Tuesday, 5 September 2017

Voluptas inest tormento

Amor omnia vincit; ergo amor impossibilis, qui contra ab omnibus vincitur, videtur esse paradoxum. Hoc genus amoris pervertit naturae leges, maiorum mores, consuetudinesque hominum: haec enim vis animi et omnipotens et debilis est. Amor excitat furorem cordis necnon corporis flammas, quamquam scio meos labores esse futiles; intellego me non amari, attamen vehementius amo. Mihi sunt cum concupiscentia viri tum mali conscientia; huc atque illuc derigitur misellus animus, qui numquam stabilitur.

Ut vero verum dicam, quaedam voluptas huic inest tormento. Laetor, quod tantam Veneris copiam sentio meo in corde, sed etiam lacrimo, cum minime mihi liceat eum tangere. Tacens aspicio formam eius, frontem pulchram, asperumque vultus, cuius severitas me nolentem sibi attrahit. Sine verbis cogor exprimere dulcissimas cogitationes; oculis clausis mirabilem admiror sapientiam, raram prudentiam, eloquentiamque summam. Velut flos crescens in litore maris, et mergor undis iucunditatis et libidinis incendiis uror; mentis partes meae quasi semina sparguntur in diversum, tendunt autem affectus cordis in unum, id est, in eum solum. 

Accipio dicta eius meo in corde, quibus gaudeo; credo me posse eum meis in manibus tenere, cum habeam sententias ab eo exaratas meis prae oculis. Litteras igitur ab eo missas recipere soleo apertis auribus; volo omnia audire, discere, per quae licet mihi doctrinam, rationem, scientiamque eius complecti. Precor deos ut acutum sit mihi ingenium, quo possim omnia audita intelligere memoriaeque penitus adfigere. Nec me fugiunt ordo optime composita orationum eius, nec lepida vocabulorum ornamenta, nec sententiarum motus admodum procax.

Ieiuno, fastidio cibum, taedet me vini; in lecto discumbo cogitationeque fingo imaginem amatis sedentem iuxta me, deinde iacentem super me - quamquam me pudet haec fateri, scitote me verum, et nihil praeter verum, scribere - tandem in somniis eum se lavantem specto, quemadmodum infelix Actaeon aspiciebat Dianam nec potuit se ex illa silva arripere, cum corpus deae esset nimis venustum; sic amatum meum, quem mihi non licet videre, teneo mecum.

2 comments:

  1. Et hoc sæpe fieri videtur. Puellulæ enim feruntur amorem heroicum concipere erga cantatores et histriones, qui in remoto longe absentes numquam possunt etiam earum nomina cognoscere, nedum amorem pro amore reddere atque ex æquo cum iis fructum volputatis capere. Quæ distantia quasi vallum circum cor et corpus puellæ ductum ejus teneram ætatem tegit, ne ante tempus aptum illa a viro tangantur; immo quasi campum dat, ubi puella discat cupidinem ferre et animum suum in desiderium alterius intendere. Sed illud vitæ tempus etiam ad finem perducitur, et discunt puellæ præter primum gradum amoris (videlicet visum) cum puero quodam sibi præsenti potius quam cantatoribus absentibus progredi: nam discunt sine illo vallo et cordis corporisque sæpimento majores delicias in campis alienis persequi. Itaque voluptas est tibi consequenda, non a remoto et quasi sterili prospectu intuenda.

    ReplyDelete
    Replies
    1. Sapienter, amice, me semper mones. Ut dicis, me haud decet imagines virorum vanas quaerere, at immo debeo homines prudentes necnon benigni, quibus me amare liceat, petere diligereque.

      Delete