Monday, 13 November 2017

Resurgam

Volo sententias non modo pulchras sed etiam acutas effingere, sed maxime fatigor, quamquam ne unum vini poculum quidem hodie bibi. Nescio cur excruciar tanto dolore cum mentis tum corporis, quanto Psyche gravatus est, postquam carissimus Cupido eam reliquit lacrimantem filioque gravidam. Magistra litterarum graecarum benignissima mihi voluit suam tesseram dedere ad comoediam in theatro spectandam, angor tamen animi coegit, ne acciperem donum hoc.

Nunc igitur domi sedeo amphorasque plures aquae bibo, cum non liceat mihi vinum tangere, nedum sumere: vidi enim in speculo corpus meum lineis rubris esse maculatum. Insuper scio oculos meos olim claros pulchrosque fuisse, nunc vero plenos tristitiae madidosque lympha noxia. Dicitur, nisi fallor, mentem haud posse valere nisi in corpore sano; cum ergo aegrotem, minime mirandum est me facultatem bene scribendi legendique iam perdidisse. Spero nihilominus fore ut mox reveniant ad me amor linguarum (id est litterarum, non linguarum hominum quibus basior!), studium discendi, appetitusque scientiae.

Quamquam turbatum mihi est animum talibus aerumniis, fateor tamen me gaudere, quod mater mea suavissima mox veniat Londinium ut mecum nonnullos per dies habitet. Insuper die secundo ante kal. Nov. iter faciam ad quandam urbem provinciae Germaniae, ubi orationem una cum praeceptore summa sapientia prudentiaque praedito recitem coram pluribus discipulis magistrisque. Ne mentiar, maxime etiam timeo ne adeo vires deficiant mihi contionanti, ut verborum dicendorum obliviscar. Ceterum metuo ne opprimant me pavor, conturbatio, formidoque. Credo autem praeceptorem illum, quem magnopere admiror, me esse adiuturum; iam percepi benignitatem munificentiamque eius.

Quid, amici, plura? Sicut gubernator navis, in excelsa puppe maneo, ubi videri possunt bona futura; infeliciter vero tempestates nunc undas excitant saevas, quae navem conantur motibus maris repentinis frangere. Caelum pendet super caput meum, et aquae undique ruunt in me frigidae atque etiam paene gelidae, attamen ferveo calore ardentis febris, necnon caligo opaca me amplectitur peralbis membris. Gaviae volant raucisonae summo in aethere, clamantque faucibus apertissimis: "Cedi, puella, cedi!" Ambulans autem super aquam, imbuta robore ac fortitudine, sic respondeo illis:

"Numquam cedam doloribus, tormentis, calamitatibusque vitae crudelissimae, quam dii malevolentes mihi dederunt. Immo pugnandum est mihi usque ad supremum diem; summis viribus conabor superare impedimenta naturae. Flebilis videor atque imbellis, sed cor plenum animositate mihi est. Cavetote, gaviae mundi; resurgam."

No comments:

Post a Comment