Monday, 21 August 2017

Ceterum censeo Casanovam esse cupiendum

Infeliciter nequivi defectum solis videre, quoniam in Britannia habito; insuper totum diem egi in thalamo, non ob voluptatem sed propter infirmitatem corporis. Laborabam enim pessimo morbo, qui me cruciabat dolore ventri alvique profluviis; fatigabar valde at difficile erat quietem - quamvis brevem - capere. Medicus miseratus est mei, quam ob rem mihi dedit multa genera remediorum; quibus sumptis, fateor me nunc melius valere.

Minime tamen volebam otiose tempus terere cum super lectum iacerem; immo opiniones meas misi commilitionibus de arte palaeographica epistulasque magistrorum legi latinis de litteris. Plures sententias etiam scripsi de vita Iacobi Casanovae (scio nonnullos cognomen ei dedisse latinum 'Chassanaeus', quod vero ridiculissimum videtur mihi), nuper enim legi primam partem magni eius operis de puellis seducendis. Quem scriptorem cum odi tum admiror; odi eum, nam gravissime contemnebat, laedebat, necnon parvi aestimabat muliebrem sexum. Nequeo tamen me retinere, quin talem virum - vel potius 'principem virorum' dicam - cognoscere amareque velim.

Velut gallus inter gallinas superbissime per totas terras Europaeas incedebat, nec poterant duces, milites, sacerdotesque eum cogere ut desineret feminas polluere adulteriis pulchras. Ceterum censeo Casanovam esse amandum, quia cum graece tum latine sciebat saepeque suo in libro utebatur sententiis maiorum. Erat igitur eruditus, eloquens, elegansque: quae mulier potest ei resistere, praesertim cum laudare allicereque solebat puellas blandissimis verbis? Et dives et doctus videbatur; si eius in saeculo essem nata, certe post eum currerem. Ut autem iudico, etiam si ita esset, ille fastidiosus vir minime me humilem diligeret, sed nihilominus pro mea parte conarer ut eum catenis vincirem Veneris.

His lectis, profecto dicitis: 'Vah, puellula, cur istum nugatorem amas? Melius est fidelem amatorem eligere, qui adeo te diligit ut spernat alias feminas.' Non dubium est quin hoc consilium sanum bonumque sit; nihilominus malo mala māla manducare, ut ita dicam. Fructus interdictus sapidissimus est; dapes licitae multo minus mihi gustanti placet. Itaque mihi date, dii boni, meum Iacobum Casanovam, ac praebete mihi aleatores, nequissimos, scortatoresque. Volo aliquem cognoscere, qui scit desipere, qui intelligit quid sit vivere, qui me ducet e bibliothecis tenebrosis in libidinosam amentiam.

No comments:

Post a Comment