Sunday, 9 July 2017

Pelliculam novam feci!

Heri

Nunc fatigor, quocirca mox dormitum ibo. Carmina audio, litteras exspecto ab amicis. Mater cras ad meas aedes veniet ut me sanet. Aegroto. Caput maxime dolet mihi. I., amica et magistra mihi, dixit me haud oportere animum curis sollicitare; nec me decet temere infitiari rerum gestarum amorem. Nihilominus memoria calamitatis me fricat. Nunc dormiendum est. Nequeo fesso animo diutius de consiliis futuris cogitare. Ut bene requiescam!

Hodie 

Ecce nova pellicula, in qua loquor extempore de mea pueritia:



3 comments:

  1. Salvē iterum!
    Pelliculam libenter spectāvī, quamvīs tē celeriter et saepe contrā quantitātēs loquentem interdum nōn intellēxerim. Sed commentāriī verba, quae sunt "nec me decet temere infitiari rerum gestarum amorem.", nōndum perspexī. Quem dīcis "rērum gestārum amōrem"? Sī "cameram" habērem, pelliculā respondērem. Sed prae rēbus angustīs praesentibus tāle īnstrūmentum emere nequeō. Accēdit quod ego secus ac tū lentē loquor, etsī fortāsse magis ēmendātē. Utcumque rēs sē habeat, pāginīs tuīs valdē dēlector.
    Vale!

    ReplyDelete
    Replies
    1. Hahae, credo minime nos oportere semper quantitates verborum servare loquendo. Debemus enim loqui non secundum modum poetarum oratorumve, sed quemadmodum plebs servique solebant litteras pronuntiare - id est laxata voce. Sino verba fluere vi sensuum affectuumque.

      Delete
    2. Quod ad sententiam illam attinet, debui scribere 'amorem studii rerum gestarum' aut 'amorem disciplinae'. I.e. Nolo negare studium mihi placere rerum gestarum; immo cupio amorem scientiae aperte fateri. Gratias igitur tibi, amice, ob quaestiones ago!

      Delete