Saturday, 28 January 2017

Petrus Abaelardus: nequissimus moechus?

Hodie partem Historiae Calamitatum perlegi, ut plura discerem de scriptoribus medii aevi. Magister linguae latinae, qui me docebat, olim mihi dedit nonnullas epistulas Abaelardi Heloisiaeque, minime autem mihi placent haec opera, haud enim fruor tristibus fabulis. Sed hodie certior facta sum me non odisse hanc historiam, quia est tristem; immo odi Petrum Abaelardum, qui videtur et superbissimus et nequissimus.

Superbus erat, quia spernebat sapientiam magistrorum, ducebatque se disertiorem esse iis. Saepissime enim conabatur 'refellere sententias [Guillhelmi Campellensis] ratiocinarique contra eum.' Nec dubito callidum fuisse Petrum; nihilominus mihi constat discipulos debere magistris parere, neque nos parvulos decet maiores temere laedere verbis. Nam etiam cum sentiamus nos iam omnia didicisse, semper possumus et maiora et difficiliora invenire, quae non intelligimus. Sapientia mihi videtur infinita, quapropter debemus discere quam plurimum a magistris, neque, sicut Petrus, exprobrare 'ignorantiam' maiorum.

Nequissimus erat, nam stuprum fecit cum discipula sua, vel potius 'faciebat' dicam, per enim aliquos menses fruebatur oblectamentis carnis. Scio nonnullas discipulas - et, ne mentiar, nonnullos discipulos - solent magistros concupiscere, quia omne homo est animal, et quodque animal potentiorem diligit. Et quis est potentior in animo discipulae, quam magister? Itaque Petrus, qui (secundum verba sua) intellegebat naturam hominum, debebat abstinere a peccato temperareque sibi. Infeliciter non modo iam iamque peccabat, sed etiam sine paenitentia iactabat se concubuisse cum Heloisia. Ecce sententiae eius, quae legi possunt in historia eius calamitatum, quae potius vocatur, ut saltem duco, 'historia iactantiarum':

"Plura erant oscula quam sententiae...saepius ad sinus quam ad libros reducebantur manus."

Suntne haec, inquam, verba contriti cordis cruciative animi? Nego eum fuisse sincerum, neque puto eum Heloisiam amavisse. Certe amabat corpus puellae fructusque lasciviae, minime autem consulebat diginitati Heloisiae. Quamquam enim dicebat se discipulam ducturum esse in matrimonium, volebat clanculum eam uxorem ducere, 'ne fame detrimentum incurreret.' Vir quidem nequissimus imbellisque, cui maiora cura erat famam suam quam famam uxoris servare!

Ut opinor, Petrus Abaelardus pessimus magister erat, neque per totam vitam insequebatur ab inimicis, quia ei invidebant, sed quia et arrogans et superbus videbatur. Saepius vero discimus eum fuisse amantem infelicem, qui iniuste dedit poenam crudelissimam severissimamque, nam avunculus Heloisiae nequibat amorem verum et quasi divinum intelligere. Spero autem in his commentariis vobis lectoribus monstravisse hanc fabulam tristem esse falsam, Petrus enim numquam Heloisiam amabat, sed tantummodo unam rem super omnia diligebat, quae est fama sua.



Thursday, 26 January 2017

Variae cogitationes

Si posses quemvis praeclarissimum fieri, quem esse malles?

Diu hanc rem mente versabam, et sic respondo: Si eligere deberem, certe vellem formam Alexandri magni assumere. Alexander enim non modo terras gentesque regebat, sed etiam animos hominum, qui sine magnis laboribus non possunt gubernari. Insuper, secundum Curtium Rufum - verbis cuius fortasse minime debeo credere - maxime Alexandro placebat legere.

Scrinium enim habebat, quod quocumque trahebat (etiam in bello), in quo servabat carmina Homeri. Insuper cum vidisset signum Achillis in campis ubi Troia fuerat, declaravit se Achillem aemulari. Vitam huius enim invenitur in opere Homeri clarissimo, cuius nomen - ut saltem spero - bene cognoscitis. Quoque amo hunc poetam, si autem haberem tale scrinium, non servarem opera huius, sed Taciti. Qui, ut iam iamque dicebam, mihi videtur optimus omnium et praesentium et antiquorum scriptorum.

Sed satis scripsi, ut opinor, de imperatore hoc, nec volo plura narrare gesta eius. Melius videtur ad rem amatoriam pergere. Hodie discipula quaedam dixit: "Hodie Carolum aspexi extra theatrum."
Quae verba cum audisset, cachinnavit altera puella responditque: "Quoque eum vidi..." Tacebat, minime enim volebam fateri me eum amare. Sed ubi advenit Carolus, de quo tam copiose locutae erant, riserunt puellae et per totam horam - lectionem enim audiebamus - eum spectabam. Nescio quid sentiam de gestis earum. Amantne Carolum? Quod maximum est, amanturne a Carolo? Ut autem verum dicam, haud duco eas amari ab isto, numquam enim locutus est iis; immo silebat atque inspiciebat maculam quandam in veste sua.

Volo plura scribere, otium autem mihi deest. Ut ex his commentariis turbatissimis videtis, conata sum plures res narrare, quam potui in brevi spatio temporis, quod mihi fuit. 'Fuit' dicamne? Ita, hoc verbo utor, nam nunc cenandum est (nihil praeter panem hodie comedi), et deinde necesse erit mihi nonnullas paginas latine legere, ut soleo. Cupio enim semper plura discere, ne regrediar ad ignorantiam pristinam. Igitur ignoscite mihi, quod nequivi diserte eleganterve sententias exponere, sed sine ordine omnia evomui.

Monday, 23 January 2017

Encomium Caroli

Gallicus iste C. hodie prae me sedebat, cum audiebam lectionem de proeliis inter reges papasque. Nec statim sedem elegit, cum intravisset; immo vertebat oculos in omnes partes theatri, et salutem mihi dixit. O me felicem miseramque! Haud enim potui ei responsum dare, quam ob causam quasi sine voce 'salve' susurravi. Soleo magna voce sineque metu cum amicis loqui, sed quandocumque ei occurro, extemplo obliviscor omnium verborum et latinorum et anglicorum.

Curnam C. mihi placet?

Primum habet capillos formosissimos castaneos. Scio in fabulis saepissime inveniri personas, quibus sunt comae huius generis. Quam ob rem fortasse putatis me esse mendacem. Assero autem re vera habet capillos et castaneos et leniter torquentes, sicut undae altissimae moventesque fluctus maris.

Insuper vox eius homines delectat, in qua audiri potest quaedam dulcedo mellis. Omnia vocabula pronuntiat more Gallorum, hoc vero nullum mihi videtur impedimentum, nam in variatione syllabarum plus eloquentiae artisque secerni potest. Saepe ridet, quam ob causam mihi constat eum esse iucundum. Nec umquam evomuit coram discipulis contumelia verba, quod rarissimum est, quia adulescentes huius saeculi - ut bene scitis - solent dicere quae non dicenda sint. Minime vero opinor esse 'verba mala' et 'verba bona'; mea sententia omnia vocabula, quibus recte utimur, bona sunt. Infeliciter autem saepius abutimur vocabulis. Sed haec hactenus; alia argumenta pulchritudinis pueri videamus.

