Sunday, 30 July 2017

Mens verbis cassa

Ne mentiar, hodie cum stylum digitis cepi ut meos scriberem commentarios, nullam rem exponendam habebam in mente. Diu mecum cogitabam, nec potui materiam sententiarum invenire. Credo id mihi accidisse, nam his nuperrimis diebus nihil magni momenti feci; immo domi sedebam una cum matre aegrota, cui medicus iterum est petendus, tractatosque scribebam de rebus gestis Romanorum, cum magister sic mandavisset mihi. Hodie sententias composui de stigmatis pellis, quae hodie vocamus 'tattoos'; neque placet mihi plura de hac re vobis referre, cum iam totum diem egi legendo, discendo, scribendoque. Sed de qua re nunc verba colligere debeo? Nescio; itaque nullum consilium sequar, scribamque omnia, quae forsitan occurant mihi dubitanti.

Cum opus Lucretii legerem de rerum natura, adiectivum novum 'cassus -a -um' didici, quod sibi vult inianis vacuusve, ac casu ablativo utitur. Exempli gratia possumus ita loqui: 'Cor Theresiae May, ducis Anglorum, cassum clementia est', ista mulier enim nescit pauperes adiuvare, nec bene gubernat rem publicam. Immo vehementer lucrum petit ut fiat cum crudelior tum pecuniosior; quemadmodum latrones contra mores humanos saevire solent, furens despoliat opes Britanniae. Nec tantum hominibus, quos regnat, nocet - illa mihi videtur quoddam esse genus pestilentiae universam per Europam errantis.

Minime tamen me decet, ut saltem duco, plura memorare de hac bestia - quae adeo stultam inutilemque videtur ut nequaquam possim eam inter mulieres numerare. Scio enim feminas, quarum una ipsa sum, debere prudentes, benignas, virtuteque praeditas esse; Theresia vero cum imprudens tum saeva est, cum nihil praeter superbiam, avaritiam, fastidiumque teneat suo in animo. Spero fore ut quam citissime potestatem iniuste adeptam cedat melioribus; utinam Ieremias Corbyn sit praeses Anglorum!

At haec hactenus; Britannica non sum, quam ob rem nolo nimis acerbe de regimine huius rei publicae loqui. Nunc igitur ad meum proprium regnum revertar, quod est mundus Latinitatis gubernatus ab omnibus fautoribus huius optimi sermonis. Nuper cum sodali quodam latine collocuta sum; perlegimus nonnullas epistulas a Seneca minore scriptas Lucilio, et sententias huius maximi philosophi curatius disseruimus. Quippe gaudeo, quod discipulum eruditum beneque moratum necnon probum inveni, quocum de legibus grammaticis rebusque philosophicis disputare mihi licet. Si haec verba nunc legis, L., spero te optime in Italia valere, et scito me ex imo corde laetari, quod die Mercurii proximo rursus colloquemur.

3 comments:

  1. Salve,
    ego soleo -potius, solebam- latine loqui per interrete cum quibusdam hominibus (praesertim cum viro Matritense et alio Chiliense), quamquam jam non id feci duobus mensibus plus minus. Sed nunc denuo loqui coepi cupio, quamobrem libentissime tecum loquerer si tibi placet (credo me invenire potest si opi_1991@hotmail.com inseris).

    ReplyDelete
  2. Uterisne 'Skype' ut latine loquaris?

    ReplyDelete
  3. Itast! Ignosce, oblitus sum retem dicendi

    ReplyDelete