Sunday, 2 July 2017

Fomes

Heri comoedias sex Terentii perlegi, in quibus animadverti sententiam hanc prudentissimam:

Qui amat cui odio ipsus est, bis facere stulte duco: 
laborem inanem ipsus capit et illi molestiam affert.

Quo lecto, certior facta sum me haud decere T. diligere, cum ab eo minime amer. Qua de causa volebam novum amatorem petere, ut doloris obliviscerer mei animi. Mihi constat adulescentes huius saeculi non in tabernis solere amantes invenire, sed in situ illo interretiali, quem vocamus 'Fomes' (anglice Tinder). Ecce mea pagina, in qua potest videri mea imago:

'Loquere mihi de Richardo et Mortulo'

Accepi permultas litteras a pueris, qui nihil praeter voluptates Veneris quaerebant. Conata sum cum iis verba facere de mea vita, at infeliciter nullus vir placuit mihi, omnes enim videbantur cum rudes tum indocti. Quapropter nunc sedeo domi et cerevisiam bibo, sine ullo amatore, quocum libet mihi colloqui. Ne mentiar, cupiveram quendam puerum, qui nomen primi amatoris mei habebat, amare; ille autem dixit libros esse inutiles, qua de causa eum statim reliqui. Nequeo enim barbaros diligere, qui nesciunt quid sit discere, legere, vivereque. Utinam quidem T., cui libri maxime placent, me amet. Stulti tamen mihi videtur illa desiderare, quae numquam possunt fieri. 

Sed haec hactenus; mihi constat me iam satis dixisse de situ 'Fomes' interretiali, quo uti potestis ad moechos petendos, si vobis placet. Equidem malo sola vivere quam nequissimos amare. Solitudo enim neminem laedit, immodicae autem corporis voluptates nocent cum viribus tum mentibus. Vos igitur precor ne incaute ametis; immo oportet eligere amantes sapientes, prudentes, comesque. 

Nunc ad tristiora pergam: mox per litteras discam utrum tractatus mei placuerint magistris necne.  Quippe satis scitis me paucis ante mensibus pericula subivisse. Spero fore ut praemia adipiscar summa, quae ex consuetudine universitatis dantur optimis discipulis, at nihilominus timeo ne mala nuntia accipiam. Plane videtur me inter paradisum et infernum pendere, nec licet mihi de medio aere ad solidam terram descendere. Heu me infelicem, miserrimam, atque execrabilem!

No comments:

Post a Comment