Wednesday, 23 August 2017

Aviam diligo defunctam

In tabernam ivi ad gallinam comendam sapidissimam; cum autem vidissem ferculum in mensa meis prae oculis, repente nauseavi neque potui manducare. Exosa carnem conata sum panem sumere cum aqua frigida - traditur enim divum Augustum, cui minime placeret epulae, semper ita prandisse. Cibum digitis tenebam, quod iam iamque levabam ad labra, sed voluntas deerat - atque adhuc deeset - ad cenandum. Quod cum alienissimum tum ridiculissimum videri debet vobis, quoniam omnia genera ciborum gustare, vel potius dicam 'vorare', soleo. Ut patet, remedia medici minime efficacia sunt; venter dolet mihi, fatigor, et cupiditas quaedam vomendi me cruciat horrentem.

Satis vero, ut credo, iam de mea aegritudine scripsi. Fortasse igitur requiritis qua de re hodie libeat mihi sententias exarare. Ne mentiar, difficile videtur disertum tractatum scribere, cum vis mentis  inedia frangitur debilitaturque ieiunio ingenium. Quapropter consilium cepi varias cogitationes narrandi, quemadmodum avia mea solebat me puellulam delectare. Etiam cum nullo in ludo didicisset neque facultas anglice loquendi ei esset, bene sciebat quomodo e nihilo fabellas elegantes necnon lepidas texere. Utinam nunc mecum Londinii sit, nam magistra fuit sanandi artis profectoque sciret (si adhuc viveret) quo pacto consolaretur me morbo laborantem.

Duco vobis quoque talis avia aut nunc esse aut antea fuisse; ut enim videtur mihi, omnes aviae omnipotentes sunt, cum optime coquant, suavissime rideant, vestimentaque neant ornatissima: divinae sunt, quamvis non doctae; potentes, quamvis non pulchrae; carissimae, quamvis non clarae. Humilis fuit mea avia, mater patris mei, genetrix VII liberorum, mater familiae - 'humilis' scripsine? Immo 'honoranda'. Benigne sapienterque vivit, fortiter supremum diem obiit, et post se reliquit praecepta prudentissima, quorum etiam nunc memini.

Paucis ante annis ante rogum eius prostrata iacui, ita enim solent Sinenses colere mortuos. Monachi preces murmurabant evocabantque spiritum aviae requiescentis. Servi plures - avus enim meus eo tempore magna in villa habitabat - flebat dominam amissam. Lacrimans aspexi faciem ei rugosam, capillos niveos, manusque tortas diuturno labore, et meo occurit animo verba cuiusdam carminis, quod solebat defuncta illa regina cantare, quod infra potest audi. Ignoscite mihi, quod finem nunc faciam scribendi agitata maerore, gravata morbo, fessa recordatione:


Quam pulchrum est jasminum*
Quam pulchrum est jasminum!
Fragrans, formosam, plenam 
Te, florem, carpam.

*Estne hoc verbum femininis generi?

No comments:

Post a Comment