Wednesday, 30 August 2017

C pro 'Crudelitas Fati'

Ad te sedentem ante scopulum manus extendo meas. Te amplector, me amplecteris, iuncti sumus laetitia, nec possunt membra mea a tuis secerni; venimus e diversis angulis huius mundi, sed una nunc ambulamus, nec multum refert quo vertamur. Natantur lumina aurea tuis in oculis, qui sunt caerulei velut frigidus fluvius, qui se effundit terram in nigram, iuxta quam patent campi Germaniae herbosi. Sentio quandam vim esse digitis in tuis, quae me capit quemadmodum pisces vinciuntur piscatorum retibus.

Tibi est corpus magnum, paene inhumanum; quamquam pedes tuae tangunt harenas, caput tuum cingitur corona nimborum candida. Unda maris rubri pulcherrime gliscunt, crescunt, atque augentur; arrides, et flammae Phoebi illuminant faciem tuam - video nasum prominentem, formosum, dentesque albas; aquae appropinquant nostrae umbrae. Me rogas quid aspiciam neque verum responsum dandum mihi videtur; num licet mihi fateri me admirari te, deum inter homines, virum inter pueros?

Conor verba edere pauca. 'Volo tibi aliquid secreti dicere.' 
- 'Quid est?' 
- 'Nescio utrum debeam hoc fateri necne.' 
- 'Amata, cur moraris? Nonne credis mihi?' 
- 'Timeo enim ne...vereor ne me relinquas. Tanta vis amoris meo in corde gignitur, quanta in mente fratris Hectoris saeviebat eumque impellit ad Helenam rapiendam.'
- 'At minime te decet vanas calamitatum imagines timere. Dic mihi, quaeso, quid in animo habeas.'

Os eius specto honestum, carum, necnon venustum. 'Te...' Repente obnubilatur oculos caeruleos densa caligine, qua meus amatus circumsaepitur. Nec licet mihi finem dicendi facere; fata me rapiant carminaque avium me abducunt e somnio; evigilo, teneo lineamenta meis in digitis, quae nuper presserunt bracchium desiderati viri. Iaceo super lectum, tenebris velata tristissimis, excitata crudelissimae bestiae voce. Nomen eius adhuc meo in ore est. Vetor eum appellare, vocare, arcessere; ne pronuntiare quidem audeo litteras eius nominis sacras. Quod verbum igitur in corde teneo, ubi sedet in perpetuum, quemadmodum ille (meis in somniis) sedebat ante scopulum...

3 comments:

  1. Mehercle ! tam maeste quam concinniter scripsisti.

    Tantam suaviloquentiam scriptura peto.

    ReplyDelete
    Replies
    1. Amice, quomodo vales? Multos per menses tacebas, et quippe gaudeo, quod commentariolum mihi scripsisti. Ceterum gratias ob laudes benignas tibi ago.

      Delete
    2. Laudem mereris, amica, quod verba imagines claras evocant. Modus porro et numerus sententiarum perplacent.

      Delete