Wednesday, 19 July 2017

Timeo tremo titubo

Hodie magistra graecae linguae, quae tirones docet carmina legere Homeris, dixit me esse discipulam cum probam tum callidam, quam ob rem magnopere gaudeo. Heri etiam vidi magistram artis palaeographicae, ex qua accepi consilia utilia. Volo enim, ut bene scitis, magistra fieri; ne de via errem, discendum est mihi quid debeam facere ut hunc attingam eventum.

Tametsi permulta alia sunt, quae narranda esse videntur, tamen, ne diutius teneam vestram expectationem verbis meis, nunc adgrediar ad rem. Iam vobis exposui quid fecerim hodie herique; nunc dicendum videtur quid cras faciendum erit mihi. Subibo periculum; debebo scientiam meam litterarum tum latinarum tum graecarum monstrare. Quae res minime fieri potest, ut saltem credo, nullam enim scientiam Graeci sermonis in mente teneo. Dicite igitur mihi, lectores, quo pacto diligens videri queam cum maxime sim imperita indoctaque.

Quod ad Latinam linguam attinet - quae, ut videtis, magnopere placet mihi - sane scio sententias scribere componereque commentarios, attamen timeo, ne mihi facultas desit ad quaestiones respondendi. Nihilominus nequeo mutare Fortunae voluntatem; si res bene eveniat, gaudeam, si vero omnia perdantur, fatum accipiendum est aequo animo. Deum precor ut auxilium et necessarium et desideratum cras in summis periculis accipiam.

Satis vero iam questa sum de proelio futuro. Nunc minime me oportet animum curis flagitare; immo quietem capere debeo, quamvis brevem, volo enim mentem reficere recreareque. Timor maximus in incerto animo oritur, sed idem timor reddit hebetes sensus tardosque; itaque, ut verbis Frederici Nietzsche utar, 'circulus vitiosus' fit et timor parit timorem, quam ob causam timeo timorem ipsum. Non autem me decet amplius philosophari; immo tacendum est, cum verba minime prosunt mihi titubanti trementique.

Ad alia igitur pergam, ne semper per ambages lectores miserrimos traham. Quidnam igitur faciebant prisci Romani Graeculive ante proelia? Lacedaemones solebant crines tondere capillosque pectere, perinde ac si vellent sua cadavera ornare, ne incompti discederent ad rogum inferosque. Romani etiam ultimis horis fruebantur; legiones Caesaris cenam sumebant unctam et per totam dormiebant noctem. Iam bene cenavi, ac mox dormitum ibo - fortasse vero nunc me decet capillos eleganter ornare, potest enim disci ex exemplo Lacedaemonum (bellatorum clarissimorum) pulchritudinem corporis cum audaciam tum fortitudinem animis praebere luctantium.

2 comments:

  1. Duæ causæ obstant, quominus bonam fortunam tibi optem: primum, quod id ipsum prœlio imminente dictum adversam fortunam afferre aliquando putatur, ut apud Plutarchum in vita Demosthenis, qui ad Chæroneam clipeum «ἀγαθῇ τύχῃ» inscriptum reliquit fugiens; deinde, quod dubito an opus tibi sit fortuna, quippe quæ abundes ingenio, cujus robor certum ac constans mobili fortunæ est anteferendum. Itaque bonam fortunam non exopto, sed potius ut pransa, parata, capillis compta, prœlium sumas animo fortissimo.

    ReplyDelete
    Replies
    1. Mox ad universitatem proficiscar. Hodie bene mane surrexi e lecto atque iam X paginas libri sexti perlegi operis ab optimo poetarum scripti: 'Ter conatus ibi collo dare bracchia circum...' Gratias tamen tibi ago, amice, ob consolationem. Spero fore ut mihi sit tranquillitas animi, qua maxime nunc indigeo, difficile enim videtur mente turbatissima responsa diserta scribere.

      Delete