Friday, 16 June 2017

Cur debemus masturbari

Anno praeterito, lectores, satis demonstravi quare possemus sine peccato masturbari. Ecce sententiae meae. Nuper autem certior facta sum non modo licet nobis masturbari, sed etiam nos oportet hoc modo voluptatem quaerere. Fortasse vero requiritis curnam de hac re scribere velim; creditur enim a nonnullis puellam haud decere talia verba exponere. Consilium tamen cepi de hac re disserendi, quoniam mihi difficile videtur sententias latine scriptas invenire, in quibus scientia potest disci libidinis mulierum. Ceterum censeo veritas semper in medium deducenda est, quam ob rem conor pro mea parte omnia, etiam cum me sane pudeat referre, vobis exponere.

Ne longa sim, statim pergam ad rem. Persaepe masturbor, et credo vos quoque solere sic libidinem sedare. Omnes et senes et iuvenes, et mulieres et viri, ut saltem videtur mihi, cotidie ita peccant. Nec debeo vocabulo uti 'peccare', cum bene sciamus nihil mali inesse huic voluptatum fonti. Volo tamen certis verbis dicere omnes homines masturbari, quam ob causam minime nos oportet hanc tegere consuetudinem pudore vel etiam improbare, moderata modo sit.

Insuper cum necesse est nobis aperte et plane de hac re colloqui, tum debemus totiens masturbari, quotiens corpora nostra postulant oblectationem. Ut enim philosophi dicebant Stoici, vivendum est secundum naturam. Nemo autem potest verba naturae audire, ut ita dicam; immo opus est nobis animadvertere nostros affectus, ut reperiamus quonam corpus indigeat. Quippe unusquisque homo ex affectibus intelligit quota hora cenandum sit quandoque obdormiendum. Eodem modo, ut sentio, debemus tempus eligere ad masturbandum; corpora enim mortalia cum cibo egent tum delectatione, suavitate, iucunditateque. Et quid magis placeat animis hominum, rogo, quam voluptas haec Veneris?

At fortasse etiam nunc mihi dicitis: "Deus vetat." Vetatne? Immo Deus vult, cuius consilii rationem infra exponam. Si pater et animalium et rerum nos praeter omnes mortales amet, nonne liceat nobis libidinem satiare fruique voluptatibus naturalibus? Certe igitur, inquam, debemus maturbari, nam Deus fecit homines desiderantes, concupiscentes, amantesque; et libido et ratio datae sunt nobis, quibus uti possumus ad summam voluptatem petendam sine auxilio aliorum. Quapropter minime nos oportet, quemadmodum bestiae faciunt, pruriginem libidinis mitigare coram omnibus. Immo scimus (et debemus) domi masturbari ut naturale desiderium consedemus.

Quid plura, amici, dicenda videntur? Masturbandum est nobis, ita enim mentes excitatas turbatasque reddimus mitiores ac tranquilliores. Ceterum debemus masturbari, hoc enim modo sine peccato periculove licet nobis voluptatem adipisci. Itaque vos exhortor, carissimi lectores, ne umquam desinatis libidinem naturalem satiare manibus tuis, cum haec consuetudo maxime prodsit corporibus.
Ut finem faciam horum commentariorum verbis Ovidii, magistri artis amatoriae optimi:

Cum loca reppereris, quae tangi femina gaudet, 
non obstet, tangis quominus illa, pudor. 

7 comments:

  1. Quamvis multi homines mansturbari soleant, mea sententia non semper iuvat. Saepe evenit ut quidam viri imagines vel pelliculas pornographicas videre debant ut libidinem excitent licet quidam ex illis uxorem vel amicam habeant. Propterea, postquam iam multa imaginum pornographicarum genera iam viderunt, ea omnia cum amica vel uxore volunt facere ut Veneris desideria plene satisfacere possint. Fitque tamen ut feminis quibusdam illas res facere non semper placeant, qua de causa quidam viri sunt qui meretrices quaerunt ut illum ignem, quo in mansturbationibus coram computatro mentulas suas incenderunt, cum eis extinguant. Sic igitur infidelitates aliaeque difficultates incipere possunt a masturbationis consuetudine. Ideo quaedam exhortatio Pauli est qui dicit melius nubere esse quam uri. Moderandam proide esse illam libidinem puto, namque etiam rationem dedit nobis Deus. Utcumque scio castitatem servare nostra tempestate difficilem esse precipue cui amica vel amico deest, quam ob rem mansturbationis actus non semper tamquam peccatum mortale (secutus catholicam theologiam) impuntandus est omnibus hominibus sicut adhuc quidam faciunt, praesertim quia ubique sunt imagines (praeconia mercatoria, ut quidam aiunt) quibus libidinem ac voluptatem veneream excitant ad homines allicendos. Ut quoddam exemplum proferam, facilius est cervisiae pyxides vendere per imagines virginum pulcherrimae libidinosarumque quam frumenti. Sciunt enim ubinam hominum debilitatem esse...

    ReplyDelete
    Replies
    1. Sapienter scripsisti, atque ut verum dicam, tibi assentior. Vel potius dicam, 'volo tibi assentire'. Maxime enim cupio mundum videre, in quo immunditia huius generis non invenitur, et homines aut casti aut mariti sunt. Nihilominus, ut bene scis, hoc minime potest fieri, cum peccatores simus et libidinosi. Exhortor igitur homines ut secundum naturam - quamvis bestialem - vivant, ne illiticis desideriis opprimantur. Omne enim desiderium, quod manet in animo, citissime et mentem et corpus putrefacit libidine. Melius igitur videtur libidinem satiare quam a libidine vorari.

      Ne longa sim: perfecti homines non masturbantur. Sed imperfecti sumus, quam ob causam minime negandum est naturae.

      Delete
  2. Martialis tibi dissentire videtur:

    Epigrammaton Liber IX carmen 41
    Pontice, quod numquam futuis, sed paelice laeva
    Uteris et Veneri servit amica manus,
    Hoc nihil esse putas? scelus est, mihi crede, sed ingens,
    Quantum vix animo concipis ipse tuo.
    Nempe semel futuit, generaret Horatius ut tres,
    Mars semel, ut geminos Ilia casta daret:
    Omnia perdiderat, si masturbatus uterque
    Mandasset manibus gaudia foeda suis.
    Ipsam crede tibi naturam dicere rerum:
    'Istud quod digitis, Pontice, perdis, homo est.'

    ReplyDelete
    Replies
    1. Minime, amica, dubito quin saepe 'perdamus hominem digitis', ut verba proferam Martialis. Nihilominus credo ingentius scelus esse liberos cum alienissimis generare; liberi enim nihil magis cupiunt quam amorem parentium. Qui amor non oritur nisi inter amicos amatoresve, et - ut bene scis - difficile fieri potest ut semper libidinem satiemus una cum iis, quos diligamus. Quam ob rem nonnumquam debemus remedium petere salutare, id est voluptatem quaerere masturbando.

      Delete
    2. Tecum sto. Ponticus certe magis nullius futuendi causa damnatur quam quod masturbatur.

      Delete
  3. Replies
    1. Haec sententia latine dicitur 'Hahae'.

      Delete