Monday, 11 September 2017

De morbo hysterico

Heri nihil scripsi, non quia otium defuit, sed quia omnis mea mens turbatissima est; quemadmodum oceanus furens spumat undibus acribus, cogitationes meae animum elidunt premuntque cor vi affectuum magna. Omnia cadunt, stabilitate egeo, atque in me simul ruunt ex diversis sententiae, consilia, imaginesque rerum ac hominum, quibus mergor. Manus molles, paene muliebres; pallidus vultus; oculi micantes; rugae dulcissimae; haec omnia ornant os apertum. Quid plura dicam?

Quippe, ut satis scitis - videtur enim me non posse linguam effrenatam retinere, ne mei arcana cordis prodat - T. amo, sed etiam ille novus amatus, cuius nomen nefas est cogitare, nedum confiteri. Cum diligenter scribo laboroque, tum fateor me nescire quidnam faciam; oculi mei conspiciunt litteras, attamen nihil legunt, nec sensum verborum, quae audio, intellegunt aures: cruciatum corpus et vigilat et fatigatur. Hunc morbum vocabantur maiores hysteriam, sed dolori remedium non traditur mortalibus aegris necnon miserrimis.

Nemo, lector benignus, me exhortatus est ad curam deponendam; immo me oportet - prudenter quidem commonet - otium una cum amicis frui, tristitiam depellere, ac honores diu desideratos assequi. Credo tamen inesse hominibus quandam vim ingenii a natura datam, quae nos dirigit ut benignitatem suavitatem lepiditatemque praebeamus sociis. Quam vim, ut saltem duco, olim habebam; rectius vero dicendum'st mihi 'habui', iam enim omisi hanc voluntatem bene faciendi. Dixit Dominus per discipulum suum, 'In terra pax in hominibus bonae voluntatis'. Quodsi cuidam (id est mihi) non placeat bonum diligere iustitiamque colere, quid accidat? Sitne necesse mihi mala accipere, cum minime possim intentiones cogitationum reddere habiliores?

Quaestiones superfluunt, at responsa desunt. Hic sedeo, dum epistulam lego ab quodam puero missam, quem amatorem habere velim; interea nonnullas sententias latinas (male compositas, pessime exaratas) scribere conor, quamquam me pudet documenta meae inscitiae exhibere mundo. Nescio quis - fortasse Cicero fuit, quem maxime admiror, numquam enim perdidit fortitudinem, gravitatem, severitatemque - in oratione sic obiurgavit reum: 'Desine, desine ineptire'. Constat calamum deponendum esse mihi hodie; nihil enim praeter sententias ineptas, rusticas inconcinnitasque, quae minime conveniunt animi maerori,  nascitur ex ingenio vulnerato meo.

4 comments:

  1. Sententias minime ineptas, minime rusticas inconcinnatasque scripsisti; immo acutissimas atque optime compositas exaratasque (si mihi tironi de hac re judicare licet). Doleo tamen ex horum commentariorum causis atque spero fore ut mox recuperes illam vim, de qua loqueris.

    ReplyDelete
    Replies
    1. Placuerunt mihi tua verba benignissima. Cras certe scribam, nec scribam tantum, sed meliores, hilariores, lepidioresque sententiae exarandae sunt...

      Delete
  2. Locum classicum, quem petis, non Cicero sed Catullus scripsit. Fortasse id carmen, unum e meis dilectissimis, te consolaretur: http://thelatinlibrary.com/catullus.shtml#8

    Cum haec ita sint, ego quoque puto sententias tuas haud ineptas neque inconcinnitas. Si cor dolet, saltem latine doleat.

    ReplyDelete
    Replies
    1. Gratias tibi ago, quod monstravisti carmen mihi; infeliciter quod video perisse perditum ducere nequeo. Latine igitur lacrimo.

      Delete