Thursday, 1 June 2017

Quid accidit?

Nihil.

Ut verum dicam, quoniam necesse non est mihi ad scholas - quae etiam vocantur 'lectiones' - ire, cotidie domi maneo ac libros lego. Taedium igitur me hebescentem premit et saepe super lectum iaceo, cum parietes aspicio candidos. Nonnumquam vinum bibo, et madida potionibus tempus tero carmina scribendo inania, quae nemini placent. Conor quoque opera paedagogica scribere de arte palaeographica: ut enim sentio, nos oportet principia huius artis discipulis tradere, quemadmodum parvuli accipiunt leges grammaticas ex ore magistri.

Ne vos per circumitus traham, mihi constat exemplum proferendum esse. In meo opere doceo discipulos quomodo distinguendum sit inter litteras similes. Difficile enim videtur codices antiquos legere, nisi potestis distinguere inter litteras 'c' et 'a'. Magistri autem solent hanc artem aliter docere; malunt quodque genus chirographi tractare, nec umquam disserunt de legibus generalibus, quibus utor ad sententias legendas intelligendasque. Nihilominus bene scio me adhuc esse rudem tironem, quam ob causam me minime decet librum edere ad alios docendos. Si enim nunc conarer in universitate docere, certe ab omnibus sapientioribus arriderer.

Quid hodie faciam? Ne mentiar, nescio. Ut iudico, opus est mihi ad bibliothecam iter facere ut adipiscar plures libros, sed pigrissima sum, quapropter malo hic sedere atque evadere hominum societatem. Heri accepi litteras ab amica Claudia, quam ob rem debeo, ut saltem opinor, responsum ei mittere: sed me taedet litterarum. Fortasse hac vespera ad emporium ambulabo ut vestimenta emam, attamen - quod insolens videtur - nequaquam placent mihi stolae, tunicae, et alia ornamenta corporis. Heu, heu, credo me infelicem esse et miserrimam. Dolebam enim, quod pericula subire debebam; nunc autem, quamquam fieri potest ut otio fruar, doleo quod nimis otiose vivo.

Legi hodie nonnullas sententias Seneca Maioris, quae me delectant, existimo enim me esse similem Latronis Porcii (O nomen insolitum!), amici Senecae: In utramque partem vehementi viro modus deerat: nec intermittere studia sciebat nec repetere. Cum se ad scribendum concitaverat, iungebantur noctibus dies et sine intervallo gravius sibi instabat nec desinebat nisi defeceat; rursus cum se emiserat, in omnes lusus, in omnes iocos se resolvebat. Ego quoque ab fatigio usque ad cloacam cado, et rursus e fundamento in summum montis surgo; ut aliis verbis utar, totum animum adicio aut otio aut negotio. Quies, modus, et temperantia alienissimae virtutes sunt mihi. Quidquid facio, vehementer facio. Quippe sentio quoddam genus igni inest in meo corde, quo impellor semper ad rerum extremitates.

4 comments:

  1. Heu. Paradoxum otii. Id bene scio. Semper otium expectavimus. Sed quandocumque venit non vere venit.

    ReplyDelete
    Replies
    1. Mox tractatum scribam de hoc 'paradoxo', ut lepide scripsisti. At tu, amice, quomodo otio frueris? Scio enim, nisi fallor, te nullum facere negotium.

      Delete
    2. Jureconsultus sum. Cum autem non faciens negotium, fruor legere, discere, degere cum liberis meis. Sed iamiam minor natu (puella) XVI annos natus est et majores natu(bus?) XX annos natus sunt (gemini sunt, puer et puella). Quamquam adhuc fruuntur degere cum patre dicere possum, nihilominus suas vitas proprias habent; ergo, uxor et ego viatores fieri cupimus. Utinam satis nobis sit otium!

      Delete
  2. This comment has been removed by the author.

    ReplyDelete