Thursday, 3 August 2017

Bibliotheca Warburgensis

Hodie ivi ad bibliothecam Warburgensem (forsitan rectius sit 'Warburgiensem' scribere?) , quae haud procul ab universitate Londinii invenitur. Si habitas in hac pulcherrima urbe, certe scis quem locum hic describam. Nec facile est hoc aedificium intrare, cum ostiarii (quamvis benigni necnon venusti) haud saepe introitum praebeant discipulis. Feliciter adepta sum epistulam a magistro C., qui cum clarissimus est tum in Warburgensi collegio artem docet palaeographicam, ut mihi liceat libros vetustos pretiosissimosque manibus tractare.

Nec sine causa iter ad illud receptaculum scientiae feci; nunc tractatum scribo de libro abaci Leonardis Pisani, quem saepius appellamus nomine 'Fibonacci'. Mense Decembri proximo ibo Olisiponem ut orationem de hoc opere in congressu habeam. Volo audientibus monstrare Leonardum didicisse artem arithmeticam ab Asiaticis, quam postea docuit Italicis. Quoque in animo habeo pauca exempla excerpere, in quibus latinitatem Leonardi puram spectantes poterunt perspicere.

Sententiae meae adhuc ineruditae videntur, nec pro certo scio quibus exemplis uti cupiam, at nihilominus gaudeo quod potero coram magistris loqui de rebus gestis medii aevi deque illo summi ingenii philosopho. Quid enim aliud est ars mathematica quam studium numeros intelligendi? Et quid aliud est studium discendi quam philosophia? Nonne verbum ipsum Graecum latine 'amor scientiae' redditur? Doleo quidem, quandoque audio discipulos litterarum artem mathematicam exprobrantes spernentesque; cum velimus doctiores fieri, oportet nos et litteras et figuras discere.

Sed haec hactenus, nec plura de istis barbaris dicam. Hodie nolo ullam querelam proferre; immo quoad possum, cupio bibliothecam Warburgensem laudibus honoribusque celebrare. Praeter libros, ex quibus potest scientia naturalis discere, etiam in bibliotheca Warburgensi possunt opera de rebus sacris legi. Inveni, ut exemplum proferam, tractatus nonnullos de alchemia divinationeque. Insuper multum de variis religionibus didici, cum magna copia librorum ibi sint de fide Iudaeorum deque doctrina Mahometarum. Ceterum libri omnibus sermonibus scripti inveniuntur hac in bibliotheca; si placet vobis litteras Aegypticas vel etiam Etruscas legere, debetis profecto huc venire ut discatis, legatis, colloquaminique mecum, nam iam statui aetatem totam in aedibs Warburgensibus terere scribendo.

Finis horum commentariorum nunc faciendus videtur mihi, mox enim dormitum ibo. Ecce tamen imago, in qua ego nonnullique discipuli collegii Warburgensis videri possumus:

Sententia iaponice scripta, nisi fallor, ita latine redditur: 'Possumusne artem magicam in ludo discere?'

2 comments:

  1. Ars mathematica, quæ apud antiquos dicebatur, sæpe discrepat ab arte arithmetica. Ut exemplum afferam: in quarta declamatione quæ Quintiliano false adscribitur atque inter majores numeratur, mathematicus, ut sæpius apud Romanos, est qui mercede conductus fingit se posse sideribus consideratis et lineois quibusdam inter circulum ductis vitam fatumque cujusdam mortalis prædicere. Ipse, quamvis artem mathematicam artem sive astrologiam spernam, arithmeticam tamen amo atque operam nonnullam dedi arti statisticæ, quæ dicitur, colendæ, qua dijudicatur ac distinguitur id, quod arte curaque humana agitur, ab eo, quod fit per natura. Te igitur, non solum ut ingeniosam discipulam sed etiam ut participem numerorum concentusque mundi canendorum, hortor ut studia pergas colere numerorum.

    ReplyDelete
  2. Recte scribis; at nihilominus placet mihi astrologiam discere. Legistine opera Rogeri Bacon? Miror, quod antiquis magistris libebat cernere motus stellarum, quibus utebantur multos ad morbos sanandos.

    ReplyDelete