Vestimenta eius maxime conveniunt corpori. Non soleo vestimenta aliorum laudare, duco enim formositatem veram non egere ornamentis. Nescio autem quo modo potest diversis modis uti iisdem tegiminibus: quamquam semper eadem vestimenta gerit, nihilominus de die in diem pulchrior fit.

Pulcher videtur, non quia venustus, sed quia benignus. Quidem formosus est - 'decus enitet ore', ut Vergilius scripsit - praecipue autem suavis. In verbis Senecae: 'Quid extrinsecus opus est ei, qui omnia sua in se collegit?' Etiamsi fere numquam ausa sum cum eo loqui, saepe tamen mecum loquebatur. Ut exemplum proferam, quondam me rogavit qui magistri opera magna scripsissent de vita Napoleonis. Quorum nomina cum ei libenter dedissem, comiter gratias mihi egit verbaque mea magna cum cura notavit in libello.

Scio certe commentarios hos de puerili amore vos afficere taedio. Nec rationem dare possum curnam has nugas exposuerim. Sed sentio cor meum tumidum et paene conflatum amore Caroli. Eheu, nequeo diutius nomen eius celare, nec timeo, ne legat sententias has, minime enim latine scit. (Deo gratias!) Nunc debeo, ut me decet, discere; quam ob causam hic facio finem scribendi, ne per totam diem laudes Caroli canam.

Friday, 20 January 2017

Dies in vita discipulae

Vultisne ad universitatem redire? Nolentes volentes, in commentariis his potestis me discentem sequi per unum diem. 

Hora sexta post mediam noctem (more Romanorum 'hora prima' dicitur, magis autem huic scriptrici placet nominibus horarum nostri saeculi uti) - Surgo e lecto, amphoram aquae bibo (bene mane semper sitio), lumina accendo, vestimenta gerenda eligo. Saepius stolam gero, bracae enim minime mihi conveniunt.

VII - Nonnumquam me ipsam crucio exercitationibus corporis. Saepius autem, quod maxime pudet fateri, nihil facio. Sedeo, quiesco, vel etiam somnium rursus capio. 

VIII - In balneum eo ut faciem corpusque lavem. Faciem orno, quemadmodum mulieres - et viri nonnulli - solent. Deinde depecto capillos et tempus breve tero legendo scribendove. 

IX - Ambulo ad universitatem. Fero manibus sacculum parvum caeruleumque, in quo inveniuntur libri, codices, stylum, amphoras aquae, pecunia...Sicut enim multi discipuli, soleo magnam copiam rerum quocumque trahere. 

X - Primam lectionem diei audio. Vel historiam disco Europaeae vel Britanniae. Nescio cur - certe enim hanc terram minime amo - haec magis mihi placet quam illa. 

XI - Fugio a theatro, in quo audiebam verba magistri. Prandium sumo; soleo frustum panis aut placentam dulcem comedere. 

Meridie - Advenio ad bibliothecam ut legam. Libet mihi latine legere inter lectiones, praecipueque orationes Ciceronis, historias Taciti, sententiasve Quintillianis de rhetorica arte atque eruditione liberorum. Nam ab ineunte aetate avus meus, de quo in commentariis nominatis 'Latine Disco' satis scripsi, me docebat; id est, cotidie me parvissimam cogebat sinice angliceque sententias componere vel etiam libros totos memoria tenere. Ei praesertim placebat mihi imperare, ut carmina recitarem magna voce sineque erratis, quod difficilissimum videbatur. 

I (hora prima  post meridiem) - Secundam lectionem diei audio de eadem re, quam hora X didici. Nunc autem una cum paucissimis commilitionibus - vel potius 'aliis discipulis' dicam - de sententiis magistrorum scriptorumque dissero. Semper aliquid novi habeo ad dicendum, fruor enim 'proeliis' his verborum. Insuper duco discipulos omnes decere assidue discere, cum in universitate sint. Nam multum pecuniae solvimus, ut nobis liceat universitatem frequentare; quapropter si nihil discimus, pecuniam nequiquam effundimus. Etiam prodigamus tempus iuventutemque, si otiosam vitam agimus. Quod summum malum esse mihi constat, quia semper possumus plus lucri petere, nusquam autem inveniri potest plus dierum, quam licet nobis vivere super terram. Noli itaque, discipuli, ludendo adulescentiam perdere!

II - Prandium alterum sumo. Fortasse alienissimum videtur, quod bis prandium comedo, sed semper esurio, nec possum esuriens animum adicere libris. 

III - Lectionem tertiam audio, quae maxime placet, soleo enim hora tertia post meridiem lectionem latinas litteras artemque palaeographicam discere. Quaque die Mercurii quoque latine disco, nunc autem hoc praetermittendum est, plus enim scribere cupio de hac re in proximis commentariis. 

IV - Adhuc lectionem eandem audio.

V - Libera sum! Iocor; re vera fruor horis, quae agenda sunt discendo audiendoque verba egregissima magistrorum. Itaque contristor, quandocumque debeo domum reverti universitatemque relinquere. 

VI - Festino domum. In itinere semper ad tabernam eo ut cibum emam. Cenam comedo in cubiculo parvissimo, magis enim placet mihi sola vesci. Nequeo enim et loqui et cibum sumere, nec libet mihi obire istis, cum quibus sub eodem tecto nunc vivo. Sed mox, ut iamiamque summo cum gaudio scribebam, in aedibus propriis habito. Interim patiendum est.

VII - Tractatus scribo de rebus gestis, vel latine lego. 

VIII - Spectaculo, nomen cuius est 'Ager Australis' (anglice South Park), fruor. Quamquam scio  difficile esse creditu, haud mentior; cotidie idem spectaculum video. Ut ex his sententiis perspicere potestis, odi mutationem amoque constantiam. 

IX - Otium. Si placet mihi, latine scribo. Saepe legere pergo. 

X - Carmina audio, praecipueque sollicitor, ne per totam noctem pervigilem. 

XI - Obdormio. Hahae! Utinam possim sine labore quiescere. Cupio obdormire, saepius autem super lectum iaceo cogitoque de omnibus rebus, quas feci, didici, duxisti hodie...nonnumquam medicamenta sumo ut capiam somnium. 

Media nocte - Vae mihi, cur adhuc vigilo?

FINIS (ab initio rursus incipiendum est)

Wednesday, 18 January 2017

Morbus acerrimus, id est, insomnia

Ut scitis, nequeo sine labore somnium capere. Scio me saepissime in commentariis his queri de hoc morbo, qui molestissimus est mihi. Feliciter spero fore ut mox possim dormire, hodie enim arcessivi medicum, qui mihi dedit medicamenta idonea, quibus hac vespera certe utar, ne - ut soleo - primam lucem super lectum exspectem. Orate pro me, si possitis, ut liberer metu insomniae. Quamquam Catilina, ut Sallustius nos docuit, 'neque insomniis, neque labore' fatigabatur,  ego tamen maxime fatigor, quam ob causam opus mihi est quieto.

