Thursday, 28 September 2017

Parabola globorum

Vocem audivi nocte meis in somniis, puram, claram, sed etiam turbatam. Vox illa mihi imperavit ut animum adicerem verbis suis disceremque mei consilia occulta animi. Parebam mandatis; apertis oculis, ut ita dicam, totam per noctem sententias plures exspectabam. Vidi lunam errantem per caelum stellasque orientes cadentesque, atque in firmamento lucebant varicolores planetae: croceus Saturnus, Mars flammans, Uranus glaucus, fuscus Iuppiter. Auroram surgentem e lecto roseo iam spectabam cum repente me appellavit vox illa, quam extemplo secuta sum. Ante ianuam cubiculi obivi cuidam mulieri, quae tenebat suis in manibus tres globos. Primus quorum aureus, secundus argenteus, at tertius non erat aereus, sed caeruleus.

Rogavi eam utrum dea esset an mortalis. "Num tua refert," inquit, "quo ex genere sim nata? Adveni huc, ut tibi monstrarem hos orbes. Elige, puella, nec temere; cogita tecum, exhortor, et unum horum carpe." "Saltem narra mihi quinam sint hi globi, quos praebes." Cum autem dea illa - credo enim nullam mortalem feminam praeditam esse tanta formositate - meum responsum audisset, statim irata est; oculi pulcherrimi nigrique micabant in ore pallido, atque horrebant capilli margaritis ornati. 

"Elige!" Sic fata, ostendit globos nutu. Primum tetigi aureum illum coruscantem, qui tactu tumuit ac latine loqui incepit. Sententias pronuntiavit multas et perrapidas, nec potui omnia eius verba intelligere, attamen certior facta sum globum illum mihi esse daturum maximam bibliothecam, in qua esset - si ita placeret - libri vetustissimi ac rarissimi. Conata sum hunc globum tollere manu dextra, at nimis ponderosus erat. Dea illa me aspiciebat tacens, nec ullo prodidit gestu suam opinionem. Consilium igitur cepi omnes globos probandi, ut possem optimum eligere mihi. 

Leniter mulsi argenteum globum digitis. Hic lente locutus est sic: "Puella callida" - nam conabatur assidue mihi blandiri - "astutaque, audi sententiam meam, quae certe tibi placebit: orbis sum, ut vides, praeditus colore pulcherrimo; mea mater est illa Luna, quae mortalium affectus regit necnon undas maris coercet. Ea tibi dabit, ubi me elegeris, sapientiam animorum humanorum. Qua adepta, cum secreta scies tum consilia mentium aliarum. Itaque carpe me, ut accipias divinam prudentiam." Conata sum hunc movere manu dextra, atque iterum defuerunt mihi vires. 

Tunc tertium manibus tractavi; ut autem verum dicam, minime placebat mihi eius species, cum nec argenteus nec aureus sed tantum caeruleus videbatur. Humilis ille orbis sedebat in palma deae, quae immovens me cogitantem aspiciebat. Tetigi orbem, at nihil dixit. Tetigi rursus maiore vi; conticuit. Denique ambobus manibus cepi orbem, quem humum ieci. Dea arrisit, et comiter me iterum rogavit: "Quem globum vis habere?"

"Caeruleum cupio," dixi. Assensus est illa et profecta est, sed egrediens pronuntiavit hanc ultimam sententiam: "Spero te probe elegisse." Ubi evanuit, procidens orbem dextra manu recepi. Obsecrans dixi, "Dic mihi qui sis, orbis." At orbis tacebat atque in aeternum tacebit, quia humana temeritate fractus vocem iam amiserat. 

Tuesday, 26 September 2017

In solis ego mihi turba locis

Hodie ad universitatem ivi ut lectiones audirem de regibus Persarum - quorum facta memorabilia inveniuntur in libris historiarum a Herodoto exaratis - deque Mycenarum moribus, rebus gestis, civitatibusque. Multum didici, et nunc maxime fatigor, quam ob rem volo ire cubitum. Nihilominus timeo ne quies me fugiat, atque idcirco nescio quid faciendum sit; neque huc neque illuc eundum videtur, trahanturque corpus mihi atque animus in diversum. Sedeo in triclino ac latine scribo, hic labor enim affert mihi voluptatem tranquillitatemque, quae, ut saltem spero, mox dissipabunt taedium discendi.

