Friday, 9 June 2017

Comitia Britannica: Vivat Ieremias!

Heri comita habita sunt; quamquam ducem nondum habemus declaratum, iam scimus Theresiam May praesidem - pessimam omnium mulierum et stultissimam - minime nostram rem publicam diutius esse gubernaturam. Gaudeo igitur, et coram omnibus fateor me laetari, quod Theresia mox discedet; quo facto,  pestilentia et misera et periculosa levabitur, quae antea super cervicibus capitibusque patiebamur magno cum luctu. 

Si vero heri me dixisses ita esse eventurum, certe responderem te dicere nugas, quia omnes magistri 'politicarum rerum' saepe nuntiabant Theresiam esse victuram. Nihilominus longe erraverunt; ante victoriam Donaldi Trump, etiam credebatur eum nullo modo posse Hilariam comitiis vincere, attamen (proh dolor!) nunc gubernat C.F.A. Ex quo exemplo discimus Fortunam esse mutabilem instabilemque, nec semper tenet viam praedictam rectamve. Quamquam autem Fortuna vulneravit populum Americanum, illa tamen auxilium dedit benigne populo Britannico, cum nos servaret e manibus Theresiae, quae cupiebat atque etiam cupit libertatem delere, iura opprimere, aequitatemque ex animo huius gentis eripere. 

Infeliciter, ut saltem opinor, Ieremias Corbyn, quem magnopere admiror cuique maxime assentior, quoque non potestatem capiet. Fortuna enim neutro inclinavit, et divisa est Britannia in partes duas. Quam ob causam - quod absit - fortasse insanissimus nequissimusque hominum, Boris Johnson, rem publicam gubernabit sine assensu populi. Spero ne sub potestate talis ducis cadamus, nihil enim peius videtur quam vivere sub principe malo. 

Sed haec hactenus. Ne vos, lectores, per circumitus traham, finis aerumnarum nostrarum nondum adest. Necesse enim est nobis ex unione Europaea exire, plus pecuniae dare medicis miserrimis, et consilium capere ad exsules profugosque recipiendos. Calamitas nunc imminet, quam ob causam debemus deponere inimicitias et patriam summis viribus defendere; innocentes laeduntur a improbis carnificibus, qui quam citissime sunt depellendi. Vivat, inquam, Ieremias dux, sed bene tamen intellego eum non esse regnaturum. Quis igitur nos diriget ad lucem pacis? Nescio, et doleo me nescire.


2 comments:

  1. Itali non melius stamus. Regimur enim ab homunculis qui cotidie certant de confacienda lege electorali quae propriam partem foveat ut nos gubernare possint. Et linguam Latinam vilipendunt ut tali legi nomen altisonum dare possint.

    ReplyDelete
    Replies
    1. Totum orbem, ut saltem credo, terrarum ab homunculis regitur, difficile enim videtur invenire ducem, qui non corrumpitur potestate. Etiam tempore Ciceronis floruerunt tyranni, et bella civilia per provincias saeverunt. Spero tamen fore ut sapientiores praesides tuam rem publicam gubernet. Lingua latina perpulchra debet esse ab iniuriis semota.

      Delete