Hodie multa didici. Ivi enim ad bibliothecam Britannicam, quae mihi videtur maxima optimaque bibliotheca in toto orbe terrarum, ut codicem epistularum Hildeberti episcopi legerem. Me enim oportet codicem manu scriptum conferre cum sententiis, quae inveniuntur in altero libro, eoque modo possum errata in hoc libro invenire.

Tantummodo unam per horam animum huic operi adici, et iam repperi sex errores! Quam ob rem duco scriptorem istum, qui librum epistularum perfecit, fuisse et pigrum et socordem. Nam secundum eum, Hildebert scripsit cuidam amico 'Egeo planeta'. Quid tum? Eratne Hildebert Deus, qui volebat planetam, id est stellam errantem, reperire? Insuper quomodo amiserat planetam et onerosam et ponderosam?

In codice legi sententiam veram: 'Egeo patena.' Multum quidem differt inter planetam et patenam, quae est genus vasi usum in ecclesia, super quod nonnumquam invenitur panem sanctum.

Ecce planeta:

Ecce patena:

Minime autem debemus, ut magister hodie me docuit, irridere scriptoribus temporum praeteritorum. Haud autem ex consilio errabat; immo nequibant conferre omnes codices, nec sciebant se erravisse. Quantum pro sua parte poterat, conabantur recte nobis tradere scripta priscorum, ne amitteretur fons sapientiae pietatisque. Quapropter ignoscite mihi, manes monachorum, si vos offendi nugacissimis verbis; iocor, sentio tamen me stultiorem esse vobis. Si enim deberem, sicut vos, codices exscribere, certe saepissime errarem.

Cras ibo ad lectiones ut artem palaeographicam discam, ibique magistrae novae cognoscam. Spero me multum esse discituram, atque hac nocte melius esse dormituram.

Corrigendum: Hodie didici genus vestimenti quoque esse, quod 'planeta' vocatur (anglice chasuble). Itaque da mihi veniam, scriptor, quod tibi sine causa contumeliam feci! Ecce homines gerentes planetas; sacerdos in medio imaginis est, nisi (iterum) fallor, Gregorius papa magnus.


Sunday, 15 January 2017

Commentarii subterranei

Aedes tandem conduxi! Habitabo haud procul ab universitate, prope bibliothecam, inque parte urbis Londinii quae 'Fitzrovia' vocatur. Est enim ibi taberna quaedam nominata 'Fitzroy'; cuius verbi significatio est 'filius regis'. Infeliciter his mensibus proximis manebo in cubiculo parvissimo, in quo nunc iniurias aliarum discipularum patior; kal. Apr. limen novum intrabo. Dicamne 'iniurias'? Ita, credo quidem me variis modis cotidie lacessi a commilitionibus. Nam quid aliud est iniuria quam turbatio, clamor, tumultusque? Saepe, ut scitis, nequeo somnium capere, quia haec discipulae numquam tacent. Colloquuntur sine otio; nescio quo modo possint tantam copiam sententiarum de die in diem efferre. Etiam cum non loquantur (quod rarissimum est!), fragorem faciunt strepitumve. Neque volo longius queri, mox enim vale dicam istis, quae profecto minime mihi placent. Utinam dies crastinus kal. Apr. sit!

Hodie librum lepidissimum perlegi a Dostoyevsky scriptum, cuius titulus est 'Commentarii subterranei.' Quod opus anglice 'Notes from Underground' vocatur; conata sum sententiam hanc reddere latine, sed difficile est sensum sententiae huius in linguam latinam transferre. Quidquid vocatur, maxime amo hunc librum, scriptor calidissimus enim nobis exposuit hominem aegrotum, turbatum, et - quod maximum est - viventem. Saepius enim in fabulis inveniuntur personae, quae vel sceleratae vel bonae sunt. Personae huiuscemodi, ut saltem opinor, minime sunt hominibus veris similes. Nec legimus umquam de quodam nefario impioque, qui bene agit, aut de quodam sapiente, qui nocet. Iste insanissimus vero, qui fabulam vitae suae nobis narrat, et bonus et malus videtur; vix possum eius peccata separare a virtutibus. Insuper nonnumquam sentio me quoque esse 'hominem subterraneam', magis enim libet mihi legere sola, neque placent convivia. Olim, ne mentiar, libenter frequentabam aedes amicorum ut biberem, saltarem, luderem; nunc autem mihi est eremeticae modus vivendi.

Ivi quoque ad museum tabularum Britannicum, ut admirarer imaginem reginae Elizabeth virginis, quae pulcherrima mihi videbatur. Etiam aspexi tabulas pictas a magistro hispano, quem vocamus Picasso, operaque miranda Claudii Monet. Ut verum dicam, meliora maioraque iam videram in Europa, quam ob causam minime placebat haec omnia, quae Londinii cerni possunt. Itaque tabula lepidissima, quam hodie vidi, haud erat in parietibus musei, sed iuxta viam. Ecce:

Credo nonnullos meos lectores esse cives Europaeos, quapropter maxime cupio scire quid sentiatis de hac tabula. Mea sententia, et maesta et iocosa videtur, duco enim Britanniam debere partem esse unionis Europaeae, sed nihilominus gaudeo, quod possumus nobis irridere. Nam haud debemus adversa male ferre; immo necesse est nobis ridere, fingere meliora, atque in perpetuum sperare. Si enim gravemur aerumnis doloribusque, aegrotemus sicut homo iste subterraneus, qui nescit vivere, diligere, fruique vicissitudinibus vitae.

Thursday, 12 January 2017

Cur nolo in ecclesia habitare

Hodie aedes inspexi quae alienissimae videbantur mihi, erant enim in parte ecclesiae, haud procul a sacrario, in quo fideles orantes aspexi. Dominum horum aedium, qui maxime cupiebat mihi domum hanc vendere, dixit vocem sacerdotis esse parvam, atque idcirco possem tranquilitate frui, si habitarem ilico. Minime autem volo habitare in ecclesia; ne mentiar, nescio cur quisquam velit in tali  loco dormire, cenare, discereque. Ut opinor, ecclesiae sunt aedes deorum sacrae, neque oportet nos humillimos mortales fieri vicinos eorum. Quid facerem, si Christus ipse pulsavisset ostium ut mutuaretur amphoram, in qua cupiebat vinum ponere? (Saepe enim, ut credo, vinum ex aqua facit, secundum voluntatem.)

Insuper si viverem in ecclesia, certe sentirem haud mihi licere ullo modo peccare. Quomodo enim potes adsumere nomen Dei, aut invidere inimicis, vel etiam masturbari coram sanctis? Ut verum dicam, nescio quo pacto cotidie nuda in balneum intrarem et rursus in cubiculum venirem sub auspiciis beatorum doctorum ecclesiae, si deberem sub isto tecto versari. Quam ob rem ita domino (hic non erat dominus mundi, qui sane in ecclesiis habitare solet, sed dominus aedium) respondi:

'Nequeo, quamquam pulchritudo aedificii mihi placet, aedes tuas conducere. Nam tibi iam dixi, nisi fallor, me malle solam vivere. Hic autem si habitarem, comparterer spatium parvum cum magna copia praeclarorum. Mihi enim constat cubiculum esse Christo, balneum Ioanni (opus ei est aqua, ut baptizet), et atrium Mariae. Omnibus tributis, quid mihi restat?'