Fateor me displicuisse lectiones, non quia pigrissima sum discipula, sed quia cotidie in universitate video maximam hominum turbam concursumque magnum: puellae graciles, pueri garruli, magistrique sapientes, quorum omnes videntur me beatiores felicioresque, quam ob causam iis magnopere invideo. Iuxta adulescentulas comptas videor deformis, quibus praesentibus minime audeo verba proferre ore ex foedissimo. Adulescentuli quoque me terrent, cum sint iis vires corporis, fortes animi, ingeniaque egregia - natura autem mihi non dedit tales virtutes; immo praedita pusillanimitate perrepo ad umbras ut me avertam a societate frequentiaque discipulorum.

Difficile fieri potest ut causas huius imbecilitatis exponam, cum ipsa haud sciam quare turbae mihi terrorem inferant. Ab ineunte aetate me avellebam ab aliorum conspectu, neque erant mihi puellulae ulli sodales, nedum amici: malebam domi manere librosque legere. Lux solis aliena videbatur mihi, quoniam paene numquam exivi foras ad ludendum - quocum enim ludere poteram? Nullus familiaris erat mihi, nemo carus carave; immo vivebam, ut magistri parentesque solebant dicere, in meo proprio mundo, cuius fines licebat nullo commilitioni transgredi. Velut Vestales in templo vivebam seiuncta ab hominibus eiusdem aetatis, non superbiae causa sed ob aliorum metum.

Quamquam nunc cogor cotidie apud alios versari, solitudo tamen me sequitur haeretque mihi etiam cum in medio turbarum ambulem. Pronuntiavit quidam Deum laudans: "Sed et si ambulavero in valle mortis non timebo malum quoniam tu mecum es." Ego immo: "Etiam cum inter homines sim, sentio me esse solam, quoniam non loquuntur mihi linguae eorum, nec oculi vident, nec aures audiant: quocumque eo, ambulo in valle silentii." Ambulo et nullum refugium conspicio, pergo et nullam quietem adipiscor; denique pedibus pono magnum in scopulum, ubi specto mare turbidissimum, aterrimum, atque etiam desertissimum.

Sunday, 24 September 2017

Bona nuntia

Hodie gaudeo, quod comitiis habitis, Angela Merkel adhuc dux Germaniae est. Paene numquam, ut plane videtur, sententiam meam de exulibus profugisque expono, nolo enim rerum insciens nugas proferre lectoribus. Credo tamen nos non modo debere sed potius oportere accipere profugos, cum quia debemus caritatem exhibere egentibus (quae est summa virtus atque laudabilis) tum quia genus humanum neque valere neque stare potest nisi omnes gentes pace fruuntur.

Donec pax diu desiderata nondum sit constituta in Syria, nos feliciores decet opem praebere vagantibus, etiam si latrones nonnumquam se dissimulent specie pauperum exulum ut in Europam veniant innocentibusque noceant. Sunt isti nequissimi: nihilominus haud vincuntur mali malitia. Cum mala cumulentur, nulla res publica sit salva at immo ruit impetus calamitatum omnes in populos.  Simus igitur, exhortor, benigni, ne omittamus bona caritatis, probitatis, virtutisque. Usque ad mortem, inquam, retinendae sunt fides, spes, atque integritas.

Sed haec hactenus; ne vos per circuitus traham, videtur tacendum de hac re. Pergam enumerare causas, cur summa laetitia meum cor addiciat. Praesertim placent litterae a magistro palaeographiae disciplinae acceptae, quibus certior facta sum licere mihi eius lectiones audire una cum aliis discipulis. Scitis mihi maxime placere scientiam palaeographicam, ac volo magistra huius artis fieri ut amorem litterarum antiquarum discipulis tradam.

