Thursday, 17 August 2017

Tredecim

Nonnullae gentes credunt numerum tredecim esse infelicem; Sinienses vero oderunt numerum quattor, nam sonus huius verbi similis atque 'mors' est. Nec mea refert utrum XIII an IV magis timeatis; equidem puto XIII tristissimum esse numerum, cum certior facta sim XIII mortuos esse Hispanicos in urbe Barcinonensi. Cuius calamitatis causae nunc vehementissime ab omnibus quaeruntur, at iam scio rationem crudelitatis veram. Trucidator iste nullam ob fidem religionemve necavit innocentes, sed nefas tantum fecit propter odium insatiable, inhumanum, ineffabileque. Nemo enim, qui in Deum credit, potest creationem sanctam adeo spernere ut homines occidat.

Infeliciter sunt multi, qui certe - quod deo adiuvante desit! - ob factum unius nequissimi condemnabunt totas gentes; sunt etiam plures, qui nunc metuunt leta futura nec audebunt hac aestate ora pulcherrimae terrae, quae Hispania vocatur, petere: quibus 'Nolite timere' dico. Nequeo tantum scelus vel etiam memoriam tanti sceleris delere, etiam cum hoc profecto facerem, si facultas esset mihi; quippe maereo, quod nonnulli parvuli hodie cladem, sanguinem, mortemque viderunt. Nihilominus vos, lectores, ex imo corde exhortor ne odium alienorum concipiatis. Improbi cupiunt terrorem multitudini inferre laetitiamque cordibus depellere; debemus igitur summis viribus resistere malis malorum hominum conatibus. Vivamus atque amemus, hoc enim unico modo poterimus superare pacis inimicos. 

Tredecim hodie mortui sunt, quos spero nunc requiescere in pace, dormientes in amplexibus angelorum, iacentes in Dei regia omnipotentis. Alii hac vespera a medicis in noscomio sanantur, cum saucii, vulnerati, laceratique sint; quorum propinqui cruciantur angore animi necnon sollicitudine. Hispania tota, plena curarum ac lacrimarum, tremens condolet civibus Barcinonensibus. Gravatur etiam summis doloribus populus Britannicus; omnes quidem mortales una voce amissos lugent, una corde maestitiam sentiunt, una mente nefas condemnant. Hi tredecim, qui ceciderunt nimis mature, qui iniustissime necati sunt, qui relinquunt in hoc mundo amatores, liberos, parentesque - hi tredecim petuntur et non reperiuntur; appellantur et non possunt respondere; arcessuntur atque infeliciter desunt semperque deerunt. 

Finem volo facere horum commentariorum sententiis plenis misericordiae sanctisque, quas spero a defunctis posse audi. Una igitur, quaeso, Deum oremus, ut contra vecordiam, malitiam, iramque pugnemus armis optimis - quae sunt amor, caritas, prudentiaque:

Requiem aeternum dona eis, Domine. 
Et lux perpetua luceat eis. 
Requiescant in pace.
Amen. 

4 comments:

  1. Modo commentarios tuos pulcherrimos legi. Tecum Amen dico.

    ReplyDelete
    Replies
    1. Avertat Dominus futuras mortalibus miserrimis calamitates!

      Delete
  2. Aptissime de hac tragoedia scripsisti. Nunc triste nuntiatur sedecim perisse.

    ReplyDelete
    Replies
    1. Et duo necati sunt in Finlandia. :/ Ut requiescant.

      Delete