Fateor me mendacem fuisse. Re vera nihil ei dixi, volui enim speciem benignitatis prae me ferre. Immo discessi et ivi ad bibliothecam ut reliquam partem vitae Mariae Egypticae perlegerem. Vix autem inceperam primas sententias legere, cum accepi litteras a Claudia, quae dixit se nunc G non amare, sed K. Hac in re maxime turbata ne fallamur, K vocemus 'Nugator', G vero 'Nuntius', nam eodem nomine nominatur, quo archangelus iste, qui praesagium Christi tulit Mariae. Ut certe scitis ex praeteritis commentariis, haec puella - quem nihilominus amo - saepe unum relinquit ut alterum diligat, saepius vero paenitet huius facti rursusque amatorem pristini temporis desiderat. Mihi constat eam debere diutius cogitare, ne semper huc et illuc vehatur sequens adulescentulos varios.

Si autem ea essem (procul absit) et me oporteret unum eligere horum duorum puerorum, certe mallem Nuntium amare quam Nugatorem. Nuntius enim cum formosus tum benignus est. Nugator vero...haud videtur virum esse summo honore. Conabatur enim persaepe Claudiam sibi allicere, quamquam eo tempore ea adhuc erat amica S, quem maxime amabat. His scitis intellectisque, Nugator tamen eam urgebat dulcibus verbis, ut relinqueret S. Hoc exemplum nobis docet malas vias ducere nonnumquam ad paradisum. Nam ex composito, Claudia nunc Nugatorem amat vultque amatorem fieri eius.

Nec mea* interest utrum ita fiat necne. Sed nihilominus misereor Nuntio, qui tam crudeliter vincitur ab altero, cui est minus virtutis. Fortasse autem cor Claudia - quae mutabile videtur - consilium mox capiet amandi Nuntii, ambo enim heri profecti sunt ad castra. Milites sunt, sicut omnes pueri Singapurienses (credo me finxisse hoc verbum), qui debent pro patria pugnare II per annos. Nunc vero inimici nulli depellandi sunt rei publicae huic; idcirco Nugator et Nuntius non in certamen ineunt patriae causa, sed mulieris gratia. Proelia huiuscemodi non pugnantur osculis risibusque, sed litteris; atque iudico Nuntium esse meliorem scriptorem quam Nugatorem. Pro mea parte, certe conabor mentem Claudiae vertere, ut impigre faveat Nuntio, quem duco futurum esse amicum optimum.

*Scripseram 'nec mei interest', sed Iohannes benignissimus lector errorem correxit. Quam ob rem opinor gratias ei agendas esse!

Tuesday, 10 January 2017

Asinus asellum culpat

Hodie quidam amicus mihi dixit ridiculissimam sententiam, quae narranda videtur vobis. Ecce colloquium nostrum:

Ego: Hodie ivi ad bibliothecam ut carmen legerem de vita Mariae Egypticae. Nequivi autem totum opus perlegere, nam quoque debui aedificium inspicere, in quo mox, ut saltem spero, habitabo. Feliciter hoc aedificium haud procul a bibliotheca est; si ibi vivam, saepius potero libris frui dilectissimis.

Amicus: Bonum quidem est vivere in aedibus, quae tibi conveniunt. Si autem haec domus prope bibliothecam invenitur, certe necesse fuit tibi per totam urbem ambulare. Haud vero opinor te pedibus ivisse. Quomodo iter hoc fecisti?

E: Tramine.

A: Ubi in tramen ascendisti?

Cum ei dixissem nomen stationis, respondit mihi dicens: 'Nesciebam te posse ilico in tramen ascendere.'

E: 'Quidni? Ut credo, cotidie tramine eodem veheris ad universitatem.'

A: 'Recte dicis; sed credebam me tantummodo posse in eo loco de tramine descendere.'

His auditis nescivi utrum potius riderem an lacrimarem. Licet enim nobis in omnibus stationibus et in tramen ascendere et de tramine descendere; minime fieri potest ut in loco uno liceat nobis ascendere, sed in altero loco tantum descendere.

Nolui eum laedere ridendo, quam ob causam vobis hanc fabulam nunc narro, ut possitis ingenium huius pueri 'admirari'. Haud enim me decet amico irridere, quoniam vero eum nondum cognovistis, licet vobis sine modo ignorantiae eius illudere.

Quamquam iocor, mihi nihilominus constat me haud debere hoc exemplum proferre. Hodie enim quoque stulte erravi. Dominus aedium, in quibus (ut supra scripsi) habitare volo, mihi invitaverat ut aspicerem domum. Litteris itaque miserat mihi dicentibus me posse hora secunda post meridiem advenire. Sed nescio quare putabam me debere meridie pervenire ad limen aedium. Ibi opperta sum unam horam, tandem vero certior facta sum me erravisse. Ex quo potestis fingere quam stulta nonnumquam sim ignaraque rerum...Quemadmodum Caesar non debet Sullam vocare tyrannum, sic minime me decet amico irridere, qui non intellegebat naturam traminis.

Sunday, 8 January 2017

Latine disco...


- Nam cum parva puella eram minime sciebam anglice loqui, quam ob causam discipuli alii saepe mihi irridebant. Itaque volebam linguam novam creare, quae tantum intellegebatur a paucis. Feliciter haud necesse erat novum sermonem fingere, nam hunc 'mortuum' inveni...nunc autem spero fore ut plures discipuli discant latine.

- Nam mater saepe me lacessebat iurgiis. Saepe igitur fugiebam ad bibliothecam, mater enim nequibat me legentem exprobrare.

- Nam placebat commentarios scribere de vita mea, ut nunc soleo, sed avus meus invenit codicem, in quo talia scripseram, huncque librum scidit in multas partes. Dixit se ita fecisse, cum litteras meas foedissimas essent. 'Minime potui,' inquit, 'has legere.' Quam ob causam certior facta sum me oportere linguam novam discere, quae a nullo propinquo intellegebatur, ne avus rursus destrueret commentarios.

- Nam maxime fructa sum pellicula 'Papa Iohanna' (theodisce Die Päpstin), de muliere, ut Boccaccio scripsit, 'summa temeritate', quae utebatur habitu virili et facta est dux ecclesiae. Ut optimi discipuli eius saeculi solebant, bene loquebatur latine; volebam eam aemulari, quam ob causam consilium cepi quoque huius sermonis discendi.

- Nam Annabella discipula, quae erat amicissima mihi, libenter legebat libros 'Secreta Romana' (anglice Roman Mysteries) a Carolina Lawrence scriptos. Donum natalicium dedit mihi, in quo inveni III libros huius scriptoris. Mihi maxime placebant fabulae de puella Romana, Flavia, quae una cum amicis avidissime propulsabat nefarios scelestosque. Insuper amator huius puellae, Flaccus, videbatur venustissimus!