Epistulam quoque ab alio magistro (pro quo laboro) scriptam legi, in qua scripserat se esse salvum, deo volente, invenisseque aedes novas, quae resisterent tremoribus terrae.  Cui 'Quippe laetor quod vales' respondi, nullus magister enim, ut saltem mihi videtur, benignior sapientiorve eo in toto orbe terrarum inveniri potest. Quippe beata sum, cum mihi sint magistri, amici (fateor mihi non multos amicos esse, sed omnes, quos habeo, optimi sunt), amphoraeque vini. Haec est vita pura, simplex, numquam curis turbata...dixine 'numquam'? Ut honeste dicam, saepe turbationes animi me cruciant, attamen memini me plura bona tenere quam mala, plura utilia quam molestia, plura gaudia quam cordis contractiuncula...

Friday, 22 September 2017

Spes et desperatio

Hodie nuntiolum accepi: exhibere volunt bibliothecarii universitatis Londinii meos libros in 'aedibus senatui' - anglice 'Senate House'. Quod nomen fateor esse ridiculum, cum duces rei publicae numquam hoc ad aedificium veniunt. Immo petunt has aedes discipuli, in quibus inveniuntur duae maximae bibliothecae - quarum in prima continentur libri universitatis Londinii, ut supra demonstravi, atque in altera opera latine graeceque scripta. Saepe libros utroque loco lego, quoniam habito haud procul ab his aedibus. Valde igitur laetor, quod mox videbuntur libri mei carissimi - qui quidem mihi sunt cordi - ab omnibus discipulis magistrisque, qui solent bibliothecas frequentare.

Si igitur, lectores, Londinii sitis, veniatis spectatum, precor! Vetustissimos libros monstrabo vobis, inter quos est opus Historia Naturalis Plinii maioris anno MDLXXXIII editum. Omnia opuscula sunt latine scripta; incepi haec emere, nam minime placebant - nec nunc placent - mihi libri 'Loeb', in quibus et verba anglica et latina legi possunt. Debemus, ut saepe dico, latine linguam latinam discere docereque. Decet sententias maiorum summa elegantia eloquentiaque praeditas puris in foliis nitere, quam ob rem minime debemus illas foedari sermonibus alienissimis. Paene praeter modum, ut patet, scripta latina amo. 

Cras Oxoniam ibo ut loquar cum amicis latineloquentibus. Infeliciter non licebit mihi cum iis cenare, cum necesse erit mihi ante occasum solis domum redire ut versiculos latinos in linguam anglicam reddam secundum mei mandata magistri. Gaudeo nihilominus quod potero nonnullas horas terere sermonem omnium eloquentissimum colendo fruendoque societate sodalium - adeo negotiosi sunt mihi dies ut paene numquam tempus sit mihi animum laxandi corpusve curandi. 

Nonnumquam me ipsam rogare curnam tam diligenter laborem, cum pecunia haud indigeam. Cogitans mihimetipsae semper idem responsum praebeo: honoris gratia mentem exerceo, tractatos scribo, magistrosque sequor. Hominum approbationem vehementer requiro voloque gratiam mihi conciliare, ne solitudine opprimar. Nihil boni mihi est in hac vita praeter libros, laudes, linguamque latinam. Gaudium adipisci volo, ut mos est humanum, at immo tristitia me impellit ad maiora et meliora. Ut paucissimis verbis dolorem diuturnam exprimam: laboro ne lacrimem.

Tuesday, 19 September 2017

Aurea avis

Hodie ambulavi ad universitatem ut caffeam biberem una cum quodam magistro, quem adiuvo ad transcriptiones libri Exoniensis corrigendas. Vidi etiam magistram meam Iuliam disertissimam mulierum benignissimamque, quae me docebat artem palaeographicam. Anno autem scholastico proximo iter in diversas terras faciet, quam ob rem non poterit me in hac disciplina erudire. Nomen igitur mihi dedit alterius magistri, summo ingenio praediti, cui litteras nuper misi; quippe spero fore ut liceat mihi eo docente codices legere litterasque latinas discere. 

