Thursday, 23 March 2017

Noli, quaeso, irascere

Hodie Carolus gallicus iuxta me sedit ut audiremus simul lectionem de iuvenibus nobilibus terrae Europae. Maxime cupiebam scire quid sentiret de hac lectione, quoniam mater eius - ut iam indicavi in praeteritis commentariis - comitissa est. Hodie igitur non res gestas didicit, sed res domesticas. Nullo tamen modo potui me certiorem facere quid putaret, nam per totam horam tacebat manusque suas spectabat. Opinor igitur mentem eius fuisse vel pacatam vel somnolentam. Inter enim has difficile est distinguere.

Infeliciter magistra minus tranquilla videbatur. Cum quidam discipulus intempestive (id est mature) sarcinam impleverit libris ut discederet, magna voce 'Eheu' clamavit, 'Quid agis, puer, et quo vadis?'

Quod cum audisset, discipulus infaustus respondit se velle domum reverti.

His dictis, magistra eum vehementisse coepit obiurgare: 'Sed nondum te dimisi! Adhuc, ut vides, coram omnibus de patriciis gentibus loquor. Quid itaque facis?' Discipulus nescivit quibus verbis potius responderet, quam ob rem continuo siluit.

Nihil molestius est iratae feminae quam silentium, atque idcirco magistra statim contumelia innumerabilia evomuit: 'Te, puer, decet verecundiam magistrarum habere. Saepius, ut plane videtur,  mihi insultas, quamquam magistra sum tua. Forsitan parvi me aestimes, nam mulier sum iuvenis; minime quidem credo te magistros et seniores et praeclariores offendere. Quid plura? Imbellis es, quam ob causam feminam parvam audes laedere singulari contumacia, vereris autem iram potestatemque virorum. '

Ut verum dicam, non omnino assentior magistrae, quae nimis fuit iracunda. Primum minime refert utrum magistra femina sit an vir; improbi discipuli tantummodo unum votum habent, id est, volunt lectiones evadere. Discipuli huius generis solent quam citissime abire, nemini eorum enim placet totum diem terere discendo atque audiendo, praesertim cum ver nunc appetat. Itaque malunt, nec sine causa, sub sole otio frui quam in teatro manere mandatisque magistrae parere. Quas ob causas minime necesse fuit magistrae obiurgare miserrimum discipulum, qui nequaquam cupiebat iniuriam facere. Legendus est tibi, magistra carissima, dialogus Senecae Minoris de tranquilitate animi, ne tam facile commovearis ludis puerilibus.


Tuesday, 21 March 2017

E-U-G-E!

Hodie litteras accepi, ex quibus didici iudices mihi dedisse praemia pro libris quos possideo. Haec praemia dantur unae discipulae (uno discipulove) universitatis Londinii qui optimam biblothecam habeat. Feliciter placuerunt iudicibus libri mei, quam ob causam et certavi et vici. Gratias maximas ago magistris omnibus, qui sederunt in iudicio, mihi enim non modo honores dederunt, sed etiam pecuniam. Adepta sum D sestertium, cum quibus plures libros emere in animo habeo.

Praesertim cupio emere opus sancti Augustini de doctrina Christiana, non quia libet mihi de theologicis rebus legere, sed quia admiror modum scribendi huius magistri. Quem dicitur (a quo vero nescio) gubernatorem fuisse cum animarum tum litterarum. Insuper, ut saltem duco, haec praemia merui, quoniam diu una cum iudicibus de meritis huius viri disserui. Idcirco non modo gratias iudicibus benignis ago ob victoriam, sed etiam huic ecclesiae doctori universae.

Quamquam ob hanc rem gaudeo, quoque - ut soleo - maereo. Nam puella sum aegrota - et bracchia et crures dolent mihi, nauseo, magnopere defatigor, atque etiam volo somnium capere, sed nequeo aut quiescere aut cenare. Haec verba quidem, quae nunc scribo, prae me et vacillant et titubant...vix queo aperire oculos, et sentio meum caput esse caminum, ferveo enim flammis aegrutudinis urentibus. Minime tamen licet mihi aegrotare, nam multa facienda sunt mihi. Ut exemplum proferam, cras debebo bene mane e lectulo surgere ut litteras latinas legam sermonemque Graecum discam.   Etiam, ut bene scitis, proximo die Veneris prodibo in scaenam, quapropter necesse erit mihi magna voce sententias declamare orationesque facere. Debeo igitur resistere morbo totis viribus, ne succumbam.

