Monday, 28 August 2017

καὶ τὸ μὲν ἐστίχθαι εὐγενὲςκέκριται

Latine: Stigmata (apud Thracios) sunt signa nobilitatis

Credo plures lectores iam vidisse novam illam figuram, quae heri est compuncta meo in bracchio. Nonnulli etiam me rogaverunt quis sit, quibus respondi eum esse Alexandrum magnum, quem vero forsitan magis videatur vobis similem Augusti divi aliorumve Caesarum. Ne mentiar, minime mea refert utrum sit Alexander an Augustus; uterque mihi placet, cum maxime admiror imperatores, duces, regesque: ut mea mater olim dixit (semper enim locutiones sententiasque lepidas praebet audientibus), suscitat amorem potestas. Ecce tamen imago, ut facilius cernatis pulchrum pellis ornamentum: 


Saepe me amici sic rogantur: 'Num magistri te spernant, cum videant talia nota tuo in corpore?' Cuius quaestionis responsum perbreve habeo. 'Minime.' Praeceptores mei sciunt me esse stigmatum; ad quorum unum heri illam imaginem, quam supra videtis, misi. Numquam vero me castigant vel etiam evadunt, at vero benignissime me litteras docent humaniores navemque meam - ut ita dicam - a scopulis voraginibusque ad portum dirigunt. Adiuvare me magistri, non impugnare cupiunt - quam ob rem gratias iis ago. Non modo aspiciunt imagines meis in membris, sed etiam animum meum, qui in iisdem membris continetur; vident cum stigmata mei corporis tum cordis sinceritatem. 

Intellego tamen esse multos - quomodo dicam? - nec benignos nec magnanimos, qui exteriorem hominem magni aestimant despiciuntque interiorem naturam, quae difficile visu est. Soleo igitur vestimentis pulcherrimis bracchia mea tegere, ne iniustissimas molestissimasve stultorum exprobrationes accipiam. Fortasse requiritis curnam nonnulli castigent homines stigmatos; ne mentiar, nescio, nec ipsa intellego quam ob rem velint consuetudines aliorum mutare. Quidam etiam dicunt tantum meretrices furesve habere talia signa suis in corporibus, quibus 'Num' inquam, 'latro sum? Nonne potius discipula constans, comis, callidaque?'

'Sed quid censet tua mater, quae te inornatam gignit? Nonne contristatur, quod corpus a deo perfectum ac novem per menses portatum notis nigris mutas?' Ut sincere atque aperte dicam, scio matri haud placere haec stigmata; nihilominus ea quoque mutavit suum corpus. Solent enim mulieres, ut bene scitis, transfodere imam partem aurium ad pretiosissimas gemmas gerendas. Utuuntur etiam et pueri et puellae vinculis ferreis, ut formam dentium reddant pulchriorem. Itaque desinite, detractores, mihi maledicere propter notas pellis, quae forsitan displiceant vobis, at mihi maxime placeant! 

2 comments:

  1. Noli oblivisci, multi viri et feminae sua corpora faciesque quoque mutant chirurgiā.

    ReplyDelete
  2. Recte mones. Faciant omnes quicquid velint :)

    ReplyDelete