Adhuc rudis sum tiro, fateor, inelegans ac indocta, quapropter me maxime oportet summis viribus scientiam cum in libris petere tum a magistris sapientissimis accipere. Ut supra demonstravi, latine epistulam scripsi ei misique paginam hanc, in qua legi possunt mei commentarii cernique discendi studium, codicum amor, facultasque litteras humaniores intellegendi necnon scribendi. Nolo tamen vos, lectores, taedio animi inficere talibus verbis, quae videntur vanitatis causa esse scripta; immo in animo habeo prodigium optimum describere, quod hodie in via aspexi. 

Soleo caelum caeruleum spectare nubesque candidas in itinere, nihil enim magis meis placet oculis quam tabula illa caelestis a Deo picta atque ornata. Vidi bestiam volitantem, quae cum propius accedisset mihi, certior facta sum esse avem auream. Luce coruscans solis, modo ascendens modo descendens, micans candore aetheris prae me iter faciebat suum. Diu habebam hanc pulcherrimam avem meo in conspectu, et valde commota sum specie inusitata formositateque animalis. Denique velut sagitta gemmata Cupidinis assurgit in summam caeli partem ac repente evanuit.

Quid sibi vult tale omen? Affertne avis illa pecuniam, vel honores, vel etiam - quod iam diu cupio, volo, desidero - amorem? Forsitan vero mihi dicatis prodigium illud mala, caedes, dirutionesque praesagit. Quod si ita est, Deum precor ut avertet a me calamitates Fortunae, saepe enim iniurias huiusce generis patior. Avis, avis, rara avis: da mihi, te amabo, bonos rerum eventos, spem laudis futurae, scientiamque cum admirandam tum inimitabilem!

Saturday, 16 September 2017

Serpentes et scalae

Hodie librum valde lepidum perlegi, cuius titulus est 'Confessiones edacis opii', vel anglice 'Confessions of an Opium-Eater'. Fortasse ridiculum videtur nomen, quoniam nemo opium ore manducat at potius fumat bibitve, nec causas praebet auctor curnam hunc titulum elegerit. Nihilominus vos appetenter exhortor ut legatis confessiones eius, quas cum concinnitas verborum tum Graecae locutiones iucundissime ornant.

Ceterum cum ipsa sum bibax (cerevisiae, non opii), maxime placet de similibus hominibus discere. Hodie tamen conabor tantum II pocula cerevisiae sumere, cum sentiam me haud optime valescere. Laeva auris mihi dolet necnon frequenter sternuo. Insuper necesse est mihi in abstinentia vivere, ne tempus tero - ut meus est mos - bibendo pelliculasque spectando. Immo gracizare oportet, scientia enim mea huiusce linguae ne mediocris quidem est. Carmina Homeri amo, sed summis doloribus crucior, quandocumque opus est mihi scripta Platonis intellegere.

Fateor me non voluptatis causa incepisse hunc librum legere, sed necessitudinis causa, magister enim - pro quo laboro - mihi imperavit ut quaererem sententias Latinas Graecasque in libris undeviginti saeculi. Quo audito, libenter ei parebam, nec mirum: bene enim scitis, lectores, quam cara mihi sint omnia libri genera: et vetustos et novos et magnos lego et parvos et foedos et pulchros. Et anglice et gallice et theodiscere legere soleo, sermones enim hominum me delectant variatione vocum permutationeque vocabulorum. Maxime vero placent mihi sententiae latine exaratae, quales vos ipsi scribere soletis in Pipiatorio vel etiam vestris in commentariis, quos magno cum gaudio accipio, quibus summo cum delectatione respondeo, quorumque gravitatem lepiditatemque et admiror et imitor.

Forsitan dicatis me hodie nihil novi dixisse, nec ab hac opinione dissentio. Tacens praetermisi amores, amatos, aerumnas, angoresque, quamquam haec mala sicut angues repunt intra parietes mei animi; vi continentur, sed foras exire cupiunt necnon conantur. Nolo tamen invitas cogitationes liberare ab animi vinculis, ne vehementius in me ruunt; immo spero fore ut sedentur, sileant, meque sinant quiete - quam diu desiderata! - sola frui.

