Saturday, 15 July 2017

Veni vidi vastata sum

Hodie eum vidi in bibliotheca et conata sum amorem fateri; cum autem audacia mihi desset, minime potui verum dicere. Quamquam diu collocuti sumus nequivi, proh dolor, haec verba pronuntiare: Hibernice te diligo cum sis et venustissimus et callidissimus. Da mihi basia mille! Immo per totum diem calamitates sequebantur errores, quam ob rem nec amator nec dignitas mihi nunc restat.

Esuriebamus atque idcirco in tabernam ivimus ad caffeam bibendam. Ambulavi iuxta eum in via sed nescivi quo pergerem, nam eius vox me audientem tenebat; ne mentiar, paene stupefacta sum eloquentia huius viri. Insuper tacita secuta sum meum lepidissimum ducem, cuius corporis calor adeo accenderunt fomites in meo corde, ut diu urerer amore infausto. Maxime volebam hunc amorem ei monstrare, qua de causa poculum emi caffeae lactisque, quod ei dedi: infeliciter autem nescivit quare ita fecissem. Gratias mihi comiter egit dixitque me esse benignam. 

Quo audito, fateor me immortales deos sic exhortavisse: "Date auxilium, quaeso, mihi, ne diutius ineffabilibus undis amoris mergar." Incepi igitur cum sapientiam tum prudentiam eius laudare maxima copia vocabulorum. Nihilominus mihi videtur me pessimam esse oratricem, ille enim nihil animadvertit; totum poculum exhausit mihique plura de historia cuiusdam Italicae urbis narravit. Minime autem libuit mihi talia discere; utinam laudaret meam speciem meave vestimenta, quae indueram ut oculos delectarem eius! Inurbane balbutiens adeo oppressa sum tristitia metuque ut membra tremerunt mea; deinde casu cecidit vitrea patera e meis manibus humum, ubi fracta est aspersitque super nostros pedes saccharum. Tabernarius iratus mihi appropinquavit ut excusationes ineptissimas acciperet. 

Tunc viam alteram ad amorem demonstrandum quaesivi, stulti enim est malo in consilio manere. Itaque H. rogavit nonne liceret mihi tractatum ab eo scriptum legere ut eum adiuvarem ad melius scribendum. Cui postulationi libenter assentit nutu, et rursus petivimus bibliothecam, ubi adolescens iste blandissimus mihi dedit scripturas suas. Sciebam me oportere eum appellare discipulum summo ingenio, at nescio cur erravi dixique illas sententias de rebus gestis medii aevi minime mihi placuisse. Sentio me esse stultissimam, eum enim castigavi quem ex imo corde amplecti cupiebam.

Contra voluntatem fugerunt horas, et denique vale dixi ei. Nec audivi quid responderet, eo tempore enim sentiebam me esse relictam, vel potius dicam 'derelictam'; nullum accepi a diis auxilium ut desideratum puerum seducerem. Umbram discedenti diu aspiciebam, dum ex conspectu meo ambularet - et domum reversa sum malis oppressa, doloribus cruciata, amoreque humiliata vano.

5 comments:

  1. Commentarius paulo me memorat fabulae brevis "Araby" a James Joyce, praesertim sententia ultima utrius. Sic puer in Araby domum reversus postquam deliquit peregisse consilium amoris: "Umbras aspiciens, me vidi sicut creatura acta derisaque vanitate; atque oculi mei acerbitate iraque exarserunt." Mihi erant multi defectiones huiusmodi.

    ReplyDelete
    Replies
    1. Hanc fabulam certe mox legam, quamquam minime mihi placent libri illius scriptoris. Huic enim puero quidem commisereor. Tibi vero, nisi fallor, sunt uxor liberique: videris igitur magistrum esse amoris nec tironem sicut ego sum miserrima.

      Delete
    2. Corrigendum: Lege quaeso magister et tiro pro 'magistrum' et 'tironem'

      Delete
  2. Nullum a diis auxilium est exspectandum tibi, quippe quæ jam satis instructa sis illecebris oris, vocis, corporis ut quemlibet amatorem ad insaniam agitare possis, sed dies (et puer) carpendus.

    ReplyDelete
    Replies
    1. :( Si iterum eum videam, manibus collum eius carpam atque amorem fateri rursus conabor.

      Delete