Monday, 5 June 2017

Festum Latinitatis

Die praeterito Saturni ivi, ut bene scitis, Oxoniam ut celebrarem una cum nonnullis sodalibus festum Latinitatis. Quoniam pollicita sum Mariae carissimae me esse de hoc festo scripturam, in his commentariis exponam omnia, quae illo die viderim, audierim, senserimque. Ut autem verum dicam, difficile mihi videtur diem tam laetum fastumque litteris mandare, gaudium enim ineffabile ortum est in meo corde. Nihilominus conabor, lectores, pro mea parte vobis describere humillimis voluptates  verbis infinitas.

Londinio vecta sum raeda, quae 'x-XC' vel anglice 'x90' vocatur; mihi constat omnes discipulos, qui soleant hoc iter facere, profecto scire qua de raeda nunc scribam. Ex fenestra amoenum rus aspiciebam, ubi et equi nonnulli per campos lasciviebant herbosos avesque discolores inter arbores volitabant frugiferas. Videbam quoque in itinere agros fertiles, in quibus segetes aureas nitore fulgebant vique ventorum se flectebant, velut saltatrices venustae. In medio harum naturae divitiarum sedebat Oxonia, urbs florentissima, sub micanti sole.

Cum advenissem ad locum praedictum, stupefacta sum pulchritudine villae, in qua Carolus Ludovicus olim habitabat. Credo vos cognovisse nomen eius; ille enim praeclarissimus scripsit fabulas de factis liberorum in terra Narnia. Receperunt me comiter Maria, quae proximo autumno incipiet theologicas res discere Oxoniae, et Edmundus, qui eo tempore miscebat caseum, ova, lacque maximo in catino. Quibus cenam parantibus auxilium paulisper dedi, ac deinde erravi per domum ut viderem parvum cenaculum, in quo etiam nunc inveniuntur vestimenta librique C. S. Ludovici. Postea amplexa sum Gueneveram, dominam huius villae convenique alios fautores linguae Latinae. Sumpsimus denique prandium in horto floribus pleno, sub caeruleo caelo nubibusque luce solis tumescentibus. Egimus nonnullas horas carmina legendo latineque colloquendo. 

Postea cum placeret nobis brevi spatio temporis ambulare, profecti sumus in silvam haud procul a villa Gueneverae crescentem. Ascendimus ad fastigium collis viridis advenimusque ad pratum mirabilem. 'Mirabilem' dicamne? Ita dico, nam hoc pratum oculos delectabat nostros; coronabantur folia croceis floribus, quemadmodum stellae solent in cacumine caeli inter angelos tremere. Arbores pratum cingebant ornabantque tenebris illecebrosis. In medio prati stabamus atque e longinquo spectabamus turres altas, agros interminabiles, sublucentesque nebulas. 

"Ecce!" inquit amica quaedam. "Ecce lepus!"

Vocem eius secuta sum et animadverti in mari frondoso lepus cinereus, qui summa cum voluptate herbam mordebat. Nobis autem clamantibus, timore affectus est et fugit in latebram. Sed alter lepus manebat in prato, quem maxime admirabamur. Vix queo vobis dicere cur consilium ceperimus ad discedendum; postea festinavi Londinium ut vale dicerem matri, quae die Solis rediit ad civitatem Melbourniensem. Haec narratio fortasse turbata videtur, minime autem possum tantam beatitudinem continere sententiis. Scitote nos laetos fuisse in silva ista, laetissimos, inquam, omnium mortalium. 

Ita, in paradisum venimus, discimus litteras latinas, comiter risimus. Numquid aliud dicendum est! 

2 comments:

  1. Hi commentarii mihi perplacent. Salubre enim est animo, in rus itinera interdum facere, et miracula naturae statu pristino eorum prospectusque novos aspicere.
    In regione semirurali habito, circa unam hectaream terrae habemus. Abhinc mensibus nonnullis, vir apium indigenarum apiaria nobis dedit, bestiolae pusillae atraeque sunt.
    Obiter credo mendum parvum fecisti, ''delectebat'' pro ''delectabat''.
    vale amica.

    ReplyDelete
    Replies
    1. Gratias tibi ago, quod monstravisti meum mihi errorem! Semper laetor, cum corrigenda animadvertuntur a lectoribus. Tibi assentior; ut enim iudico, melius est ruri habitare quam in sordibus spurcitiisque urbanis.
      'Invideo' tibi, ut dici potest, quoniam unam hectaream terrae volo, ut fugere possim ex urbe pestilentissima :/

      Delete