- Nam carmina Catulli me delectabant - atque adhuc delectant. Sicut pluresque adulescentulae, AMABAM carmen XVI: 'Pedicabo ego vos...' Verba horum versiculorum iam mandavi memoriae. Ne mentiar, praecipue volebam latinae linguam animum adicere, ut iocos Catulli sine difficultate legerem.

- Nam discipula horribilis eram multos per annos, atque oderam artem arithmeticam. Cupiebam itaque aliquid 'inutile' discere, ne maiorem partem otii consumerem numerando. Nunc vero otium semper mihi deest, voraciter enim litteras latinas lego.

- Nam ab ineunte aetate amabam fabulam amoris M. Antonii Cleopatraeque, ac praecipue admirabar fortitudinem reginae, quae - non humilis mulier - numquam sub iugum missa est. Adeo hos amatores aemulari volebam ut annum agens quintum saepe 'togam' (vel potius linteum dicam) gererem diceremque me esse reginam Aegypti. False enim credebam mulieres quoque gerere togas.

- Nam etiam nunc saepe nequeo obdormire; cum vero latine disco, reduco mentem ad tranquilliorem statum ex perturbatissimo.

Et vos, curnam hunc sermonem tam aventer discitis?

Saturday, 7 January 2017

Libri, qui sunt mihi

Hodie sententias scripsi de omnibus libris, quos habeo, quas misi bibliothecario universitatis Londinii. Hoc anno enim dabunt praemia cuidam discipulo, qui colligit libros. Ut iam scitis, magna copia librorum mihi est, quam ob causam certamen libenter inivi. Spero mehercle me in hoc certamine esse victuram. Victor enim adipiscetur D sestertium, quibus uti velim ad emendos plures libros. Haud autem duco me posse alios discipulos vincere, qui libros anglice scriptos colligunt. Nam difficile est multa opera latine composita obtinere; non modo hoc genus librorum pretiosissimum est, sed etiam haud ubique potest inveniri. Quamquam autem non iudico me esse victuram, nihilominus gaudeo, quod fortasse potero carissimos libros monstare iudicibus, quibus hi antiquissimi libri certe placebunt. Meliores enim discipuli, qui in hoc certamine inveniuntur, debebunt coram iudicibus pauca exponere de libris. Nunc vero exspectandum est mihi; si volunt libros videre, litteras ab iis accipiam.

Ecce omnes libri latini, qui mihi sunt. Hos appello carissimos; deo adiuvante (vel potius dicam, 'pecunia ad me confluente'), mox plures obtineam. Libet mihi libros emere, odi enim legere opera, in quibus inveniuntur verba et latine et anglice scripta. Scriptores praeclarissimi tantummodo unica latina lingua utebantur, cum componebant carmina historiasque; quam ob rem credo nos quoque debere latine his operibus frui.



Quoque magnam partem tractatus scripsi de duobus regibus Gothorum, qui vocantur Theodericus Clodovechusque (gallice Clovis). Ut opinor, haec nomina valde aliena sunt. Cognovi tamen olim puerum, cui nomen erat Clovis; infeliciter nescio quid nunc facit. Ludebam cum eo quando parvissima puella eram, nunc autem fortasse mortuus, fortasse discipulus est. Difficile quidem fieri potest ut coniectamus quid cuique amico acciderit accidatve. Tantummodo possumus sperare, ne quid mali eveniat.

Videtur autem me debere plura vobis narrare de Theoderico et Clodovecho, qui cum inimici tum propinqui erant, nam ille duxit sororem huius in matrimonium. Nihilominus ortum est bellum inter utrumque, nam Clodovechus volebat oppugnare civitates Alarici, cui filia quaedam Theoderici (permultae filiae ei erant) se nupserat. Ut certe videtis ex brevi hac fabula, reges prisci miserrimi erant, semper enim affinitatibus trahebantur in calamitatem. Quamquam maxime mihi placet de talibus legere, non scripsi tractatum de odio amoreque regum. Immo composui sententias de modis variis regendi, ut ad hanc quaestionem responderem: 'Magisne assequebatur Theodericus mores Romanos quam Clodovecho?' Ut verum dicam, stupefacta sum, cum primum vidi quaestionem. Nesciebam enim quomodo optime scriberem de hac re. Post autem labores sentio me multa didicisse de historia Gothorum. Ne longa sim, credo Theodericum haud magis quam Clodovechum assecutum esse mores Romanos, quia uterque simili modo regnabat. Ut opinor, et Theodericus et Clodovechus maxime cupiebat aemulari imperatores Romanos, putabant enim 'Romanitatem' esse fontem potestatis.

Infeliciter, ut soleo, nimis scripsi, atque idcirco tractatus nimis longus videtur. Mane opus erit mihi nonnulla verba abrogare, ne displiceam magistrae, quae mox hoc opus leget.

Thursday, 5 January 2017

Commentarii XI: Finis itineris

a.d. III Non. Ian. MMXVII A.D. 

Hodie bene mane surrexi, somniabam enim me esse in Australia una cum amicis. Nolui autem horum meminisse, quam ob causam me excitavi nescio quo modo atque in balneum ivi. Posthaec profecta sum ad tabernam ut panem emerem; emi panes, qui habebant formam lunae. Hoc genus cibi, quod 'croissant' gallice vocatur, est praeclarum. Ubi redivi ad cauponam, vidi meam matrem e lecto surgentem. Ei dedi frustulum panis (nam reliquam partem iam comederam), quod maxime placebat. Post ientaculum ibimus ad regiam pulcherrimam antiquorum ducum Gallorum. Hic locus nominatur 'Versailles'; sicut vos iam vidi has aedes in nonnullis spectaculis librisque, sed volo tamen hoc mirabile aedificium cum oculis aspicere tum manibus tangere. Spero quoque fore ut abulare in horto formosissimo possim reginae Mariae, quae una cum suo marito Ludovico interfecta est a desciscentibus.

Heu, me miseram! Mox enim debebo reverti ad Britanniam, quae terra mihi videtur barbarissima. Magis enim placent cibum, vinum, gentesque Europae. Insuper his diebus nuperrimis nihil praeter libros latine scriptos legebam; cum autem pervenero Londinium, opus iterum mihi erit, ut solebam, res gestas discere tractatosque scribere. Sicut vero omnes discipuli maxime odi sententias componere de rebus, quas disco. Difficile quidem est narrare quid antea quam nata sim acciderit. Haud tamen me decet ita queri de futuris laboribus, nemo enim potest in perpetuum otio frui, ac vita nimis otiosa nos profecto nocet. Nos igitur oportet laborare, ut plura discamus, neque debemus languorem desiderare. Cupiditas enim laborandi est propria hominibus, inertia vero bestiis.

Quamquam industriam laudo, nihilominus scio animum meum saepius ab otio allici. Verbis Horatii (semper inveniri carmina possunt huius scriptoris, quae auctoritatem afferunt nostris cogitationibus): 'Beatus ille qui procul negotiis, ut prisca gens mortalium.' False autem credebat maiores suos fructos esse tranquillitate. Hi 'beati' enim quoque tempus consumere solebant laborando pugnandoque, atque idcirco perfugium nullum est nobis, quo possumus vitare curas vitae.

