex manibus angoris animi evolare in mundum alterum, ubi florescunt arbores, ubi oves saltant in rivulis, ubi amatus meus, T., me exspectat arridens.

Minime, minime licet mihi infelicissimae haec feliciora prospicere et digitis trementibus tangere. Immo usque ad adventum Phoebi in suo curru vigilo super lectum. Odi, inquam, noctes, odi silentium, odi atras tenebras, quae liquescunt super me dolentem. Et praecipue, ut verum dicam, odi somnum, qui se praebet omnibus et me relinquit clamantem in vasta solitudine. Nil, ego, nil, fateor, tam malum, iniustum, ac turpe est quam hic morbus, 'insomnia', tartareus! 

Monday, 5 June 2017

Festum Latinitatis

Die praeterito Saturni ivi, ut bene scitis, Oxoniam ut celebrarem una cum nonnullis sodalibus festum Latinitatis. Quoniam pollicita sum Mariae carissimae me esse de hoc festo scripturam, in his commentariis exponam omnia, quae illo die viderim, audierim, senserimque. Ut autem verum dicam, difficile mihi videtur diem tam laetum fastumque litteris mandare, gaudium enim ineffabile ortum est in meo corde. Nihilominus conabor, lectores, pro mea parte vobis describere humillimis voluptates  verbis infinitas.

Londinio vecta sum raeda, quae 'x-XC' vel anglice 'x90' vocatur; mihi constat omnes discipulos, qui soleant hoc iter facere, profecto scire qua de raeda nunc scribam. Ex fenestra amoenum rus aspiciebam, ubi et equi nonnulli per campos lasciviebant herbosos avesque discolores inter arbores volitabant frugiferas. Videbam quoque in itinere agros fertiles, in quibus segetes aureas nitore fulgebant vique ventorum se flectebant, velut saltatrices venustae. In medio harum naturae divitiarum sedebat Oxonia, urbs florentissima, sub micanti sole.

Cum advenissem ad locum praedictum, stupefacta sum pulchritudine villae, in qua Carolus Ludovicus olim habitabat. Credo vos cognovisse nomen eius; ille enim praeclarissimus scripsit fabulas de factis liberorum in terra Narnia. Receperunt me comiter Maria, quae proximo autumno incipiet theologicas res discere Oxoniae, et Edmundus, qui eo tempore miscebat caseum, ova, lacque maximo in catino. Quibus cenam parantibus auxilium paulisper dedi, ac deinde erravi per domum ut viderem parvum cenaculum, in quo etiam nunc inveniuntur vestimenta librique C. S. Ludovici. Postea amplexa sum Gueneveram, dominam huius villae convenique alios fautores linguae Latinae. Sumpsimus denique prandium in horto floribus pleno, sub caeruleo caelo nubibusque luce solis tumescentibus. Egimus nonnullas horas carmina legendo latineque colloquendo. 

Postea cum placeret nobis brevi spatio temporis ambulare, profecti sumus in silvam haud procul a villa Gueneverae crescentem. Ascendimus ad fastigium collis viridis advenimusque ad pratum mirabilem. 'Mirabilem' dicamne? Ita dico, nam hoc pratum oculos delectabat nostros; coronabantur folia croceis floribus, quemadmodum stellae solent in cacumine caeli inter angelos tremere. Arbores pratum cingebant ornabantque tenebris illecebrosis. In medio prati stabamus atque e longinquo spectabamus turres altas, agros interminabiles, sublucentesque nebulas. 

"Ecce!" inquit amica quaedam. "Ecce lepus!"

Vocem eius secuta sum et animadverti in mari frondoso lepus cinereus, qui summa cum voluptate herbam mordebat. Nobis autem clamantibus, timore affectus est et fugit in latebram. Sed alter lepus manebat in prato, quem maxime admirabamur. Vix queo vobis dicere cur consilium ceperimus ad discedendum; postea festinavi Londinium ut vale dicerem matri, quae die Solis rediit ad civitatem Melbourniensem. Haec narratio fortasse turbata videtur, minime autem possum tantam beatitudinem continere sententiis. Scitote nos laetos fuisse in silva ista, laetissimos, inquam, omnium mortalium. 

Ita, in paradisum venimus, discimus litteras latinas, comiter risimus. Numquid aliud dicendum est! 

Saturday, 3 June 2017

Mersus est Pharao cum curribus suis

Hodie ibo Oxoniam ut festum celebrabo Latinitatis una cum nonnullis amicis discipulisque, qui omnes latine et loquuntur et scribunt. Timeo tamen, ne insciens viam errem, numquam enim ad hoc oppidum iter feci. Spero igitur me esse adventuram ad villam Gueneverae carissimae sine laboribus periculisve.

