Tuesday, 15 August 2017

Philippica

Caveant lectores: Noli litteras mittere ad illam nugatricem, consilium enim cepi delendi mendacia eius. Minime prodest, ut videtur, insanam obiurgare increpareque, attamen gratias vobis ago, quod estis conati me defendere ab iniuriis feminae maledicentis. Ne mentiar, me pudet esse mulierem, cum in hoc orbe terrarum vigescunt eiusdem homines sexus, quae nesciunt quid sit diserte et benigne loqui. Insuper maxime maereo, quod apud nos versatur talis barbara, cui haud placet lingua pulcherrima aeternaque latina. Nihilominus spero fore ut seiuncti ab amentibus furentibusque puellulis pergamus hunc colere sermonem, qui non invidiam at immo pacem, amicitiam, voluptatemque affert.

In animo autem habeo responsum breve scribere, ut alii nugatores sciant quanta vis, fortitudo, potestasque mihi sint. Nata sum sub signo tigris - secundum tabulas astrorum sineses - atque ut traditur, mulieres huius signi ferocissimae sunt. Nolite igitur iram meo in animo excitare; flammae cordis mei mox redundabunt ut uramini. Mea enim ira est crudelior tyranno, atrior Tartaro, periculosior diabolo, nec potest lacrimis nequissimorum exstingui; in perpetuum vos cruciet sine misericordia remediisve.

His auditis, si quis alius vult dicere me latine nescire, eum (aut eam) digito demonstrabo, quemadmodum mimus saeculo Augusti imperatoris digitum medium protendit ut spectatorem quendam faceret conspicuum; ex quo signo indignatio summa facile videbitur. Quippe minime me decet maledicentes odisse; odium meum melioribus servatur. Immo futuris nugatoribus nihil praeter fastidium, derisum, contemptumque dabo.

Fortasse vero, stulti stultaeque, haud placent vobis verba mea. Forsitan etiam dicatis sententias meas 'inepte exaratas' non posse intellegi. Proferam igitur locutionem Senecae maioris, oratoris summo ingenio, cuius de latinitate queri nemini quamvis docti licet. Dixit ille: Nihil non ausurus fuit qui se potuit occidere. Scitote, nugatores nugatricesque, me iam vidisse purgatorium; iam petivi ianuam Proserpinae, iam scio quid sit mori. Quapropter habeo mecum non modo vim amicorum vivorum, sed etiam vim mortuorum, qua vi etiam bellicosissimi milites conturbantur. Iam hoc dixi, at nunc iterum dicam:

Cavete tigrim!

4 comments:

  1. Sunt quaedam emolumenta quae tantummodo ii qui singulis diebus paucas lineas Latine scribunt extrahere possum licet menda interdum faciant. Satis enim constat illud optimum exercitium ad linguam quamlibet discendam esse una ex parte quod totam grammaticam totamque morphologiam sic exercemus, altera vero ex parte quod velocius hoc modo vocabula nova memoriae mandamus. Quicumque ita fecerit expeditius scriptores leget faciliusque eos intelleget.
    Noli igitur de nugatoribus illis curare, precipue de illa nomine carente quae vix linguam Latinam intellegere potest. Ceterum, cum tam pauci in toto terrarum orbe simus, omnes qui hanc linguam colimus tamquam fratres esse debemus. Pax.

    ReplyDelete
    Replies
    1. Pax tecum! Tibi omnino assentior. Scribendo discimus, et discendo scribimus.

      Delete
  2. This comment has been removed by the author.

    ReplyDelete