Prima vigilia
*Mulier, quae aedibus praeest.

Eheu! Irascor, nam litteras accepi a copa*, quae dixit se intravisse in meum cubiculum, quamquam eram - atque adhuc sum - in Gallia, ibique inveniebantur, ut mihi nuntiavit, quaedam sordida pocula super mensam. Cum epistulam talem legerem, litterae certe excitaverunt iram, minime enim duco eam debuisse res meas inspicere, me absente. Insuper haud erravi, ut saltem opinor: nam licet mihi relinquere res sordidas in cubiculo, ut omnis homo solet.

Nesciebam quidem, copa, me oportere semper curare ut cubiculum esset mundum purumque. Fateor me nonnumquam esse lutulentam, neque volo cubiculum meum polluere, sed otium saepe deest ad omnia tergenda. Abhinc IV menses incepi sub tecto tuo, copa, habitare; neque in hoc spatio temporis quietum harum aedium ullo modo turbavi. Itaque ignosce mihi, quod nonnulla sordida pocula relinqui domi. Melius esse nemo negat in mundo cubiculo dormire. Nec autem puto te recte fecisse nec tibi assentior. Saepe enim discipuli pocula inquinata cibo ponunt in mensam, neque duco hoc crimen esse adeo atrocissimum. Noli itaque, precor, me litteris copiosis molestare. Certe enim tibi reddidero cubiculum mundissimum, antequam proficiscar ad alias aedes.

Ne mentiar, nescio cur haec litterae me adeo turbent. Fortasse irascor, odi enim istos, qui solent invadere domum meam sine praemonitione. Custodit aedes, quam ob rem est in potestate copae quandolibet cubiculum videre; credo autem hunc ingressum esse barbarissimum. Si vellem intrare cubiculum eius, certe rogavissem, antequam accederem ad limen. Scio me fortasse nimis esse pronam irae, neque cupio temere ei maledicere. Nihilominus commoveor maxime ac puto mihi iniuriam esse factam! Ecastor spero me numquam iterum visuram esse hanc copam molestissimam, intellego autem hoc fieri non posse.

Pridie Non. Ian. MMXVI A.D. 

Nescio quare, sed omnia me irritant hodie. Summo cum gaudio basilicam dominae nostrae praeclarissimam vidi, et libenter inscriptiones in parietibus legi intellexique. Postea autem sentiebam me valde fatigari, neque placebat mihi diutius ambulare per Lutetiam. Immo volebam ad cauponam redire ut quiescerem, quamquam cras erit ultimus dies, quem possum in Gallia agere. Omnia dolent mihi, mundus ipse me lacessit; cur nequeo otio frui, quod mox locum dabit laboribus? Itaque irascor quod irata sum, neque scio remedium huius morbi.

Fortasse me oportet de melioribus laetioribusque scribere, nec semper queri. Ab ineunte aetate solebam animadvertere possimum neglegereque optimum, quam ob rem etiam nunc difficile fieri potest ut gaudeam. Cum necesse est mihi ad lectiones ire ut discam, minus contristor, animum enim adicio litteris. Nunc vero quoniam fruar otio, animus turbatissimus videtur, nec potestas est mihi depellandae irae, cuius causae incognitae sunt.

Aspicite, lectores, quam copiose queror! Remedium si scitis huius morbi, quaeso, adiuvate me. Hoc non est, ut saltem credo, taedium vitae; nec angor est animi. Nomen doloris nescio, crucior tamen; quo minus possim me liberare sollicitudine. Sed haec hactenus, nolo enim semper loqui de tempestatibus cordis. Immo vobis plura narrabo de basilica nostrae reginae.

Fenestrae huius aedificii miris modis ornantur, atque aspici possunt imagines sanctorum in tabulis vitreis. Etiam cernuntur signa nonnulla, ex quibus vita Christi discitur. Ut exemplum proferam, vidi Christum inter sacerdotes loquentem in templo, eumque docentum discipulos ac aegrotos curantem. Facultas mihi deest narrandi, quam ob causam nequeo mirabilem basilicam vobis depingere verbis. Ecce igitur tabula, quae docet vitam sanctae Genovefae:


Ut verum dicam, adeo admirabar ecclesiam ut nescrirem utrum magis mihi placeret haec basilica an regia pulcherrima 'Versailles'. Iudico tamen magis libuisse hanc basilicam. Nam in horto regiae vidi ovem nigram stantem procul ab aliis; egebat lana et neglegebatur ab omnibus. Effundi lacrimas, miserebar enim huius, quae mihi videbatur aegrota. Animalia omnia amo, nec possum me retinere, ne fleam, cum ovem miserrimam aspicio. Nec potui eam servare, haud enim licebat mihi hanc abducere domum ab hortis regiae. Spero fore ut melius valeat, neque diu dolorem patiatur. Ovis carissimae, si possem, certe tibi meliorem domum darem, ne tam miserabiliter herbam semper rumineris sine amico aliquo. Numquam obliviscar tui, me enim vehementer commovisti.

Non. Ian. 

Cras proficiscar Londinium; vale nunc dico terris litoribusque Europae pulcherrimae. Hodie gaudeo, nam turrem 'Eiffel' vidi, quae est prope campum Martium (Gallorum autem, non Romanorum...) Postea ivi ad sepulcrum imperatoris optimi maximique huius gentis - id est monumentum Napoleonis Bonapartis. Legi has sententias super ianuam: 'Opto ut cineres requiescant mei in ora fluminis Sequanae apud populum Gallicum quem adeo amabam.' Haec scriptae erant gallice, conata vero sum litteras latine reddere.

In medio sepulcri aspexi magnum sarcophagum, in quo dux ille nunc dormit; circum quem nomina proeliorum eius praeclarorum vidi inscripta. Exempli gratia 'Austerlitz' atque 'Iena' animadverti. Multa signa quoque sunt in hoc monumento, quae viatores docent vita Napoleonis factaque egregia. Dux ille enim non modo protegebat libertatem Gallorum, sed etiam iam iamque donabat iis gloriam. Scribebat leges, aedificabat ludos, et pugnabat contra reges potentes totius Europae, eoque modo utebatur brevi spatio temporis ut obtineret aeternam clarissimam famam. Ut certe videtis ex his sententiis, maxime eum admiror, et spero fore ut vivam sicut Napoleon, qui quidem sciebat 'diem capere.'

Traditum est Iulium Caesarem adulescentem vidisse tumulum Alexandri Magni, quam ob causam paenituit, nam Alexander annum agens vicesimum iam vicerat terras nonnullas, Iulius vero adhuc nihil perfecerat memorabile. Postea autem animum adiciebat rebus maximis, ne videretur tardior quam divus iste Alexander. Hodie, aspiciens gloriam Napoleonis, quoque consilium cepi laborandi discendique, ut eum superarem sapientia, minime enim eum bello possum superare.

