Friday, 21 July 2017

Redde mihi paginam!

Hodie accepi ab universitate nonnullos tractatus, quos in probationibus scripseram. Infeliciter certior facta sum unam paginam mearum sententiarum evanuisse, qua de causa nescio utrum magistri legerint totum tractatum necne. Quid igitur faciam? Iam misi litteras ad nonnullos magistros, qui - ut saltem spero - mihi poterunt auxilium ferre. Res tamen nondum comperta est, nec intellego ubi sit ista pagina, qua meum nititur fatum. Quippe spero ex imo corde me mox lecturam esse responsum collegii super hac re.

Maxime fatigor, me taedet scribendi, nec placet mihi fabellas legere. Tantum hoc quaero: quo venit ista pagina? Ubi nunc invenitur? Potestne integram mihi restituere famam? Paene enim, ut satis scitis, mortua sum probationum causa, quare nequeo meam unicam spem redemptionis perdere. Mariae carissimae narravi quid acciderit; quo audito, ea me exhortavit ut summis viribus  omnibusque viis paginam istam indagarem. Certe consilia eius, quae cum sana tum bona videntur, sequar; at nihilominus timeo ne magistri paginam iam deleverint.

Haud tamen prodest mihi amplius de hac re queri, etiam cum exspectatio me torqueat. Ut scripsit clarissimus ille imperator philosophusque, Marcus Aurelius, debemus omnia pati aequo animo quamvis iniusta. Volo cor imbuere patientia fortitudineque, ut possim tranquillitatem in adversis retinere, sed quaedam vis me impellit praecipitem ad conturbationem animi tristitiamque. Redde, inquam, paginas mihi; noli me diutius exspectatione tenere. Cui mitto haec verba? Nescio, attamen magna voce clamo et peto auxilium, quia gloriam pristinam desidero, quae fortasse rapta est iniuste.

Ad alia pergam, ne sub pondere aerumnarum peream. Pater nuper iter ad urbem pulchram C.F.A., cuius nomen est Las Vegas (Connulli hunc locum appellant 'Campi', quod nomen minime, ut equidem censeo, convenit naturae oppidi), fecit ut cantorem videret audiretque Leonardum Kravitz. Ne mentiar, legens commentarios patris de suo itinere vix poteram risum retinere; cui adhuc placent carmina Leonardi? Cum parvissima puellula essem, urbanum videbatur operibus frui eius, nunc autem ducitur eum esse 'obsoletum', ut ita dicam. Hoc praeteritorum vestigium annorum nullos habet fautores praeter - ut patet -  meum patrem.

2 comments:

  1. Scinus nunc qualia carmina patri tuo placeant, sed quid de temet ipsa? Quibus carminibus et qualibus maximopere delectaris?

    ReplyDelete
    Replies
    1. Placent mihi tantum duo cantores, qui sunt Eminem atque Elliott Smith. Nonnumquam etiam audio magna opera praeteritorum saeculorum; exempli gratia carmen Francisci Schubert de nympharum rege (Erlkönig) meis auribus maxime convenit. At tu, amice, quod genus musicae tibi cordi est?

      Delete