Legi in sententiis praeclarissimis Marci Aurelii nihil posse nobis nocere; cum omnem dolorem fingamus, possumus quandolibet propellere morbum corpore. Ut verum dicam, ei minime assentior, credo enim esse nonnulla genera morborum, quae haud facile avertuntur. Sed verba eius tenenda sunt in meo corde, ut fortiter animoseque luctor cum febre, quae et mentem et corpus nunc cruciat.


Sunday, 19 March 2017

Haec, inquam, sunt ornamenta mea

In animo sapientis est placidissima pax, in meo autem nihil praeter conturbationem.

Hac vespera dolor ingens ineffabilisque animum meum cruciat. Sedeo in cubiculo, atque aspicio lineamenta, pocula, vestimentaque, quae dispersa sunt super lectum. Tractatum scripsi, tractatum eundem correxi; nunc autem mihi constat hoc opus esse male scriptum, quam ob rem cras debebo ab initio laborem incipere. Heu me miseram! Haud tamen me decet queri, fungendum enim munus nemo potest evadere.

Quapropter angustias praetereo, atque iocundiora narro. Hodie emi novem libros latine scriptos, qui omnes erant editi ante annum MCMXXX, multique ante initium saeculi praeteriti. Cum quaedam amica voluisset ornamenta pulcherrima Corneliae Africanae videre, traditum est nobis a variis scriptoribus matronam summae virtutis duxisse amicam ad ianuam cubiculi eique monstravisse filios suos dormientes. 'Haec', inquit, 'sunt ornamenta mea.' Ecce igitur, lectores, mea ornamenta, quae ex imo corde diligo et amo:

Ut bene scitis, alii libri sunt in bibliotheca mea, hos vero, quos videtis in imagine, nuper adepta sum. Magnopere gaudeo, quod eos emi, nam et pulchri et elegantes videntur, sed etiam tristissimi. Vidissent enim, si oculos habuissent, II maxima bella omnium terrarum, res novas Ruthenicas, atque alias calamitates praeteriti saeculi. Unus horum, in quo legi potest carmen Silii Italicii de bello secundo Romano contra Carthaginenses, etiam accepisset (si ei fuissent aures) nuntium mortis reginae Anglorum Victoriae.

Insuper laetor, quod omnia opera Taciti nunc sunt mihi - annales habeo, historias, tractatum de origine et situ Germanorum, dialogum de oratoribus, vitamque Agricolae soceri. Aspicite, lectores, meum thesaurum; ut opinor, lautior et pecuniosior sum Crasso, cum has maximas divitias possideo domi:


Quamquam gravissima affligor tristitia, quae nec originem suam nec - quod maioris est momenti -  finem ostendit, minime desperandum est mihi. Immo debeo exemplum Corneliae matris Gracchorum imitari, ut fruar conspectu mearum deliciarum. Libri enim, cum sapientiam scientiamque tum voluptatem magnam afferunt lectoribus. Itaque vos exhortor, discipuli vel etiam magistri, ut sententias maiorum legatis, eoque modo sub umbra scriptorum semper vigescatis.

Saturday, 18 March 2017

Qui sunt scriptores Romani? Pars prima.

Cotidie, ut scitis, latine lego, quam ob causam hodie volo nomina scriptorum variorum vobis exponere, paucaque disserere de operibus eorum. Minime autem possum omnes uno impetu describere; si igitur velitis plura legere, exspectate partem secundam.

Caesar - Guilielmus Shakespeare tragoediam mirabilem scripsit de nece huius viri. Creditur a nonnullis ineruditis praenomen eius fuisse Iulium; saepius vero Romani eum vocabant Caium Caesarem. Cum imperator primus fuit gentis Romanae, tum rei publicae percussor ultimus.

Liber legendus: 'Gallia est omnis divisa in partes tres...' Quoque scripsit commentarios de bello civile,  qui minus mihi placent; ut tamen opinor, omnis fautor linguae latinae debet commentarios eius de bello Gallico perlegere.

Cicero - Orator et philosophus. Diceret, si nunc viveret, se esse patrem diligentem civemque fortissimum, sed uxorem Terentiam relinquit ut puellam in matrimonium duceret. Quare nescio utrum eum potius laudem an exsecrer.

Liber legendus: Orationes Philippicae in M. Antonium. Omnes discipuli legunt orationem in Catilinam praeclaram, duco autem Philippicas et elegantiores et lepidiores esse.

Catullus - Poeta iocundissimus. Amabat mulieres, vinum, et iocos. Quid plura?

