Tuesday, 25 July 2017

Cur Asiatici latine non loquuntur

Nuper a quodam lectore, cui nomen est Marcus, litteras accepi, in quibus ille me rogavit curnam Asiatici homines haud solerent latine vel loqui vel discere. Diu cogitabam nec ullum certum responsum inveni; nihilominus credo me oportere hanc rem tractare meis in commentariis, cum ipsa sim Asiatica. Accipite igitur, lectores, has sententias aequo animo, quamquam cum ineruditae tum simplices forsitan videantur.

Ne longa sim, mea sententia II causae aperte patent, quibus observatis intellectisque responsum quaestioni Marci facile invenitur. Inprimis Asiatici latine non loquuntur, nam difficilius videtur iis litteras discere Latinas. Nos, qui loquimur anglice vel hispanice vel etiam italice, sine magno labore scimus verba pronuntiare Latina, cum iisdem litteris utamur. Debent autem Sinienses atque Iaponici cum novum sermonem tum alienissima litterarum signa discere; itaque multi ducunt (licet false!) non esse operae pretium latinam discere linguam. Credunt enim sermonem hunc pulcherrimum esse cum nimis arcanum tum nimis a facultatibus hominum remotum.

Ceterum multi Asiatici minime volunt latine loqui, nam ab ineunte aetate impelluntur a parentibus ad utiliores disciplinas cogunturque litteras parvi aestimare humaniores. Ut saepe iocor, parentes Asiatici tantum volunt liberos fieri medicos patronosve; magistros spernunt, pecuniam quaerunt, quapropter pueri puellaeque non audent animum latinae linguae adicere. Nec desiderium inest iis ad hunc sermonem discendum, cum nec laudes nec honores possint discendo adipisci. Omnis homo gloriosus est; sequitur praemia ac despicit labores non remuneratos. Minime igitur debemus mirari, quod Asiaticis haud libet conari summum fastigium attingere Latinitatis.

Iam causas rei exposui; nunc tandem mihi restat pauca de me ipsa scribere. Fortasse requiritis, lectores docti, quare me delectet sermo Latinus, etiam cum ipsa Asiatica sim. Nec facile est praebere responsum ad propositum hoc dubium, quapropter conor quaestioni quaestione altera respondere. Dicite mihi cur discatis latine. Certe nec gloriae causa nec pecuniae, hoc saeculo enim, ut infeliciter scitis, paupertas ex eloquentia, humilitas e scientia, egestasque ex eruditione pariantur.

Nolo vos cogere ad responsa danda; immo vero in animo habeo monstrare ut rationes haud semper proferamus cognoscamusve rerum, quas cotidie gerimus. Itaque nequaquam possunt indagari omnes causae, cur Asiatici latine non loquantur. Attamen minime nostra interest utrum aliis hominibus placeat haec lingua necne; nos magis decet diligenter assidueque sermonem colere, ut titulo 'fautores Latinitatis' digni videamur.

3 comments:

  1. Etiam ii qui Europaei dicuntur Latine nullo modo, quinque vel sex exceptis, profluenter loquuntur. Forsitan Francogallice, Italice, Hispanice et ceteris linguis plus minusve loquantur. Attamen Latine pauxilli loquuntur.

    ReplyDelete
    Replies
    1. Sane dolor animi me opprimit quandoque statum Latinitatis labefactae in hoc orbe terrarum perspicio. Gaudeo tamen quod nunc latine loquimur.

      Delete
    2. Ego vero doleo quod homines vere mala patiantur.

      Delete