Nam facultas pugnandi mihi deest; nescio vero utrum hoc bonum sit necne. Semel in mea vita pugnavi; incitata contumeliis discipulam aliam verberavi. Quae, ut puellulae solent, statim incepit flere. Quamquam eam 'vici', sentiebam me haud esse victricem, sed nequissimam. Nullus enim victor est, cum unus alteri nocet. Qua de causa nolo Napoleonis facultatem bellandi aemulari, sed tamen virtutes eius admiror, quae exaequandae mihi videntur.

In hoc monumento etiam aspexi galeam ducis armaque. Quae omnia mihi placebant, ex his enim didici eum fuisse parvum, sicut homunculus niveus Frosty (quem valde desidero). Vidi quoque equum Napoleonis; hoc est verum corpus animalis, quod Britannici ad Europam ex insula 'Sancta Helena' tulerunt, ubi dux mortuus est in exilio post caedem Waterlooensem. Insuper didici - antea enim haud hoc sciveram - Waterloum esse oppidum Belgicum. Semper mihi constabat hunc locum in Britannia esse: quam stultissima nonnumquam videor!

Cum hodie tam laeta essem, aegre nunc valeo, quia contristor: Cur debeo redire Londinium? Quare nequeo hic manere et discere? Praesertim excrucior sollicitudine, nam istas litteras molestissimas accepi a copa, cui spero me non obituram esse cras. Etiam nolo animum adicere studiis (quamquam supra dixi me velle sapientiam adipisci). Insuper cum debebo tractatos scribere de regibus Gothorum, tum necesse erit mihi ad bibliothecam Britannicam ire. Me oportet enim nomen ibi subscribere, ut liceat mihi libros huius bibliothecae legere. Spero itaque fore ut hoc beneficium adipiscar.

Vix scio quomodo possim vitam Londiniensam pati, nam nulli amici sunt mihi in ista urbe. Sed omnia orta cadunt, neque ullus homo potest in perpetuum otiose vivere. Quam ob rem revertar, nolens volens, ut plura in universitate discam. Ex otio per laborem ad sapientiam transitur; quamquam nunc recuso, via enim videtur mihi ardua, mox fructus diligentiae capiam.

Gratias vobis ago, lectores, quod tam libenter una cum me per Europam iter fecistis. Mox profecto plura scribam de vita discipulae, nunc autem vos relinquam hac ultima imagine:

                                                         Ego et cineres Napoleonis

Monday, 2 January 2017

Commentarii X: Liber lamentationum homunculi nivei


a.d. IV Non. Ian. MMXVII A.D. 
Quomodo hoc vocatur? Quidam dicunt hunc esse 'virum nivalem' vel etiam 'senem nivalem.' Ut autem opinor, nomen ei optimum est 'homunculus niveus'. Si vero scitis nomen magis idoneum, me hoc docete, vos amabo. 

Hodie antequam ascendi tramen ut proficiscerer Lutetiam, redieram ad hortum ut panem darem ansibus. Anses vero nolebant ad me ambulare; immo natabant in aqua frigida et frustula panis exspectabant, quae iis misi ex manibus meis. Quoniam erat magna copia nivis, consilium cepi exstruendi homunculi nivei, quem supra videre potestis. Usa sum ramis ut facerem oculus nasum bracchiaque eius. Nomen ei quoque dedi - vocatur 'Dominus Gelidus' (anglice Mr Frosty). 

Cum autem deberem eum relinquere solitarium, sentiebam eum valde esse infeliciem. Nam moriturus est, sicut nos, neque ei sunt amici nivei, otium enim mihi defuit ad plures faciendos. Necesse igitur est ei perire in vasta solitudine sine amore. Etiam nequit clamare vel fortunam crudelem lamentari; eum enim sine lingua edidi. Spero ei quoque deesse mentem, ne crucietur doloribus ineffabilibus. 

'Domine Frosty, cur te feci? Quare te relinqui? Melius esset, si numquam existisses. Militia enim est vita homunculi nivei super terram. Fortasse scis te factum esse ab aliqua dea (hahae, id est, a me) numquam autem potes mihi loqui, nec potestas tibi est ita rogandi: cur factus sum? Quare natus sum? Nil vero est desperandum, nam multi homines, sicut tu, quoque deos quaerant nec inveniunt. Fortasse nos omnes sumus homunculi nivei, nati sine ratione, morituri sine misericorde.'

Haec verba magna voce legi. Pater, cum omnia audisset, mihi ita locutus est: 'Noli putare vitam homunculi tui esse tristem. Fallaciter enim dicis eum esse moriturum. Immo credo eum esse immortalem, nam mox cadet rursus in terram et miscebitur cum aliis nivibus. Ac cum hiems rursus veniet, adulescens alius in nivibus ludebit et iterum homunculum niveum perfaciet. Eo modo Dominus Frosty milies vivet. Cuius creatrix, tu, fortasse exieris de vita antequam homunculus iste exibit! Noli igitur lacrimare; mihi enim constat homunculum numquam esse moriturum. Resurget, mortuum vincet, atque in perpetuum poterit vigescere.'

Quamquam adhuc misereor domino Frosty, credo tamen patrem rectissime dixisse. Possumus enim duobus modis mundum intellegere nostrum. Primum possumus credere nos morituros vitamque esse inanem. Etiam vero possumus putare nos esse immortales vitamque plenam laetitiae. Nam vivimus semel, sed per saecula innumerabilia, etiam post mortem, in sententiis, verbis, librisque, et in omnia quae vel scribimus vel scribuntur de nobis. Itaque etiamsi spatium vitae in hoc orbe terrarum nobis breve est datum, sicut homunculi nivei diutius vivimus quam spiramus. 

Alienum certe videtur mihi, sed quoque mirandum, quod homunculus niveus nos talia potest docere de natura vitae. Sapientia quinem cum in libris academisque invenitur, tum in natura ipsa. Spero igitur vos, lectores dilectissimi, abituros esse foras, ut hanc creationem et pulchram et crudelem cognoscatis. Discimus enim non modo legendo, sed etiam - sicut parvuli - et ludendo et ridendo. 

Et creavi ego homunculum ad imaginem meam benedixique ei: 'cresce et multiplicare et reple terram et dominare piscibus maris et volantibus caeli et universis animantibus quae moventur super terram.'

Quarta hora post meridiem

Nuper perlegi tractatum Ciceronis de natura deorum, haud autem nunc scio utrum sit deus necne in hoc mundo. Postquam primam partem colloqui inter Balbam Cottamque (haec sunt personae, quae inveniri possunt in hoc opere) perlegi, credebam esse deum. Nunc autem, ultimis paginis perlectis, nescio quid credendum sit. Suntne dei? Quod si sunt, ut multi putant, curantne ut nos homines valeamus? Ut saltem iudico, nulla ratione possumus deum explicare vel demonstrare. Deus est; sicut vero sanctus Nicolaus, qui a parvulis 'Santa Claus' vocatur, necesse est nobis credere in eum, si eum videre volumus. Quam ob causam inutile videtur mihi de natura deorum disputare. Deus enim variis modis prodest credentibus, et quisque fidens fingit deum suum. Nequimus igitur unum deum, qui eodem modo omnibus prodest, fingere. Credendo Deo appropinquamus; diffidendo vero divinitatem perdere solemus. 

