Wednesday, 9 August 2017

Epistula ad homunculos

Liberi Americani, nisi fallor, solent ante diem nativitatis Christi epistulas ad sanctum Nicolaum (anglice Santa Claus) mittere ut munera postulent. Quamquam in C.F.A non habito, tamen volo dona ab isto Nicolao petere, cum nihil anno praeterito ab eo pigrissimo accepi. Etiam ex nonnullis fabellis didici Nicolaum sua in familia habere callidos homunculos, qui unicuique suum tribuunt. Attendite igitur, servi, ac mementote vota mea!

Primum volo, si fieri potest, magna bibliotheca, in qua omnia librorum genera inveniuntur, praesertim vero mihi libet opera latine scripta legere. Tacitus, ut certe scitis, cum homunculi sitis omniscientes, qui 'separant malos de medio iustorum' - maxime mihi placet; date mihi igitur plures codices earum sententiarum. Ceterum Christianam puellam decet animum advertere sacris scripturis, quam ob causam vos precor ut ponatis meos inter liberos et verbum Dei et cogitationes varias S. Augusti Thomaeque de theologicis rebus. Etiam amo opera Erasmi magistri magistrorum; itaque curate ut sint eius epistulae mea in bibliotheca. Nec debetis credere me esse avaram, cum tantam copiam librorum flagito; haud enim necesse est vobis Graecos libellos mihi praebere. Ut enim opinor, lingua latina longe elegantior, pulchrior, graviorque graeca est.

Quoque ex vobis postulo villam magnam in medio terrae Austriae, haud procul a Vindobona, quae mihi reginam esse omnium civitatum videtur. Fateor me iam diu velle in universitate Vinobonensi litteras humaniores discere. Insuper theodisce loquor, et soror meae matris ilico habitat; scio igitur quam placida beataque ibi sit vita. Nec villam parvam cupio sed magnam, vel potius 'maximam' scribam, prope quam hortus iacet vigescens nitensque candidissimis floribus. Sit etiam in medio horti lacus aquae purissimae, in quo possim natare piscarique.

Date mihi etiam, cum tam munificentes erga rapaces parvulos sitis, longissimum spatium vitae. Date cum aeternam iuventutem tum pulchritudinem summam, quam Venus ipsa non possit aequare. Date quoque, benigni homunculi, approbationem vulgi non incertam thesauramque auri atque argenti plenam. Praeter haec omnia, quae iam postulavi, donum optimum quaero, id est sapientia rerum cum mundalium tum caelestium; liceat mihi Fortunam superare conturbareque Fata.

Spero vos mea verba iam memoriae tradidisse. Finis anni diesque nativitatis Christi iam appetant; agite igitur, properate nunc, parate dona, quae vehementer exspecto. Anno proximo rursus vobis litteras mittam, cum cor humanum adeo vorax est ut numquam sentiat se satis nugarum habere.

6 comments:

  1. Ipse numquam ad Sanctum Nicolaum scripsi: nam a cunabulis audivi e parentibus nullum esse Sanctum Nicolaum, tantum Sanctam Pecuniam, et omnia, quæ vellem, esse sudore comparanda. Tibi autem assentior de Vindobona, quam urbem penitus amo: bis enim annis recentioribus cum amasia visitavi, et libentissime ibi viverem si munus invenissem, unde panem, vel potius Wurst mit Senf und Kren, cottidianum mererem. Nunc vero maneo Nusquamiæ, ubi etiam mea indolentia potest facilem comparare pecuniam.

    ReplyDelete
    Replies
    1. Cibum Germanicum quoque mihi placet; et farcimina et cerevisiam libenter voro. Quod ad Vindobonam attinet, potesne fortasse in universitate huius urbis docere - vel etiam discere? Sodalis meus latineloquens imbuit ilico iuvenes studio litteras humaniores discendi.

      Delete
  2. Profecto multa dona Sancto Nicolao vel Magis omnes petimus. Pulcherrimam epistulam tuam Latine mihi delectavi. Noli obliviscere etiam gravem rem: gaudeamus igitur nocte placida putando de dono quod Sanctus Nicolaus in crastinum nobis dabit. Οἱ ὄνειροι καλοί εἰσίν.

    ReplyDelete
    Replies
    1. Gaudeo quidem, quod placuit tibi meae sententiae. Exspectatio certe affert laetitiam :)

      Delete