Thursday, 12 October 2017

Pauperrima puella

Hodie ad librariam tabernam ivi et elegi opus de lingua accadica, iam diu enim volo hunc sermonem discere. Cum autem conatus esset tabernarius mea tabella (anglice credit card) uti, dixit mihi se nullam pecuniam accepisse. 'Quid?' rogavi, 'Nonne accipis tabellas?'

'Accipio,' inquit, 'non autem tuam. Vide, non licet mihi pecuniam ex hac tabella sumere.'

'Ignosce mihi. Nunc eo ad argentariam ut nummos accipiam, quibus queo librum emere.' In argentaria vero certior facta sum mihi esse nullam pecuniam - ne unum nummum quidem - quam ob causam commota sum valde. Continuo patrem appellavi, cui - ut verum dicam - haec repentina calamitas haud placebat, at nihilominus pollicitus est mihi se quam citissime esse missuram ad me pecuniam. Statim igitur arcessivit argentarium suum, ut me adiuvaret, argentarius autem negavit hoc fieri posse, cum argentaria esset iam clausa.

Hic igitur sedeo omnium pauperrima mulierum. Feliciter magnam cibi copiam domi habeo, et soleo ambulare ad universitatem, non curru tramineve vehi; itaque pecunia nunc minime indigeo, et - nisi quid praeter spem accidat - a patre auxilium aequo animo exspecto. Fortasse debebo ita vivere usque ad diem Lunae, argentarii enim nullum negotium faciunt diebus Saturnis Solisque. Panem comedam, domi manebo, librosque legam: haec voluptates enim facile adipiscuntur sine pecunia. Duae tantum amphorae vini mihi sunt, quam ob causam debebo moderate bibere, ne relinquar sicca in solitudine, ut ita dicam.

Fortasse requiritis (et recte!) curnam pecunia mihi desit. Pater enim nonnullis ante diebus mihi dedit sacculum nummorum plenum, sed opes maxima temeritate prodegi libros vetustos comparando. Minime igitur me decet, ut saltem opinor, de paupertate queri: pecunia necnon tranquillate animi fruebar, nunc vero nihil restat mihi praeter codices pulcherrimos angoremque mentis, timeo enim ne quid mali mihi inopinanti accidat. Omnia caduca videntur, cum nullam pecuniam habeam mecum; sentio mundum ipsum esse hostilem. Quapropter vos, lectores, precor ut oratis pro me: enses paupertatis mihi imminet, gladium egestatis, telumque necessitatis. Me maxime paenitet factorum.

5 comments:

  1. Aut minus vini est emendum, aut pauciores libri. At summæ imprudentiæ est nescire an habeas pecuniam: oportet diligentius rationes tuas tueri, ne denuo vitale deficiat aurum.

    ReplyDelete
    Replies
    1. Sic etiam monet pater meus. Feliciter pecuniam accepi heri.

      Delete
  2. Potesne fortasse lingua latina intra parietes privatos docenda pecuniam facere ad libros vetustos emendos?

    ReplyDelete
    Replies
    1. Fortasse, at semper otio careo ad docendum. :)

      Delete
  3. Pauperis est numerare pecus.

    ReplyDelete