Sunday, 11 June 2017

Epistula ad me ipsam puellulam

Quodiversusabis sibi annum agenti quintum decimum aetatis annum s.p.d.

Valesne bene, discipula? Haud te oportet mihi responsum interroganti dare. Scio enim te omnia odisse nullosque amicos esse tibi. Cotidie lacrimas et cupis mortem tibi conscivere. Vita enim puellulae est militia, ut dicitur in scripturis sacris, super terram; aliae discipulae te exprobrant crudelissimis verbis. Ceterum nolis contra leges ludi peccare, attamen difficile videtur morem gerere magistris. Odium enim parit odium, et magistri te persaepe obiurgant, cum dicunt te esse pigram, stultam, improbamque. Tibi igitur has litteras mitto ut te dolentem consoler, ne diutius in flumine calamitatum verseris.

Bene quidem intellego adulescentes alios nolle tecum loqui, atque etiam relinquunt te solam in bibliotheca. Non autem te decet tuum fatum deplorare. Ut opinor, minime petendi sunt amici qui repudiant te quaerentem. Immo illi petendi sunt, qui te amant et delectant. Ne quidem mentiar, tibi opus non est ullo amico, quoniam solitudo haud nocet, at immo mentem reddit fortiorem animumque confirmat virtutibus.

Ut verum dicam, duo genera semper inveniuntur in omni ludo, velut duo genera hominum in re publica Romana, de quibus Cicero, summus magister, diserte scripsit: qui volunt se populares haberi et qui malunt se optimates esse. Quamquam popularis non es, nihilominus potes discere litteras, egentibus auxilium dare, et corpus exercere, ut femina optimas cum sis tum videaris.

Mihi etiam constat te maxime placere carmina scribere, at nusquam inveniuntur lectores, qui haec opera legunt et admirantur. Primum dicendum est tua carmina pessima esse; te precor ut quam citissime desinas, ne homines crucies versibus ineptis. Si autem malis otium terere scribendo, noli lectores quaerere. Non enim amicos petes sinceros, sed sycophantas, qui blandissimis sententiis te mulceant tibique noceant mendaciis. Adice igitur animum aliis rebus, ne e verbis aliorum exspectes beatitudinem sed hoc bonum capias e tuis factis. Desine quoque concupiscere Germanicum puerum, quem ultra modum amas. Mihi crede: hic amor te penitus laedet.

Scio tamen haec verba et inania et vana tibi videntur. Maxime enim vis cognoscere sodales benignos, amatorem allicere, laudesque adipisci a magistris. Quae, inquam, omnia fieri possunt. Noli vero, amica, manere domi et timere societatem hominum. Natura praebuit animo audaciam tuo fortitudinemque, quam ob rem potes, si vis, foras exire et consortio hominum frui. Surge et in terram stabilem ascende, terram illam otiosam, plenam voluptatum! Sperandum est tibi et conandum. Pro certo tibi polliceor omnia bene esse eventura.

Valeas, carissima, quam optime.

5 comments:

  1. Nonne rectius: "..et cupis TIBI mortem conscivere."?

    ReplyDelete
    Replies
    1. Recte, benigne lectore, dixisti; erratum iam correxi. Gratias tibi ago :)

      Delete
  2. Quam maesta et humana scribis, amica. Gratulor tibi quam maxime.

    ReplyDelete
    Replies
    1. Immo gratias, amice, ago tibi ob verba benevola, quae scripsisti mihi. Conor pro mea parte semper veritatem quaerere narrareque lectoribus.

      Delete