Tuesday, 4 July 2017

Ledesiam ibo!

Ut paucis ante mensibus scripsi, cras tramine vehar Ledesiam, quae urbs anglice 'Leeds' vocatur. (Nomen latinum huius civitatis inveni in libro, cuius titulus est 'Orbis Latinus'.) Oratio enim facienda est mihi in universitate; loquar de sententiis theologicis a Petro Abaelardo, Bernardo Claraevallensi, Thomaque Aquinas exaratis. Volo enim audientes docere monachos medii aevi haud semper male Iudaeis dixisse; nonnumquam etiam hanc gentem laudaverunt.

Nolo autem plura de mea oratione hic exponere, malo enim nonnullas sententias de meo itinere scribere. Cras debebo bene mane e lecto surgere, nam hora tertia post ortum solis discedet tramen Londinio Ledesiam. Spero fore ut ex fenestro aspiciam colles, agros, bestiasque, maxime enim mihi placet pulchritudine ruris frui. Insuper cupio commentarios scribere in itinere, ut soleo, et si otium erit mihi opera legam Ciceronis, quae me profecto docebunt ad diserte loquendum. Me enim oportebit in congressu coram cum discipulis tum magistris verba facere, quae, diis volentibus, non modo elegantia videbuntur sed etiam nitida.

Satis autem dixi de hac re; nunc ad amores pergam. 'Amores' dico, non 'amatores', adhuc enim T. incassum amo. Conata sum, ut facile videtis e meis prateritis commentariis, alios diligere ut hunc adolescentem reliquerem, at nihilominus cor meum huic haeret imagini nec potest leporem, iucunditatem, benignitatemque eius effugere. Antea solebam dicere me post T. currere, nunc vero certior facta sum haec fuisse falsa verba. Immo summis viribus eum fugio, quemadmodum Cleopatra, non humilis mulier, conata est proelium Actii evadere, at quaedam vis animi me retro compellit, ne me arripere possim e manibus T. amati. Idcirco uror, et doleo me cruciari, sed tamen maneo in hoc libidinis stagno, nequeo enim loca petere amoeniora. Nisi fallor, scriptor ille praeclarissimus Dante narravit fabulam de septem circulis inferni; oblitus autem est octavum circulum, in quo equidem miserrima habito, depingere versiculis.

Queror, lamentor, sed minime mihi prosunt haec abortae lacrimae. Ne diutius vos morer, paucis verbis nunc dicam quid faciendum sit mihi. In primis comprimenda est mea stultitia. Tunc necesse erit mihi amicos invenire veros; quamquam admiror virtutes T., haud eum propter eloquentiam, sapientiam, urbanitatemve amo. Immo animum huic viro adicio, quia cum solitaria tum tristis sum, et meum cor vehementissime sitit velut rosa in deserto. Denique debebo - heu, quid debebo facere? Consilia plura expono, sed facta numquam verba sequuntur. Credo me semper in eodem luto esse nataturam.


2 comments:

  1. Ō verba pulcherrima! Ō summam Latīnitās huius aevī spem! Tam iuvenī tibi contingit ēlegantiā iam Ioannem Carolum Rossi aequāre, cēterīs scrīptōribus longē praestāre. Sī tibi placet, commercium litterārum inībimus, quō ego nōn minus ac tū discam. Rāra sunt menda tua, continua est ēlegantia.

    Nunc scrībō epistulam tibi, in quā plūra dē rēbus. Dēsunt verba quibus laetitiam, quā mē affēcistī, expōnam...

    ReplyDelete
  2. Gratias tibi, lector, ago ob benignissimas laudes, quas mihi tribuisti. Litteras exspecto tuas; attamen te precor ut mea ostendas menda, ut melius scribere discam. :)

    ReplyDelete