Saturday, 29 July 2017

Finis amoris

In principio sola eram, et tunc amabam te, T., nam videbaris mihi stellam esse caeli egregissimam, quae perpetuo luce micabat pendens aethere. Eo tempore summis laboribus conabar, ne a te despicerer; discebam diserte loqui, nec eloquentia deerat mihi: credo me nonnunquam te delectavisse. Nequeo tamen verbis describere, amice, quam divus esses in meo corde, quam carus, quam dilectus.

Nunc tamen hanc epistulam compono ut te repudiam, ne diutius verseris meis in cogitationibus. Heri, cum super lectum iacebam cogitabamque, certior facta sum me haud oportere te sequi; immo dulcius est pro me vivere. Fortasse nescis quid velim dicere; itaque aliis verbis eandem sententiam tibi reddo. Nolo semper tuam perspicere voluntatem, ut te probante discam, loquar, vestimentaque eligam. Nec dubium est quin mihi sis cordi, at nihilominus debeo secundum meam naturam (non tuam) vitam degere unicam, quae mihi est - nata sum ad meliora atque ergo meliora cupio adipisci. 

Antea nihil praeter tuum amorem volebam habere; nunc vero hoc praemium mihi parvissimum videtur. Forsitan dicas me esse ambitiosam, quod non nego. Sperno omnia, quae in manibus teneo, quaeroque maiora bona, nec queo tibi exponere cur tam prona sim ad avaritiam concupiscentiamque. Nihilominus, ut traditum nobis est a Deo omnisciente, אהיה אשר אהיה. Ego sum quae sum. Cum minime possim et te diligere ex toto corde et voluntatem sequi meam, plane videtur me oportere te amatum relinquere. Nihil tamen mali percipies ex hoc consilio, cum adhuc nescias quam vehementer te amem - vivis enim in tuo proprio orbe, cuius introitus nemini patet. 

In principio sola eram, et nunc rursus sola sum; sentio tamen me melius vixisse te, nam quondam amavi te atque idcirco depuli solitudinem meam perpetuam. Tu vero numquam me amavisti, numquam - quod scio - habuisti amorem erga me, nunquam me dilexisti. Indigebam valde tuis amplexibus, osculis, laudibusque; haec tamen egestas amoris minime mihi nocebat, cum possem in somniis te ridentem videre, in via tibi loquenti occurrere, in tenebris lucem tuam splendentem aspicere. Noli igitur mei miserari; quamquam nequivi te captare laqueis Veneris, nihilominus et amabam et amabar; quid plura? Satis erat mihi tuam imaginem in mente tenere. 

Finem igitur faciam huius epistulae huiusque amoris sine taedio, odio, irave. Gaudeo, quod te amavisse, nec maereo, quod me nullum amorem a te invicem accepisse. Ita Venus, cara mater omnium mortalium, decrevit, cuius consilia nemo potest mutare. Relinquo igitur cum amorem tui tum indignationem mei animi - sed quidnam restat mihi, his ablatis?

Bonum perfectum, ineffabile, diu desideratum: pax.

No comments:

Post a Comment