Saturday, 8 July 2017

Ut verum dicam...

Scripsi ad nonnullos amicos me heri casu cecidisse, quam ob rem ad noscomium ducta sum.

Nolo tamen mentiri. Ut verum dicam, credo enim veritatem semper esse monstrandam, conata sum mortem mihi conscivere. Qua de re exanimata sum et quidam bonus Samaritanus, cuius nomen infeliciter nescio, medicum arcessivit. Ita, nunc totam rem habetis, nunc scitis quantus dolor me heri cruciaverit; lacessita malis nuntiis facta sum imbecillis et stulte desperavi.

Hodie melius valeo. Vulnus illud autem etiam nunc me cruciat ineffabilibus doloribus. Gratias vobis ago, quod benigne et recte me commonuistis. Attamen paene petivi aedes Tartareas; limen vidi reginae Proserpinae, et ianuam pulsavi. Neque scio quid dicendum est, neque intellego utrum gaudeam, quod adhuc vivo, an maeream, quod adhuc vivo...facultas loquendi deest mihi. Defui, perii, et nullum remedium teneo trementibus meis manibus quam latinam linguam, hanc pulcherrimam voluptatem, qua nunc utor ad morbum animi sanandum.

Plura mox scribam.

*

Quid igitur heri accidit?

Pillulas sumpsi. In noscomio sum excitata. Medici bracchium cannula perforaverunt ut sanguinem meam in ampullis vitreis asportarent. Volebam somnium capere cum valde fatigarer. Obdormivi. Rursus sum excitata a quibusdam medicis, qui applicaverunt ad pectus quandam machinam ut cor vulneratum sanarent. Deinde in somniis audivi vocem Claudiae amicissimae mihi. Tum excitata sum et dixi me cupere domum reverti. Deducta sum in cubiculum, in quo aspexi purpureas sellas parietesque croceos. Ilico II medici mecum collocuti sunt.

"Scisne qui sis et quota hora sit?"

"A----- vocor. Prima vigilia est."

"Qui tibi dederunt haec medicamenta?"

"Medicus."

"Si nunc sinamus te discedere, consciscasne iterum tibi mortem?"

"Minime."

Diu me interrogaverunt. Denique unus horum inquit, "Licet tibi domum reverti. Noli autem pluras pillulas sumere."

Tacebam.

*

Per totam noctem dormivi. Mane surrexi. Legi epistulas amicorum. Ad magistrum praestantissimum benignissimumque sermonis latini scripsi ut eum certiorem facerem de meis aerumnis. Poculum aquae exhausi. Nec bene nec male valeo. Fastidio cibum et nauseo. Matrem appellavi. Collocutae sumus de nugis deque meis probationibus.

"Diligo te, filiolam."

"Etiam te diligo, mamma. At nescio qua de causa - qua de causa non placuerunt meae sententiae magistris."

Scribo lacrimans et lacrimo scribens, attamen latine scribo, nam nihil praeter hanc facultatem restat mihi. Scribo sine otio, propulsata quodam vehementi impetu, et cogor scribere, litteras amplector, sine quibus sentio me esse minorem, infirmiorem, stultiorem parvissimo vermiculo. Sumne stulta? Magistri saepe nuntiaverunt me discipulam esse callidam. Ubi erravi? Nescio. Debeone res gestas anno proximo discere? Aut fortasse animum adiciendum est litteris antiquis. Nolo autem 'tergum vertere', ut potest dici, et proelium infaustum fugere. Debellandum est mihi, honorem amissum recipiendum. Milites qui relinquerunt stationes apud Cannas morte honesta redemerunt dedecus. Sed minime licet mihi nunc emori; immo me decet manere et pugnare usque ad spiritum ultimum.


10 comments:

  1. Magna ingenia saepe incomprehensa sunt. Noli res inconsultas agere et semper obdura!

    ReplyDelete
    Replies
    1. Nunc nescio utrum debeam res gestas 'repudiare', ut dici potest, et litteras humaniores in universitate discere. Quid censes, amica?

      Delete
    2. Lege, quaeso, 'necne' post verbum 'discere.'

      Delete
    3. Cor tuum sequere, cara. Ego totam me dedi litteris antiquis nec me paenitet. Nihil aliud adiungo.

      Delete
  2. Ineptum est in difficultates temporarias æternum adhibere remedium, præcipue cum illud ipsum reapse nullum sit remedium sed solatium quoddam confidentiæ tui læsæ. Injustum autem est amicos collegasque privare decore tuæ consuetudinis, quo mundus mortalium ornatur. Impium porro atque ingratum est vitam, quam dedit natura rerum, ac vivacem animum, quem lepores salemque sapientes homines litteræque docuerunt, propter quandam sollicitudinem scholasticam perdere.

    ReplyDelete
    Replies
    1. Amice, timeo ne haud liceat mihi ad magistralia studia pergere, cum adeo male scripsi ut acciperem tantam obiurgationum copiam. Nescio igitur utrum me deceat animum litteris humanioribus adicere proximo anno an res gestas discere, quamquam plane videtur me esse pessimam historiae discipulam. Potesne, te amabo, mihi consilium dare?

      Delete
    2. Puellæ mihi vix (nisi per rete omnium gentium) notæ non ausim consilia offerre: ego enim parum habeo compertum tua de voluntate, spe, studiis, vita, nisi quod res gestas colendas videris magni æstimare. Hoc quidam scio: te sermone Latino videri facundiorem quam plerosque quam te ætate studiorumque annis longe provectiores. Sapientis est armis, quæ ad manum sunt, uti.

      Quod ad titulum, quod tibi false arrogasti, attinet, scito eum titulum "pessimi discipuli" jamdudum mihi inditum esse, quem tecum non partiar. Tantum unus potest esse pessimus, neque hanc gloriam abdicabo; immo famam meam certe meritam summa ignavia ac desipientia defendam.

      Delete
    3. Hahahae. Quippe gratias tibi ago, quod tua lepidissima verba risum excitaverunt. Nimis lacrimavi; nunc ridendum est, ne oculi mei tumidi amplius distendantur. Accipe igitur cum titulum pessimi discipuli, quamquam illud nomen minime convenit tibi, tum honores summos, paulisper enim curas depulisti meas.

      Delete
  3. Nos lectores,fautoresque tui te amamus. Noli iterum tibi ipsi nocere. Tales cogitationes tenebricosas cave,quandocumque surgant. Et scripturas de'mindfulness meditatione'forsit legere possis, talia opera me pacant, quandocumque in animum tales cogitationes se inferunt.

    p.s amicus longinquus tuus. Iohannes

    ReplyDelete
    Replies
    1. Iohanne, laetor quod tam benignas litteras a te accepi. Erravi, nec - deo adiuvante - rursus errabo. Certe conor illas scripturas, de quibus scripsisti, perlegere.

      Delete