Sunday, 23 July 2017

Prandium Trimalchionis

Paginam nondum inveni neque ullum accepi responsum a magistris; tranquillitatem tamen animi iam recepi, cum scio nihil nunc agendum sit mihi - ut Italici solent dicere,  sarà quel che sarà. (Ut plane perspici potest ex hoc exemplo, italice haud scio.) Quamquam difficile videtur hanc locutionem in latinam linguam reddere, nam 'quid erit erit' est solecismus, Seneca sapiens lectoribus praebet alteram sententiam, quae magis convenit huic sermoni: 'Ducunt volentem fata, nolentem trahunt.' Debemus igitur plagas Fortunae ferre, nec resistere conatibus deorum, etiam cum minime eventus nobis placeant. Quam legem si sequamur, facile attingamus  summum fastigium Stoicae doctrinae.

Fortasse requiritis curnam repente in animo habeam Stoica fieri. Ut enim patet, olim minime in verba Senecae credebam; immo censebam eum esse maximum hypocritam, nam in pecuniosos saepissime vehementissimeque invehebatur quamquam ipse erat cum lautus tum potens. Nuper autem una cum quodam amico latineloquente incepi opera huius philosophi ab initio usque ad finem legere. Quod facilius est verbis dicere quam facere; tantum III epistulas morales perlegimus. Spero tamen fore ut pergamus, hoc modo enim discemus quomodo beatam possimus vitam adipisci. Ut videtis, calamitates persaepe ruunt super caput meum; maxime igitur consolatione egeo philosophorum.

Nolo tamen eandem materiam semper in commentariis tractare. Vos omnes iam, ut credo, bene scitis quam misera sit mea militia in hoc mundo. Quam ob rem laetiora nunc narro. Hodie ad tabernam ivi ut dapibus fruerer una cum matre; comedimus cibum Siniense quod Dim Sum vocatur. Pro mea parte conor sapidissima fercula vocabulis latinis depingere; adeo esuriebam ut oblita essem imagines mei prandii capere, quam ob rem nequeo formositatem offarum vobis monstrare.

Romani cenabant 'ab ovo usque ad malum'; inprimis autem ego materque comedimus globos parvissimos e farina factos, in quibus inveniebantur porcum. Tunc catillum exhausimus pulticuli cum ovis holeribusque cocti. Deinde ministri attulerunt pulpamentum; anatinam comedi, mater vero pullum. Paulisper collocutae sumus ut quietem daremus stomachis. Bibit mater theam; cum minime liceret mihi potiones sumere, nihil praeter aquam admisi in fauces. Postea sumpsimus plures globos squillis fartos (ut verum dicam, magnopere odi istud verbum 'farcire') salsissimaque lagana; denique elegimus placentam dulcem, quam coqui optimi condiverant fructibus, melle, lacteque.  Sane gaudeo, quod prandium sapidum gustavi; epulae hae cum corpus refecerunt mihi tum animum graviter ab ictibus Fortunae laesum.

No comments:

Post a Comment