Friday, 8 September 2017

Laudate

Mihi ignoscite, lectores, quod heri nihil scripsi; ne ad masturbandum quidem otium fuit mihi. Ivi dormitum prurigine concupiscentiae urens, quam ob causam male dormivi. Bene mane tamen surrexi ut pergerem scribere laborareque, et pessimum nuntium accepi: traditum est terram violenter movisse Mexicanam nonnullosque homines in hac calamitate perisse. Videtur mihi humanum genus saepe talibus stragibus vexari; mors repentina imminet omnibus et pauperibus et divitibus, nec ullum solacium est dolentibus, cum omnis mundus eodem malo cruciatur: inundationes Texiam mergunt, ruunt tempestates in Floridam, terraque ipsa turbatur motibus vehementissimis.

Si haruspices Romani essent nobiscum, certe docerent deos esse iratos. Nec mirum, cum arbores ad aedificandum caedere solemus lacusque exhaurire siti implacabili, neque aquam bibimus, at vero in balneis ludimus et flores spargimus necnon cerevisiam facimus -- luxus, libido, nimiaque largitas nos cogunt ad Dei creationem spoiliandum, quemadmodum victores exercitus praedam iniuste rapiunt e victis inimicis. Naturam, genetricem mortalium, hominum nudat avaritia; mater igitur - O turpissimum nefas! - ab ipsius liberis necatur, vastatur, ac diripitur.

Sed haec hactenus. Possem, si ita mihi placerem, commentarios plures de statu mundi scribere ut lamentarem stultitiam hominum, qui nihil petunt praeter pecuniam, lucrum, aurumque. Malo tamen bonum Samaritanum laudare, qui prope me habitat. Duobus ante noctibus casu oblita sum claves portae mecum portare, quando foras exivi ad cibum emendum; qua de causa minime potui rursus domum ingredi. ἐν ἀπορίᾳ sedebam ante ianuam nec sciebam quidnam deberem facere; nox tenebrosa occultabat urbem, nec ullum nummum mecum habui.

Humi sedebam et deum orare coepi: "Serva me, domine, e praesentibus difficultatibus, ut in domo mea dormire possim. Fortunam tibi committo meam; debilis sum, atque indigeo tua ope, nam tuis in manibus est ordo rerum eventusque; tuo in corde est amor tuarum filiarum, quarum una ego sum; tuo in mente est consilium idoneum, quo utendum'st mihi hac in hora necessitatis." Dum orabam, vicinus meus, qui sacerdos est - licet Anglicanus - me vidit trementem paeneque lacrimantem, ac mihi fuit auxilio, perinde ac si esset ab Deo ipso ad me missus. Arcessivit artificem, dedit mihi poculam aquae, et solacium mihi timenti praebuit verbis benignissimis. Laudate igitur, lectores carissimi, Deus indigentium servator, qui preces audivit meas humiles.

No comments:

Post a Comment