Thursday, 14 September 2017

Amores deposui

Mirabile dictu, amores deposui vanos: neque T. neque alterum illum (cui non audeo tribuere nomen, quamvis falsum) adhuc diligo; ut verum dicam, nemo nunc meum cor cruciat desiderio. Scio me esse solam, sed laetam, nec amatam, sed tranquillam, nec tristem, nec turbatam - quietem inveni meo in animo, tandem enim didici artem sine curis turbatis affectibusque vivendi. Certe requiritis quo pacto potuerim quietem capere mentis, cum antea fuissem adeo vecors, furens, insanaque ut cotidie scripsissem meis de aerumnis, neque - ne mentiar - pro certo intellego qua de re repente facta sim sapientior. Nihilominus gaudeo, quod nunc mihi pax, otium, beatitudoque sunt.

Ceterum laetor, quod heri librum pulcherrimum inveni emique, in quo inveniuntur opera Apuleii apologiaque eiusdem scriptoris. Quem librum anno MDCLVIII editum paraverunt magistri 'ad usum Delphini' - id est ad usum filii regis Gallici, qui ex consuetudine sermonis vocabantur delphini. Si quis vestrum sciat causas huius appellationis, dic mihi, quaeso, cur ita esset. Apuleius, nisi fallor, fuit scriptor Africanus -- sicut Terentius -- virique divitissimi filius. Cuius septima parte fabulae de asino aurea maxime fructa sum; in animo igitur habeo hoc capitulum relegere.

Etiam litteras a carissima Guenevera latineloquente accepi, quibus certior facta sum me oportere die Solis proximo orationem habere de quodam opere latine scripto. Forsitan liceat mihi de Apuleio, lepidissimo illo homine, loqui, librumque nuper emptum commilitionibus meis monstrare. Latine enim omnes loquuntur necnon placent illis tales fabulae, quae voluptatem afferunt legentibus. Videte quantum facere possim, cum liberata ac soluta a vinculis pudendis amoris illicitae animum litteris maiorum scriptorum blandissimis adiciam! Vim animi potentem, quam omiseram ob concitationem, perturbationem, atque ut ita dicam 'seditionem' affectuum, videor recepisse. Ut verbo Plautino utar: Eugepae!

Cum iam autumnus appetit, mox me oportebit universitatem petere ut scholas audire. Quemadmodum oderunt feles aquam, ita odi - una cum omnibus discipulis - scholastica munera. Sentio tamen me esse felicissimam omnium, cum liceat mihi litteras humaniores discere (nec res gestas, quae cum molestiam tum taedium anno praeterito adferebant). Iam amores curasque deposui; itaque nunc est vivendum, discendum, latineque scribendum...

Monday, 11 September 2017

De morbo hysterico

Heri nihil scripsi, non quia otium defuit, sed quia omnis mea mens turbatissima est; quemadmodum oceanus furens spumat undibus acribus, cogitationes meae animum elidunt premuntque cor vi affectuum magna. Omnia cadunt, stabilitate egeo, atque in me simul ruunt ex diversis sententiae, consilia, imaginesque rerum ac hominum, quibus mergor. Manus molles, paene muliebres; pallidus vultus; oculi micantes; rugae dulcissimae; haec omnia ornant os apertum. Quid plura dicam?

Quippe, ut satis scitis - videtur enim me non posse linguam effrenatam retinere, ne mei arcana cordis prodat - T. amo, sed etiam ille novus amatus, cuius nomen nefas est cogitare, nedum confiteri. Cum diligenter scribo laboroque, tum fateor me nescire quidnam faciam; oculi mei conspiciunt litteras, attamen nihil legunt, nec sensum verborum, quae audio, intellegunt aures: cruciatum corpus et vigilat et fatigatur. Hunc morbum vocabantur maiores hysteriam, sed dolori remedium non traditur mortalibus aegris necnon miserrimis.

