Friday, 1 September 2017

Foeda anaticula

Annum agens sextum aetatis decimum post quendam puerum currere solebam (sic semper puellulis), sed alteram puellam iste amabat, quam vocemus, si placet, Lucida. Ut verum dicam, non credo eam fuisse 'lucidam'; immo nec clara nec callida videbatur. Erat autem - bene scitis, lectores, me numquam mentiri - pulcherrima cum omnium discipularum tum mulierum urbis nostrae. Si maiores eam vidissent, profecto credidissent eam esse natam cuiusdam deae, nulla enim mortalis femina tanta ac talia ornamenta umquam accepit a natura.

Dicitur Helenam oculis hominum maxime placuisse ob formositatem corporis orisque; Lucida vero aequabat, vel etiam - nam in animo habeo verum fateri - superabat filiam Ledae. Procera statura, decoraque vultu; colla ei erat candida, digiti longi, rubra labra, atque oculi glauci. Infeliciter neque eloquentem linguam neque eruditam mentem habebat, sed satis venusta videbatur ut facile parvissima  ingenii vitia ignoscerentur oblivonique traderentur.

Iuxta eam ego, minima vermiculorum, ne videbar digna quidem ut mulier appellarer. Formossima erat illa; equidem foedissima. Tam eleganter ambulabat ut spectatores delectabat; ego vero tam rustice membra movere solebam ut persaepe in terram cadebam. Eo tempore ne latine quidem sciebam, quam ob rem et stulta et foeda eram; haud ergo miror me non esse amatam ab illo puero, quem permultae puellae (multo me venustiores) magni aestimabant.

Vox eius personabat, dentesque ei erant nitidissimae, luminaque eius fulgebant sicut aquae rivulis purissimae fluentes aureo sub sole. Pro mea parte conabar etiam atque etiam cor eius capere retibus meis humillimis, et effugiebat me. Quamquam pudet me hoc fateri, duco eum recte fecisse; cum eius in facultate esset Lucidam possidere, minime eum decebat me miserrimam diligere.

Hic me oportet finem narrandi facere, cum otium desit ad plura scribenda. Haec omnia exposui, quia heri nuntium infaustum accepi; Lucida illa ab universitate depulsa est. Causam huius calamitatis minime scio, neque mea refert quidnam id acciderit pulcherrimae istae Lucidae. Nolite tamen desperare, foedae anaticulae: iustitiae convenit suum cuique reddere.

1 comment:

  1. Eleganter mentiris, sed mentiris. Nam juxta quamlibet mulierem tua pulchritudo splendebit, quæ non humilibus es instructa venustatis retibus sed amplis decorisque, quibus facile potes quemlibet virum tibi allicere ac devincire. Quid autem prodest mentiri, cum imagines tui tu etiam edas apud Twitter, quibus certiores fimus te mentiri?

    ReplyDelete