Thursday, 27 July 2017

Mater aegrota

Ut plane videtur, omnes mei propinqui maxime sunt proni ad morbum. Paucos abhinc menses scripsi aviam meam in noscomio iacere; nunc mater aegrota est. Manum sinistrum casu laedit, vulnus non tersit, qua de causa tumescunt digiti calescuntque; dolet igitur miserae matri manus. Medicus, quem arcessivi, medicamenta dedit aegrotae vetuitque eam manibus uti. Spero ex imo corde eam mox esse redituram ad pristinum valetudinis statum - valde enim commisereor meae genetricis.

Mater totum diem terit in cubiculo ut quietem caperet; ne molestissima essem ei dormienti, ivi ad bibliothecam Britannicam ut codices legerem. Volui librum quintum carminis Lucretii de natura rerum perlegere; at forte inveni opus Isidori Hispalensis, quod eundem habet titulum. Ex his litteris didici fabulam creationis mundi nonnullasque tabulas inspexi de cursibus planetarum stellarumque, qui - ut philosophi antiqui credebant - gubernant maria, terras, ventosque.

In eodem codice quoque erant sententias Gilraldi Cambrensi de suis itineribus; descripsit montem quendam, qui vocabatur ab incolis 'Kaerarthur', quod nomen sibi volebat 'Cathedra Arthuri.' Insuper memoravit in suis commentariis immanem lacum, in quo rivulos sanguinis manabant, cuiusque aqua emittebat 'sonum horribilem, tanquam mugitum multorum animalium in unum collectorum'. Quibus lectis credo me oportere rursus terram Cambrensem petere; cum adulescentula essem breve spatium temporis egi parvissimo in oppido, haud procul ab Oceano, quod revisere in animo habeo. Agricolae enim, qui ibi vigebant, erant mihi benignissimi, quorum uxores magnopere etiam diligebam, quia sciebant placentas sapidissimas coquere.

Ceterum censeo me ilico vidisse paradisum, ubi flumen inter prata pulcherrima se torquebat, in quo ne minima quidem macula cerni poterat - tanquam speculum sub luce solis micabat fulgebatque. Liberi incolarum vagabantur virides per colles; arbores frugiferae praebebant dormientibus umbram. Iam dixi rusticam vitam esse beatissimam, et quamquam minime mihi libet omnia mundalia spernere agrosque colere, desidero tamen bona naturae, quae veram afferunt libertatem. Libertas enim animi, ut saltem puto, non potest in urbibus turbatissimis existere, apud frequentiam fastidiosam magnumque hominum concursum. Assiduitas turbarum vexat nervos morbosque parit graves. Ut reficiantur corpora nostra, necesse videtur nobis quaerere campos latos errareque sine scopo in fecunda naturae vastitate.

3 comments:

  1. Num aestatem deges totam in urbe? An poterisne ad rus ire?

    ReplyDelete
    Replies
    1. Laboro pro magistris meis, quam ob rem haud licet mihi otiose ruri degere tempus :( Attamen placet mihi in urbe manere linguasque humaniores discere.

      Delete