Nemo, lector benignus, me exhortatus est ad curam deponendam; immo me oportet - prudenter quidem commonet - otium una cum amicis frui, tristitiam depellere, ac honores diu desideratos assequi. Credo tamen inesse hominibus quandam vim ingenii a natura datam, quae nos dirigit ut benignitatem suavitatem lepiditatemque praebeamus sociis. Quam vim, ut saltem duco, olim habebam; rectius vero dicendum'st mihi 'habui', iam enim omisi hanc voluntatem bene faciendi. Dixit Dominus per discipulum suum, 'In terra pax in hominibus bonae voluntatis'. Quodsi cuidam (id est mihi) non placeat bonum diligere iustitiamque colere, quid accidat? Sitne necesse mihi mala accipere, cum minime possim intentiones cogitationum reddere habiliores?

Quaestiones superfluunt, at responsa desunt. Hic sedeo, dum epistulam lego ab quodam puero missam, quem amatorem habere velim; interea nonnullas sententias latinas (male compositas, pessime exaratas) scribere conor, quamquam me pudet documenta meae inscitiae exhibere mundo. Nescio quis - fortasse Cicero fuit, quem maxime admiror, numquam enim perdidit fortitudinem, gravitatem, severitatemque - in oratione sic obiurgavit reum: 'Desine, desine ineptire'. Constat calamum deponendum esse mihi hodie; nihil enim praeter sententias ineptas, rusticas inconcinnitasque, quae minime conveniunt animi maerori,  nascitur ex ingenio vulnerato meo.

Friday, 8 September 2017

Laudate

Mihi ignoscite, lectores, quod heri nihil scripsi; ne ad masturbandum quidem otium fuit mihi. Ivi dormitum prurigine concupiscentiae urens, quam ob causam male dormivi. Bene mane tamen surrexi ut pergerem scribere laborareque, et pessimum nuntium accepi: traditum est terram violenter movisse Mexicanam nonnullosque homines in hac calamitate perisse. Videtur mihi humanum genus saepe talibus stragibus vexari; mors repentina imminet omnibus et pauperibus et divitibus, nec ullum solacium est dolentibus, cum omnis mundus eodem malo cruciatur: inundationes Texiam mergunt, ruunt tempestates in Floridam, terraque ipsa turbatur motibus vehementissimis.

Si haruspices Romani essent nobiscum, certe docerent deos esse iratos. Nec mirum, cum arbores ad aedificandum caedere solemus lacusque exhaurire siti implacabili, neque aquam bibimus, at vero in balneis ludimus et flores spargimus necnon cerevisiam facimus -- luxus, libido, nimiaque largitas nos cogunt ad Dei creationem spoiliandum, quemadmodum victores exercitus praedam iniuste rapiunt e victis inimicis. Naturam, genetricem mortalium, hominum nudat avaritia; mater igitur - O turpissimum nefas! - ab ipsius liberis necatur, vastatur, ac diripitur.

Sed haec hactenus. Possem, si ita mihi placerem, commentarios plures de statu mundi scribere ut lamentarem stultitiam hominum, qui nihil petunt praeter pecuniam, lucrum, aurumque. Malo tamen bonum Samaritanum laudare, qui prope me habitat. Duobus ante noctibus casu oblita sum claves portae mecum portare, quando foras exivi ad cibum emendum; qua de causa minime potui rursus domum ingredi. ἐν ἀπορίᾳ sedebam ante ianuam nec sciebam quidnam deberem facere; nox tenebrosa occultabat urbem, nec ullum nummum mecum habui.

Humi sedebam et deum orare coepi: "Serva me, domine, e praesentibus difficultatibus, ut in domo mea dormire possim. Fortunam tibi committo meam; debilis sum, atque indigeo tua ope, nam tuis in manibus est ordo rerum eventusque; tuo in corde est amor tuarum filiarum, quarum una ego sum; tuo in mente est consilium idoneum, quo utendum'st mihi hac in hora necessitatis." Dum orabam, vicinus meus, qui sacerdos est - licet Anglicanus - me vidit trementem paeneque lacrimantem, ac mihi fuit auxilio, perinde ac si esset ab Deo ipso ad me missus. Arcessivit artificem, dedit mihi poculam aquae, et solacium mihi timenti praebuit verbis benignissimis. Laudate igitur, lectores carissimi, Deus indigentium servator, qui preces audivit meas humiles.

