Tuesday, 27 June 2017

Odi imbelles

Vobis anno praeterito dixi - quod eo tempore ex imo corde credidi - me numquam iterum esse de M. scripturam. Fateor me erravisse, hodie enim nonnulla exponenda videntur de hoc molestissimo puero, qui a quodam amico certior factus est me orationem esse habituram in illa civitate, quae latine Loidis vocatur. Quo audito, nescio quo modo invenit meum nomen verum, et nunc quoque cum ubi discam scit tum qua de re in conventu magistrorum loquar.

Nec me pudet omnia quae faciam vobis fateri, cum et benigni et eruditi sitis. Aperte nomine utor vero, cum ad lectores epistulas mitto; quam ob rem nonnulli vestrum iam satis sciunt quisnam sim. Nihilominus facta M. minime placent mihi, sentio enim me ab eo indagari, perinde ac si lepus essem atque esset ille venator summa fortitudine. Minime vero est fortis pueri clanculum (putat enim me nescire quid fecerit!) puellam sequi. βάλλ᾽εἰς κόρακας, vade retro, nequissime. Etiam conatus est hos commentarios legere, ut credo; feliciter latine legere nescit, quam ob causam nihil potuit ex his sententiis discere.

Certe rogatis curnam ille tam vehementissime me sollicitat, responsum autem nullum habeo. Nequeo, lectores, causas furoris eius vecordiaeque enumerare; cur enim solent aves in caelo caeruleo volitare? Et cur comedunt corpora mortuorum vermes? Natura, ut patet, dat diversas facultates cuique bestiae, ut omne animal possit beate vivere in summa concordia mortalium, at nescio curnam M. nihil acceperit a natura praeter maximam stultitiam.

Vereor tamen ne falsas divulget fabellas de me apud commilitiones magistrosque mei universitatis. Nimis enim, ut verum dicam, de mea pueritia scit, quibus uti potest ad famam laedendam. Quapropter spero fore ut discedat, ne diutius me angore animi aegrimoniaque afficiat. Iaceo nunc sub ense pendenti, quae imminet tranquillitati excitatque timorem. Praecordiae tremunt meae; instabilis fortuna miscet toxicum antidoto, venenum cibo, laetitiam maestitia; utinam puer iste evanescat diffigiatve in auras! Minime vero debeo hic sedere, lacrimare, et queri. Immo me oportet consilia capere ad futura mala mitiganda, ne incauta a praevisis calamitatibus opprimar...

2 comments:

  1. Tecum consentio de homunculis insulsis, qui conantur ea retegere quæ non sine causa sunt tecta: nam alterum est bestiam per silvam venari, alterum vero hominem persequi. Qui hominem despicit tamquam bestiam, ipse vix homo videtur.
    At in fine vestræ relationis videor mihi parum intellegere cur M. ille, quem dicis veras res tuæ pueritiæ habere compertum, velit falsas fabellas de te divulgare. Utrum enim times: vera an falsa? Mihi quidem odio sunt utraque propalata, cum ducam ignavi ac rustici esse rumores circumferre: urbanius mihi videtur tacere de illis, quæ me non tangunt.

    ReplyDelete
  2. Vis scire utrum timeam vera an falsa, et tibi respondeo me utraque metuo, feci enim permulta mala, quae me nunc vehementissime pudet fateri. Sed etiam vereor ne M. addat mendacia meis plura factis, ut nequissima videar omnium mulierum. Quippe mihi constat M. cum inurbanum tum inhonestum esse, neque umquam scit quando sit ei tacendum, quam ob rem metuo ne ultra finem naturalem decoris progrediatur...

    ReplyDelete