Monday, 7 August 2017

Chaos: rudis indigestaque moles

Hodie laboravi per totum diem, magister enim sperat suum librum mox esse editurum. Magnus labor adhuc mihi restat, sed nunc dormitum ibo et cras rursus incipiam verba perlegere notasque subscribere. Maxime fatigor nec otium mihi ad cenandum fuit; sentio esse multas voces mente in mea 'scribe scribe scribe' dicentes. Ivi ad tabernam ut tantummodo unam potionem biberem, ne vires mihi quasi vulneratae deficerent. 

Heri male dormivi, cum super lectum iacerem deque futuris laboribus diu cogitarem; credo tamen hac nocte me citissime esse obdormituram propter maximam animi defatigationem. Nihilominus mihi maxime dolet, quod labor succedit labori, qua de causa summum chaos ortum est meo in corde. Quo vertendum est mihi? Tantum II manus habeo, nequeo simul plures codices legere commentariosve scribere; pro mea parte conor mandata implere magistri, sed difficile fieri potest ut animum permultis rebus adiciam. 

Cum autem brevissimum temporis spatium mihi restat ad latinas exponendas sententias, nolo tempus lamentando querendove terere. Immo volo vobis pauca narrare de libro novo, quem hodie a tabellario accepi. Titulus huius operis est 'de principiis', quod non erat scriptum ab Origine sed a quodam monacho Iesu societatis, qui vocabatur Hieronymus Noldin. Credo eum floruisse praeterito saeculo habitavisse in illa terra beatissima, cui nomen est Austria. Nequivi plura de vita huius scriptoris discere; narrate vero mihi, vos amabo, facta eius. Maxime placeret mihi, si otium esset, scribere vitam huius monachi, ex enim sententiis eius de rebus theologicis potest cerni eum fuisse cum prudentissimum tum doctissimum. 

Sed etiam, ut dicitur, bonus dormitat Homerus. Quamquam summa scientia erat Hieronymo sacrarum scriptarum, minime naturam mulierum intellegebat. Cuius ignorantiae nunc exemplum proferam: 'Feminas tempore fluxus menstrui...indulgentius ac benignius tunc tractandae et propter defectus commissos non carpendae.' Ab eo vehementissime dissentior. Fateor - quod sane nemo infitiari potest - mulieres solere fluxus sanguinis pati. Nonnullae feminae eodem tempore opprimuntur variis affectibus reddunturque iracundiores. Attamen minime debemus puellas 'indulgentius tractare' menstruationis causa; hic morbus enim non mentes sed corpora debilat. (Neque recte 'morbus' vocatur, cum afferat secum nullum damnum.) 

Noli igitur, lectores, consilia monachorum de feminis tractandis sequi, nemo enim, qui procul a concursu mulierum vivit, potest discere (nempe docere) artem nobis placendi. 

7 comments:

  1. ego volebam Vivariun Novum ire sed non potui quia femina sum et illi tantum pueros amant... gratias, semper tuum blogem lego.

    ReplyDelete
    Replies
    1. Salve, amica! Quippe gaudeo, quod litteras tuas accepi benignas disertasque - libenter, si velis, tibi auxilium dem ad sermonem discendum, etiam cum haud liceat nobis in illa Academia dicere. Mitte mihi litteras: medusservus@gmail.com. :)

      Delete
  2. gratias. scribebo tibi certum. sed anno proximo possumus intrare in illa academiam, ut dixerunt. :)

    ReplyDelete
    Replies
    1. Anno praeterito nuntium idem accepi. Attamen spero fore ut tibi liceat ilico discere!

      Delete
  3. Attamen sapientis est hominem in iram ob corporis dolores proniorem cautius tractare uelle. Aequo animo hoc perfer et si quis amicus nescio quo morbo interdum delibitatus sese solito mirius gesserit, tu quoque in uicem eius defectibus libenter parcito.

    ReplyDelete
    Replies
    1. Quippe nos oportet diligenter aegrotantes dolentesque attendere, cum doceamur proximos sicut nos ipsos diligere. Minime tamen debent viri, ut saltem opinor, dicere mulieres 'debilitatas' fluxu sanguinis naturali esse, nam in quibusdam feminis nec dolor nec ira oritur.

      Delete
    2. At ut ipsa fateris nonnullae mulieres et iracundiores et debiliores eo mensis tempore fiunt! Eis saltem aliquantulum a ceteris indulgendum esse reor.
      Sin autem iracundiam compescere discunt, optimum est.

      Delete