Quod cum ita sit, duco nullum genus religionis extollendum esse super alia. Nemo enim potest dicere suum tantummodo deum esse verum. Utinam omnes hoc intellegant, ne videamus bella tam vehementer pugnata inter discipulos unius fidei eosque alterius religionis. Nam dei minime prosunt nobis, cum causas dant pugnandi; et cur debemus eos colere, si non bona sed mala nobis afferunt?

Mox accedam Lutetiam. Spero me ibi quoque inventuram esse nives, ex quibus homunculum alterum facere potero. Mihi vero constat nivem haud cecidisse in terras Gallicas, ex fenestra enim aspicio campos hortosque virides, sine ullo vestigio nivis candidae. Itaque, domine Frosty, veniam abs te peto; nequeo hodie tuam resurrectionem efficere. Fortasse autem melius est manere humi quam rursus homunculum fieri. Nulla mala enim nivibus sunt nullaque iurgia; homunculi vero, sicut veri homines, saepe lacessuntur aerumnis perpetuisque iniuriis. Tace itaque, et quisce: noli lucem vitae petere. 

Quamquam, ut satis supra demonstravi, Germaniam magis amo quam Galliam, nihilominus gaudeo, quod mox videbo Lutetiam. Nam esurio, neque cibum habeo in meo parvo sacculo. Scio prope cauponam, ubi pernoctabo, nonnullas esse tabernas. Cibum Gallicum quidem minus sapidum videtur Germanico, melius autem est panem comedere quam nihil. O farcimen, o porcum! Iam desidero epulas Germanicas, quamvis nuper hanc terram mirabilem relinquerim. 

Fatigor, neque quid aliud dicendum est mihi, quam ob causam nunc vobis vale dicam. Mane plura de Luteria scribam.


Sunday, 1 January 2017

Commentarii IX: Bonum quidem est in nivibus ludere

In hac pellicula, possitis me in nivibus ludentem spectare, si placeat vobis. Exopto vobis omnibus faustum annum novum; lectores vos omnes mihi carissimi estis, quam ob causam ex imo corde spero fore ut diebus felicibus securisque fruamini anno proximo!

a.d. Kal. Ian. 

Hodie cum surrexi, nivem ubique sparsam vidi - etiam super tecta! Gaudebam et consilium cepi ambulandi foras una cum patre. Ivimus ad hortum, ubi aspici nonnullos anseres, qui minime homines timebant; congregaverunt prae pedibus nostris, quamquam nos iam viderant.

Postea petivi ripas fluminis ut aves spectarem. Transivi pontem magnam et intravi ecclesiam antiquam, in qua aspexi signa Mariae Christique. Deinde transilui per forum in tabernam, ubi bibi poculum vini conditi. Hoc genus potionis praeclarissimum est, neque factum est ex uvis, sicut alia genera vini, sed ex malis. Mihi vero haud placuit - censeo immo hanc potionem nimis esse acerbam. Mane revertar hinc ut alterum genus vini, quod factum est e piris, bibam; hoc fortasse magis mihi placeat.

Animadverti quoque tabernam librariam, in qua videri potest magna copia librorum antiquorum. Haud autem licebat mihi intrare, nam hodie est ultimus dies anni et tabernarius iam portas clauserat. Me paenitet, quod etiam mane non licebit mihi libros ibi emere. Legi enim sententias scriptas extra tabernam: REDIBIT TABERNARIUS POST DIEM KAL. IAN. (Haec verba profecto non erant latine scripta, sed theodisce.)Infeliciter illo die iter faciam Lutetiam, neque mox, ut saltem duco, potero hinc redire. Spero igitur tabernarium rediturum esse mane, sed utrum ita sit necne, certe quam primum regrediar ad tabernam.

Minime vero cupio redire Francofurtum. Mihi constat hanc urbem esse pulchram, Vinobonam autem pulchriorem. Insuper certe et antiqua et magna videtur, sed nec antiquior nec maior Monachio. Ne longa sim, hanc unicam sententiam proferam de Francofurto: Bonum est, haud vero optimum. Nec me displicet nec placet mihi - libenter breve temporis spatium tero hic, minime autem vellem in hac urbe habitare per totum annum, si esset mihi potestas eligendi.

Ut verum dicam, quoque cognovi nonnulli homines, qui sicut Francofurtum nec boni nec mali videntur. Exempli gratia quidam adulescentulus, cui nomen est Antonius, una cum me in universitate res gestas discit. Callidus est, non autem admiror ingenium eius. Formosus est - satis quidem pulcher videtur - nemo vero diceret eum esse 'venustissimum'. Itaque nescio utrum velim me conferre ad amicitiam eius, an neglegere eum. Neque cupio dicere omnes amicos debere formosos callidissimosque esse. Ipsa non sum optima puella, quam ob rem amicum perfectum minime quaero. Persaepe autem - quamquam difficile est hanc rem verbis explicare - allicimur aut ad optimos aut ad pessimos, neque solemus animadvertere infelices istos, qui mediam viam semper teneant. Si veritas odium parit, ut dicitur, mediocritas certe languorem affert.

Hac vespera celebrabo finem annis; cenabo, bibam (iam, ut videtis, oblita sum praeteriti doloris) et latine legam! Heri incepi opus Ciceronis de deorum natura legere, quod mihi hodie perlegendum est, ut novum opus incipiam legere Kal. Ian. anni novi.

Kal. Ian. MMXVII A.D.

Euge! Hodie est primus dies novi anni. Sero surrexi, post enim mediam noctem obdormiveram. Statim steti prae fenestra, ex qua multum nivis vidi. Vespera nuperrima scripseram digito in nivibus 'MMXVII', hodie autem haud potui has litteras cernere, nam nix iam ceciderat super omnia operueratque haec vestigia. Mox ambulabo ad hortum publicum ut anses spectem; spero mihi profuturum esse aerem frigidum, adhuc enim fatigor, quamquam X horas dormiebam.

Pater me nuper rogavit quid hodie vellem videre Francofurti. Ut vero verum dicam, sentio me iam omnia aspexisse, quae spectanda sunt viatoribus. Debeo, ut credo, domum Iohanni Goethe videre, mihi autem haud placent opera huius scriptoris. Me oportebat, cum linguam theodiscam discerem, carmen eius de aerumniis magistri Fausti perlegere. Adeo autem me taedebat huius carminis ut numquam vellem alium opus eiusdem scriptoris legere.

Quamquam copiose queror de hoc opere, haud debetis credere omnes Germanicos scriptores nescivisse scribere. Nam haec terra et optimos homines litterarum et pessimos gignebat. Ut exempla utriusque generis proferam, Rainer Maria Rilke minime mihi libet, sed valde Thomasum Mann admiror.

Volo nunc foras exire, quam ob rem finem mihi faciendum est narrandi. Haud vero volo vos relinquere tam repente, atque idcirco deponam infra II imagines mei. Tabulae enim, ut quidam sapiens dixit, uberius loquuntur quam verba.