Saturday, 26 August 2017

Odi et metuo

Heri librum elegantissime scriptum Iuliani Barnes perlegi, cuius nomen est 'Strepitus Temporis', anglice 'The Noise of Time'. In quo libello Shostakovich, praeclarus compositor carminum, de suis factis, rebus philosophicis, naturaque hominum cogitat. Vixit ille, ut fortasse scitis, sub tyranno Iosepho Stalin, ab quo stultissimo ineptissimoque duce relegatus est, quemadmodum Augustus Ovidium e civitate exturbavit atque in exilium compulit.

Ut quidem videtur mihi, solent ineruditi imperatores homines calidissimos despicere praeditosque summo ingenio; Mozartus pauper mortuus est, van Gogh mortem sibi conscivit, Anscharius Wilde in carcerem missus est...neque facile est causas huius indagare rei. Fortasse vulgi homines timent illos felices necnon beatos, qui omnia et maxima et minima sciunt...forsitan etiam nos inscientiae paeniteat. Credo viros Athenienses non occidisse Socraten propter odium sed propter metum; verebantur ne stultissimi viderentur coram illo eloquentissimo magistro, cui summa erat facultas loquendi, docendi, atque etiam cogitandi.

Mater olim mihi dixit amorem non contrarium esse odio, at immo timore; odimus enim illos, quos etiam timemus. Itaque Caligula Caesar argute solebat pronuntiare, 'Oderunt tum metuant'; ut videtur, non potest oriri fastidium sine metu, nec invidia sine trepidatione, nec simultas sine terrore. Quemadmodum laetitia pacis est comes gaudiumque sequitur tranquillitatem, sic semper simul surgunt inimicitiae et pavores. Fateor me quoque odisse meliores, quandocumque sentio me esse ab iis superatam; omnis homo mavult et haberi et esse victor, quam ob causam conatur aemulos removere molestissimos.

Minime tamen, ut plane videtur, debemus ita naturam saevam sequi; immo nos oportet amplecti rivales, inimicos diligere, beatioresque amare. Sic enim docent cum scripturae sacrae tum philosophi sapientes; sic discimus ut cives reddamur meliores. Nihilominus animum humanum nequit, ut saltem opinor, dominos ferre et superbos et superiores, nam vox quaedam inest mentibus nostrum, quae summa voce in perpetuum clamitat: Vince vince vince! Cogimur idcirco optimos linquere, prudentes lacessere, disertosque laedere. Sic fimus peiores, quam antea fuerimus, sed etiam laetiores, cum in invidia insit inexplebilis generi misero humano.

No comments:

Post a Comment