Tuesday, 1 August 2017

Amore indigeo

Ut saltem videtur mihi, omnes amici mei amatores amatricesve habent, sed ego sola sum. Heri litteras a M. accepi, in quibus mihi dixit se cognovisse novam amicam, quae cum pulchra tum callida est. Cum verba eius legissem, tetegi os digitis gelidis lacrimasque meis in labris inveni, nec scivi unde cecidissent. Non maeror quia M. adhuc amo; immo mihi quidem dolet, quod ille nequissimus stultusque puer amorem tam facile adeptus est - et ego, et ego, quid faciam? Quid feci? Curnam nemo me diligit?

Quamquam conabar iam iamque amicum invenire, nihil boni adepta sum praeter facultatem latine legendi scribendique. Ne dolor insignis animum meum gravet, statui horas discendo consumere, cum autem nox venit sentio me esse oppressam saevissima solitudine. Ridens gratulor felicissimis amatis, et cogor dolorem pati sine taediosis querelis, minime enim volo videri odiosa. Sicut Elizabeth regina, illa miserrima virgo perpetua, amores aliorum video et taceo, fovens in corde iras ac miserias. Cui enim confitendae sunt meae spes, libidines, cupidinesque?

Fortasse dicitis non esse mihi desperandum, quoniam sodales latineloquentes ex omnibus orbis terrarum angulis cognovi, qui benigne mecum colloqui solent leguntque meos commentarios. Nec ingrata sum ego; vos commilitiones animum saucium ac paene transfossum sagittis invidiae sanant, qua de causa vobis gratias ago plurimas. Attamen, ut bene scitis, multum interest inter amatorem et condiscipulum. Plato, optimus omnium Graecorum philosophus, lectores docuit esse multa genera amoris. Plane videtur me non habere ἔρωτα (nom. ἔρως), quod sibi vult 'amor corporalis', quapropter sentio me aliquo maximi momenti carere. φιλία autem, quae 'amicitia' latine vocatur, quippe mihi est.

Minime tamen mihi prodest hic domi sedere ut lamentationes proferam summave voce de saeva Venere querar. Immo, cum velim amatorem cognoscere, debeo indignationem deponere forasque exire, ubi - diis adiuvantibus - mox amicum inveniam. Nihilominus cum amore tum audacia indigeo; malo tacens fugere conspectum hominum concursumque. Quomodo igitur potest amor nasci meo in corde, quod adeo verecundum est ut minime velit aditum amatori futuri praebere? Primum necesse est mihi me ipsam amare, tum amorem alterius quaerere. Sed facilius est sapientia verba dicere quam prudenter vivere; dolet mihi vacuitas animi, uror flammis ferocibus, undis ruentibus mergor. Olim habebam amatores; olim scribere solebam, ut bene scitis, meis de amoribus. Nunc vero lacrimae obortae me devorant angoresque consumor intolerabiles.

Quid censetis, carissimi? Potestne puella in vasta solitudine florescere tristis?

8 comments:

  1. Tempus tempori dare oportet. Tam iuvenis et amabilis es!

    ReplyDelete
    Replies
    1. Eheu! Fugaces, Bellatrix, Bellatrix, labuntur anni. :( At recte mones.

      Delete
  2. Ego quoque amore indigeo. Tu autem iuvenis, pulchra admodumque doctissima es puella, itaque mox mox ab optimo viro sane invenieris. Noli interea nimis curare de illo, namque non omnibus patet thesaurorum splendor.

    ReplyDelete
    Replies
    1. Tibi condoleo. Spero nos 'mox mox', ut lepide scripsisti, amorem verum esse inveniendos.

      Delete
  3. Londinii, ubi versantur Jacobus Bond atque alii viri satis urbani, qui etiam tua pulchritudine digni esse videantur, non tibi difficile erit aliquem invenire, a quo oblecteris. At majora sunt, de quibus sollictari oportet, quam de puerulo lusorio quærendo; urbs enim puellæ speciosæ semper abundabit pueris virisque, quibuscum voluptuosæ Veneris delectationibus frui liceat, dummodo opera necessaria (id est, academica) in antecessum habeas absoluta. Negotia ante otium, curriculum vitæ ante vitia carnalia, lectio ante lectum, lucubrationes ante luctationes antelucanas. Noli sinere quandam nubem puerili forma vestitam te a studiis avocare: immo, quæ nuper legisti quartum Lucretii, carminis memor Veneris fructu delectare sed sume commoda sine pœna, neve sinas Venerem te regere sed tantum blandam voluptatem tibi (et tuo puero) afferre prout voluntas tua postulat.

    ReplyDelete
  4. Quam eleganter scripsisti! Sententia illa 'lectio ante lectum' maxime me legentem delectavit. Videtur mihi te esse alterum Senecam Augustinumve, cum tanta scientia sit tibi litterarum latinarum. Certe conabor tua consilia sequi, quae cum bona tum utilia sunt; attamen facilius est verbis concupiscentiam infitiari quam beate casteque vivere. Forsitan igitur debeam Jacobum Bond arcessere, at ille iam satis amicarum habet :)

    ReplyDelete
    Replies
    1. This comment has been removed by the author.

      Delete

    2. Non necesse est concupiscentiam infitiari: etiam scholasticis licet (immo natura ipsa genetrix nostra jubet) ludere, dummodo pensa academica prius absolvamus. Sit improbus puer alatus in aleis amatoriis collusor, sedeat vero domina Grammatica in cathedra cordis. Alter otium ludis risuque necnon effrenata voluptate impleat, altera doceat te tuam regere vitam.

      Delete