Tuesday, 11 July 2017

Quomodo linguam latinam disco


Anno praeterito die natalis mihi scripsi hunc commentariolum de methodo discendi latinam linguam. Hoc anno igitur volo alteram partem adiungere his sententiis. Quid igitur perlegi nuperrimis mensibus? Inveni opera Senecae Maioris, quae 'Controversiae' nominantur; quamquam difficile videtur verba huius egregissimi magistri intelligere, cum peritia scientiaque legum Romanorum mihi non sint, placet tamen argumenta refellere novasque locutiones discere.

Nuper legi quoque omnes comoedias, quas scripsit ille lepidissimus Terentius librosque quattuor Frontinii, quorum nomen est 'Strategemata.' Ne mentiar, vix queo proferre titulos omnium librorum, quos nuper legi, quorum enim numerus quidem est permagnus. Qui si haberent linguas, certe ita loquerentur: 'Legio nobis nomen est, quia multi sumus.'

Quod si tantum liceret mihi unum scriptorem laudibus honoribusque extollere, certe Quintillianum nominarem, ille enim me docebat legentem cum artem rhetoricam tum virtutes, quibus deberet quisque orator - vel potius 'quaeque oratrix' dicam - fulgere. Qua de causa, ut saltem spero, vivaciores disertioresque sententias nunc scribo. Vos igitur exhortor ut legatis opera Quintilliani, si in animo habeatis facultatem scribendi augere.

Quamquam malo orationes fabulasque legere, his nuperrimis mensibus etiam animum adiciebam poetis. Ut exemplum dem, iam perlegi Lucani tragoediam de civili bello, quae saepius 'Pharsalia' appellatur. Insuper carminibus Tibulli Propertiique iterum iterumque fruebar; quandocumque otium est mihi, libros horum scriptorum peto ut versiculos nonnullos legam. Mea sententia enim nihil magis animum delectat ubertate eloquentiae. Insuper conata sum omnia epigrammata Martialis legere, quoniam iudico neminem umquam in toto orbe terrarum fuisse facundiorem.

Cum libentissime fruor operibus magnorum virorum, tum soleo, ut in praeteritis commentariis demonstravisti, sententias adnotare excerpereque. Nisi fallor, Plinius Maior etiam habebat hanc consuetidinem, dixitque nullum librum tam malum esse ut non aliqua parte prodesse legenti. Sapienter locutus est; sequamur itaque suum consilium.


4 comments:

  1. Nunc non solum debeo spectare spectaculum ‘Richardus et Mortulus’ sed quoque legere opera Quintilliani!

    ReplyDelete
  2. Si placuerunt tibi Senecæ Majoris libri Controversiarum ac Suasoriarum, si placuit et Quintilianus, hortor ut declamationes majores Quintiliano (falso) ascriptas legas, præcipue quintam, decimam, tertiam decimam, quartam decimam, quintam decimam. Quæ controversiæ non more Senecano cæsim ac membratim referuntur sed integræ. Sunt et aliæ declamationes apud Calpurnium Flaccum et Ennodium episcopum, recentiores vero apud Ioannem Vivem Hispanum, Thomam Moram Britannum, Desiderium Erasmum Batavum, Laurentium Patarolum Italum.

    Denuo tibi exopto felicem diem natalem: et spero annum, qui hunc diem insequetur, tibi allaturum omnia secunda ac prospera.

    ReplyDelete
    Replies
    1. Illas orationes, de quibus tam eloquenter scripsisti, certe legam. Opera Erasmii placent, at numquam nomina Flacci Ennodiive audivi. Ut plane videtur, anno proximo debebo maximam copiam librorum legere :)

      Delete