Tuesday, 5 September 2017

Voluptas inest tormento

Amor omnia vincit; ergo amor impossibilis, qui contra ab omnibus vincitur, videtur esse paradoxum. Hoc genus amoris pervertit naturae leges, maiorum mores, consuetudinesque hominum: haec enim vis animi et omnipotens et debilis est. Amor excitat furorem cordis necnon corporis flammas, quamquam scio meos labores esse futiles; intellego me non amari, attamen vehementius amo. Mihi sunt cum concupiscentia viri tum mali conscientia; huc atque illuc derigitur misellus animus, qui numquam stabilitur.

Ut vero verum dicam, quaedam voluptas huic inest tormento. Laetor, quod tantam Veneris copiam sentio meo in corde, sed etiam lacrimo, cum minime mihi liceat eum tangere. Tacens aspicio formam eius, frontem pulchram, asperumque vultus, cuius severitas me nolentem sibi attrahit. Sine verbis cogor exprimere dulcissimas cogitationes; oculis clausis mirabilem admiror sapientiam, raram prudentiam, eloquentiamque summam. Velut flos crescens in litore maris, et mergor undis iucunditatis et libidinis incendiis uror; mentis partes meae quasi semina sparguntur in diversum, tendunt autem affectus cordis in unum, id est, in eum solum. 

Accipio dicta eius meo in corde, quibus gaudeo; credo me posse eum meis in manibus tenere, cum habeam sententias ab eo exaratas meis prae oculis. Litteras igitur ab eo missas recipere soleo apertis auribus; volo omnia audire, discere, per quae licet mihi doctrinam, rationem, scientiamque eius complecti. Precor deos ut acutum sit mihi ingenium, quo possim omnia audita intelligere memoriaeque penitus adfigere. Nec me fugiunt ordo optime composita orationum eius, nec lepida vocabulorum ornamenta, nec sententiarum motus admodum procax.

Ieiuno, fastidio cibum, taedet me vini; in lecto discumbo cogitationeque fingo imaginem amatis sedentem iuxta me, deinde iacentem super me - quamquam me pudet haec fateri, scitote me verum, et nihil praeter verum, scribere - tandem in somniis eum se lavantem specto, quemadmodum infelix Actaeon aspiciebat Dianam nec potuit se ex illa silva arripere, cum corpus deae esset nimis venustum; sic amatum meum, quem mihi non licet videre, teneo mecum.

Sunday, 3 September 2017

Ave atque vale

Anno praeterito, mense Septembri, mortuus est meus amicus. Vix credo nos iam unum per annum eo mortuo vixisse, ac hodie facultas scribendi me fugit. Quo enim pacto possum sapientem mentem, animum benignum, ingeniumque optimum huius pueri - 'pueri' dico, nam mortum sibi conscivit ante diem natalem octavum decimum - vobis depingere? Etiam si mihi esset lingua Ciceronis Vergiliive calamus, haud facile sententias exararem ut defunctum sodalem laudarem. Itaque sine arte scribam eulogium breve, ne obliviscar cum sapientiae tum magnanimitatis mortui mei amici.

Natus est parva in insula, medio in maris, ubi sol illuminat densa silvarum cacumina herbasque florentes. Aestus maximus numquam ventibus depellitur, sed in aethere pendet mortalesque cruciat calore. Ilico iacet flumen atrarum aquarum plenam, prope quod stant templa, domus, tabernaeque. Magna turba hominum in foro cotidie congregat, liberique parvissimi titubant in viis. Matres familiae suis cum maritis in hortis viridibus ambulant ac fruuntur spectaculis in theatris circensibusque. Nonnumquam ex alto mittitur imber, qui luit capillos puellarum ludentium demissos floresque caeruleos renovat. Cum tempestates ex nubibus oriuntur, turgescit flumen parvissimaeque naves tremunt vi undarum.

