Saturday, 19 August 2017

Cur discipulae magistros suos amant?

Opinor me verum fateri cum dico discipulas persaepe amare magistros suos. Fortasse discipuli etiam amorem nutriunt cordibus in suis erga magistras; sed nolo de hac re scribere, cum nescio quid pueri censeant quidve illis maxime placeat. Nihilominus licet mihi, ut saltem credo, de affectibus discipularum verba exponere, cum ipsa sim puella; insuper multa tradita sunt nobis exempla. Quorum praeclarissimum proferam: Heloisa adeo diligebat suam praeceptorem Petrum ut intraret coenobium, cum certior facta esset eum fuisse emasculatum. Alterum dem exemplum: doctissima divitissimaque mulier gallica, Emilia du Chatelet, cum ab philosopho Voltaire artem arithmeticam discebat tum artem amatoriam.

Quod ad me attinet, numquam amavi - id est tetigi - meos magistros; ut autem verum dicam, nonnullos concupiscebam tacensque spectabam atque etiam sperabam amorem inter nos quandolibet esse nasciturum; in somniis eos videbam, in scholis verba eorum audiebam, in solitudine ad eos clamabam: saepe, ut plane ex his sententiis videtur, cruciabar infausta libidine fallicibusque animi imaginibus. Hodie igitur volo causas huius rei legentibus vobis praebere, ut intellegamus curnam concipiant discipulae amorem erga magistros. 

Ne longa sim, censeo discipulas haud scire discernere amorem ab admiratione. Magistri recte admirantur, cum doceant ineruditas puellulas scientia, mentes impleant rudes necdum formatas, et consilia sana, bona, veraque turbatis dent adolescentibus. Ceterum discipulae facile alliciuntur, cum corpora earum (vel potius 'nostra' dicam) saturentur cupiditatibus insanissimis appetitibusque iuvenum immoderatis. Persaepe etiam credunt se invenisse 'unicum amatorem', cum immaturis discipulis plus libidinis sit quam sapientiae. 

Quibus de causis solet quaedam vis animi in puellarum pectoribus gigni, quae puellas infelices decipit, quae etiam - quod non potest fieri -  se a magistris amatas fingere eas cogit. Sane igitur discipulas exhortor, ne susurribus mendacii iudicii temptentur ad magistros petendos, hoc enim genus amoris cum illicitum tum immundum est. Et leges rerum publicam et natura hominum vetant amorem inter magistros discipulasque cresci: quapropter vos, infelices puellae, precor ut deponatis figmenta immoderati amoris nocentia. Magis nos decet mandata praeceptorum sequi ut augeamus  scientiam rerum omnium nostram, nec debemus animum adicere libidinibus fatuis, quae secum nihil praeter tristitiam, maestitiam, luctumque afferunt. 

7 comments:

  1. Replies
    1. Tibi condoleo. Amasne etiam tuam magistram?

      Delete
    2. Francorum praeses non sum! Nullam magistram umquam amaui.
      Immo fieri potest ut magistrae linguae Latinae aliquantulum placerem.

      Delete
  2. Oportet primum nos animadvertere et Æmiliam du Châtelet et Heloisam Abelardi amasiam fuisse Gallas: nec de Gallis nos debere judicium sic ferre ut de Britannis, Americanis, aliis gentibus quodam modestiæ sensu præditis. Neque enim de luscis conscribimus sagittarios, nec de argentariis poscimus humanitatem, nec justum videatur, si divites a pauperibus alantur: non enim idem de invalidioribus ac debilioribus exspectamus ac de robustioribus. Sic de Gallis, qui omnes gentilicio effrenatæ libidinis vitio laborant, non speranda est ulla species pudoris. Memento autem dicti, quod omnes medici memoriæ tradunt: scilicet omne animal post coitum fieri triste nisi Gallum qui cantet. Hoc enim est, quod apud Gallos agitur sub nomine modestiæ.

    Apud alias gentes, ubi una cum aliis humanis virtutibus coluntur pudor et temperantia et prudentia, discipulæ nullum erga magistros amorem concipiunt. Amor enim non nisi inter pares atque æquales oriri potest, præcipue in republica libera et populum penes, ubi omnia communi consensu inter æquales aguntur: nam inter æquales cives Πάνδημος Ἀφροδίτη pacem et amorem fovet, sed inter iniquos, ut qui de potentia, de pecunia, de penuria—id est de iniquitate augenda—semper certent, Πάνδημος cedit et Δεῖμος Φόβος τε florent.

    Recte etiam dicis fieri non posse ut a magistris amentur discipulæ: nam quis doctus indoctam puellam et quasi rusticam cupere potest? Ea de causa discipulos oportet minerval solvere, quo magistros mercede conducant: nam non nisi pro pretio volunt viri jam adulti inter pueros puellasque horas terere vitæ. Longe enim dulcius est cum aliis doctis et facundis colloqui quam balbultientem atque erubescentem quandam puellam et quicquid stultitiæ in buccam primum venerit evomentem audire. Quod non nisi apud Gallos fieri potest.

    ReplyDelete
    Replies
    1. Nihil oculis meis gratius quam uerba in Gallos proferta legere!

      Neque dissentio. Etsi enim commentarium tuum nondum legeram, de Gallorum praeside mentionem feci.

      Delete
    2. Veritatem dicis, sed veritas laedit :/

      Delete