Nunc prae his commentariis sedeo et nescio quid scribendum sit mihi - non quia materia deest, sed quia cogitationes permultae versantur in mea mente, nec possum inter eas distinguere. Turbatio tumescit in animo; cogito de somniis, factis, dictis. Ceterum nequeo tranquillitatem adipisci, sine qua nemo bene exponit sententias, nam T. vehementer desidero. Iam diu volo colloqui cum eo de amore, est autem, ut iam scripsi, amica ei, quam ob causam metuo ne spernat me. Insuper mihi maxime inhonestum videtur hominem seducere, qui iam coniunctus est alteri feminae. Nihil enim turpius est quam 'concupiscere domum proximi tui'. In suis legibus, Deus etiam haec verba addidit:

nec desiderabis uxorem eius non servum non ancillam non bovem non asinum nec omnia quae illius sunt
*id est, 'proximi tui'.

Me igitur decet - quod facilius est iurare quam facere - deponere amorem, qui in sinu meo nutritur et gradatim crescit. Fateor me posse T. oblivisci, cum domi maneo et conspectum eius fugio. Cum autem eum video, pereo; in flumen fluctuosum delabor et undibus huc illucque trahor. Semper vero ad gurgitem eius faciei revertor, ubi terra firma non invenitur. Immo mergor aquis turbatissimis,  quamquam enim summis viribus conor necessarium spiritum inhalare, imbibo tamen fluctus saevos, qui inundant super caput meum.

Itaque clamo, etiam cum aqua vocem opprimat: "Quis adest, qui me servet?" Et nullum responsum pervenit meis auribus. Luctor contra vim undarum in pestilenti fluvio, sed nemo auxilium mihi praebet. Aspicio T. stantem in litore tenentemque dextera longissimum funem, quo uti potest ad me servandam. Minime autem me morientem animadvertit, nec audeo eum arcessere, sed a turbinibus aquarum ruentibus voror, eoque modo pereo. Quippe timor mortis minus me conturbat quam aspectus amatissimi adulescenti, qui in ripa sicca manet et sinit me suffocari.


Thursday, 1 June 2017

Quid accidit?

Nihil.

Ut verum dicam, quoniam necesse non est mihi ad scholas - quae etiam vocantur 'lectiones' - ire, cotidie domi maneo ac libros lego. Taedium igitur me hebescentem premit et saepe super lectum iaceo, cum parietes aspicio candidos. Nonnumquam vinum bibo, et madida potionibus tempus tero carmina scribendo inania, quae nemini placent. Conor quoque opera paedagogica scribere de arte palaeographica: ut enim sentio, nos oportet principia huius artis discipulis tradere, quemadmodum parvuli accipiunt leges grammaticas ex ore magistri.

Ne vos per circumitus traham, mihi constat exemplum proferendum esse. In meo opere doceo discipulos quomodo distinguendum sit inter litteras similes. Difficile enim videtur codices antiquos legere, nisi potestis distinguere inter litteras 'c' et 'a'. Magistri autem solent hanc artem aliter docere; malunt quodque genus chirographi tractare, nec umquam disserunt de legibus generalibus, quibus utor ad sententias legendas intelligendasque. Nihilominus bene scio me adhuc esse rudem tironem, quam ob causam me minime decet librum edere ad alios docendos. Si enim nunc conarer in universitate docere, certe ab omnibus sapientioribus arriderer.

Quid hodie faciam? Ne mentiar, nescio. Ut iudico, opus est mihi ad bibliothecam iter facere ut adipiscar plures libros, sed pigrissima sum, quapropter malo hic sedere atque evadere hominum societatem. Heri accepi litteras ab amica Claudia, quam ob rem debeo, ut saltem opinor, responsum ei mittere: sed me taedet litterarum. Fortasse hac vespera ad emporium ambulabo ut vestimenta emam, attamen - quod insolens videtur - nequaquam placent mihi stolae, tunicae, et alia ornamenta corporis. Heu, heu, credo me infelicem esse et miserrimam. Dolebam enim, quod pericula subire debebam; nunc autem, quamquam fieri potest ut otio fruar, doleo quod nimis otiose vivo.

Legi hodie nonnullas sententias Seneca Maioris, quae me delectant, existimo enim me esse similem Latronis Porcii (O nomen insolitum!), amici Senecae: In utramque partem vehementi viro modus deerat: nec intermittere studia sciebat nec repetere. Cum se ad scribendum concitaverat, iungebantur noctibus dies et sine intervallo gravius sibi instabat nec desinebat nisi defeceat; rursus cum se emiserat, in omnes lusus, in omnes iocos se resolvebat. Ego quoque ab fatigio usque ad cloacam cado, et rursus e fundamento in summum montis surgo; ut aliis verbis utar, totum animum adicio aut otio aut negotio. Quies, modus, et temperantia alienissimae virtutes sunt mihi. Quidquid facio, vehementer facio. Quippe sentio quoddam genus igni inest in meo corde, quo impellor semper ad rerum extremitates.