In eo loco, inquam, natus est amicus meus. In tali civitate litteras didicit, puellas amavit, aleamque ludit. Crescit, clamavit, atque apud alios discipulos contionatus est. A magistris laudatus est, iudicio puerorum coronatus, consensu puellarum amatus. Dum has sententias expono, video umbram eius vacua in sella quiescentem. Me appellat clara voce: 'Noli me viventem laudare, amica, sed potius numera causas mortis meae intempestivae.' Cui respondeo lacrimans: 'Utinam, comes, has causas rimare possim! Sed repente mortuus es, nec ullam epistulam - ut solent ii facere, qui se ipsos necant - propinquiis, commilitionibus, amicisve reliquisti. Mortem obivisti, vel potius 'petivisti' dicam, media nocte, cum sumus decepti blandissimis somniis; cum autem sol digito aureo monstravisset tuum corpus, iam - ei mihi! - pallidum exsanguinatumque, furor, maeror, luctusque intraverunt corda spectantium.

Cenanti mihi allatum est pessimum tui exitus nuntium. Minime credidi verbis Claudiae, atque etiam matri dixi, 'Vae puellulae istae, quae insalsum iocum de morte amici scripsit ut me delectaret. Haud placent, ut fateor, tales nugae.' Verum tamen  - quam vehementer me nunc laedit recordatio praeteritorum! - dixit; utinam vero, amice, mentita sit. Si vox adhuc tibi est, si licet mortales cum manibus mortuorum colloqui, si fas est hoc rogare, dic mihi, quaeso, te amabo, quare mortem elegeris. Nihilominus scio me non esse adepturam tuum responsum; fortasse nunc ad me clamas in deserto, at nequeo - ignosce, ignosce - verba tua intelligere. Mors aspera, fata invida, necnon fortuna crudelis nos diviserunt. Tamen spero fore ut ubicumque sis, felix sis; quocumque eas, beatus; quandocumque nos e fenestra caeli aspicias, laetus. Non licet mihi, puer carissime, plura bona quam haec optare.


Friday, 1 September 2017

Foeda anaticula

Annum agens sextum aetatis decimum post quendam puerum currere solebam (sic semper puellulis), sed alteram puellam iste amabat, quam vocemus, si placet, Lucida. Ut verum dicam, non credo eam fuisse 'lucidam'; immo nec clara nec callida videbatur. Erat autem - bene scitis, lectores, me numquam mentiri - pulcherrima cum omnium discipularum tum mulierum urbis nostrae. Si maiores eam vidissent, profecto credidissent eam esse natam cuiusdam deae, nulla enim mortalis femina tanta ac talia ornamenta umquam accepit a natura.

Dicitur Helenam oculis hominum maxime placuisse ob formositatem corporis orisque; Lucida vero aequabat, vel etiam - nam in animo habeo verum fateri - superabat filiam Ledae. Procera statura, decoraque vultu; colla ei erat candida, digiti longi, rubra labra, atque oculi glauci. Infeliciter neque eloquentem linguam neque eruditam mentem habebat, sed satis venusta videbatur ut facile parvissima  ingenii vitia ignoscerentur oblivonique traderentur.

Iuxta eam ego, minima vermiculorum, ne videbar digna quidem ut mulier appellarer. Formossima erat illa; equidem foedissima. Tam eleganter ambulabat ut spectatores delectabat; ego vero tam rustice membra movere solebam ut persaepe in terram cadebam. Eo tempore ne latine quidem sciebam, quam ob rem et stulta et foeda eram; haud ergo miror me non esse amatam ab illo puero, quem permultae puellae (multo me venustiores) magni aestimabant.

Vox eius personabat, dentesque ei erant nitidissimae, luminaque eius fulgebant sicut aquae rivulis purissimae fluentes aureo sub sole. Pro mea parte conabar etiam atque etiam cor eius capere retibus meis humillimis, et effugiebat me. Quamquam pudet me hoc fateri, duco eum recte fecisse; cum eius in facultate esset Lucidam possidere, minime eum decebat me miserrimam diligere.

Hic me oportet finem narrandi facere, cum otium desit ad plura scribenda. Haec omnia exposui, quia heri nuntium infaustum accepi; Lucida illa ab universitate depulsa est. Causam huius calamitatis minime scio, neque mea refert quidnam id acciderit pulcherrimae istae Lucidae. Nolite tamen desperare, foedae anaticulae: iustitiae convenit suum cuique reddere.