Carmen legendum: Adulescentes, ut saltem credo, solent recitare carmen eius quod sic incipit: 'Pedicabo ego vos et irrumabo...' Spero tamen fore ut carmina alia legantur huius magistri. Mihi constat exemplum egregium ingenii eius esse carmen CI, cuius ultimam sententiam hic exponam: 'Atque in perpetuum frater ave atque vale.'

Livius - Scriptor sollertissimus historiarum. Non 'optimum' dico, credo enim Tacitum regem omnium scriptorum fuisse. Ut tamen iudico, quis legit (et intellegit) omnia eius opera potest vocari magister sermonis Latini. Tantummodo perlegi libros I-X, XX-XXV, et XXX ab eo scriptos.

Liber legendus: Liber XXII 'Ab Urbe Condita', in quo narravit pugnam Cannensem, quae maxima calamitas fuit rei publicae. Debetis quoque primos quinque libros legere de ortu Romanorum deque iurgiis inter Romulum et Remum.

Lucanus - Poeta summo ingenio. Ut fateor, difficile est sententias eius intelligere, sed omnibus praecellit cum mobilitate mentis tum suavitate verborum.

Liber legendus: Liber septimus 'De Bello Civile', in quo tragicum carmen proelii Pharsaliae invenitur.   Quibus ex verbis perspici potest Lucanum maluisse Pompeium imperatorem quam Caesarem. Infeliciter rota Fortunae crudeliter verti solet ferocesque spiritus frangere.

Sallustius - Opera eius facile possunt legi, etiam a discipulis. Haud vero mihi libet eius genus scribendi, quod rude ac parum elegans videtur.

Liber legendus: De bello Iugurthino. Scio quidem multis placuisse historiam eius de coniuratione Catilinae, opinor autem Iugurtham praebuisse nobis exemplum dignum memoratu. Ausus est enim potestatem Romanorum frangere, quamquam regulus Africanus erat praeditusque minimis opibus.

Suetonius - Vitas XII Caesarum scripsit. Solebat miscere maledicta, famam, laudes, atque etiam (quod paene numquam accidit) veritatem.

Liber legendus: Divus Iulius, ex quo discimus unde venerit sententia 'Veni vidi vici', et plura alia de amoribus Caesaris - qui, secundum Suetonium, olim amatorem fuit regis Bithyniae. Fortasse requiritis: 'Estne verum?' Equidem fateor me minime Suetonio credere, sed mihi tamen placet rumores legere. Insuper debetis, si otium est vobis, vita Tiberii ab eodem auctore scripta legere.

Tacitus - Si domus mea urerer flammis, quapropter nequaquam possem universam bibliothecam mecum portare, certe opera Taciti servarem. Satis verborum iam in praeteritis commentariis, ut saltem mihi videtur, de hoc magistro scripsi, nequeo autem ingenium vim leporemque eius praeterire. Itaque ignoscite mihi, lectores, quod saepius nomen orno Taciti cumulatis laudibus.

Liber legendus: OMNES LIBRI eius legendi sunt! Et historiae, et annales, et dialogus de oratoribus, et Germania, et Agricola...omnia Taciti opera, inquam, legatis et discatis.



Wednesday, 15 March 2017

Noli cavere Idus Martias!

Hodie, ut credo, alii discipuli certe de caede Iulii Caesaris scribunt. Quam ob causam praetereo hanc rem, neque vos lectores exhortor ut 'caveatis Idus Martias'. Nam Caesares non sumus, sed miserrimi homines plebeii, neque nos oportet timere gladios inimicorum. Non dubito quin lamentabilis fuerit mors Caesari illius, qui etiam cum exteriores gentes auctoritate et metu regnaret, minime tamen potuit vim propinquiorum abarcere. Sed haec hactenus; si vultis plura de hoc illustrissimo viro legere, opus praeclarissimum Suetonii facile invenitur.

Pergam nunc ad calamitatem meam, quae - ne mentiar - tristior mihi videtur quam nex imperatoris. Hodie in bibliotheca universitatis animadverti adulescentem formosissimum. Stabamus simul in camera quadam; eum diu aspiciebam, ac is etiam me spectabat. Nihilominus silebam, quia timebam ne nimis audax et temeraria viderer ei. Ducebam enim puerum tam venustum profecto nolle mecum loqui. Cum autem vidisset permagnum involucrum in meis manibus, rogavit quidnam esset in hoc involucro.

Quae dulcissima verba cum audissem, ei statim dixi me nonnullas paginas latine scriptas portare. Infeliciter minime repperi quid aliud dicere possem, quam ob causam consilium infaustum cepi ut eum relinquerem atque ad libros pergerem. Paucissimis igitur verbis ei vale dixi: "Cura ut valeas!" Tunc statim effugi, quemadmodum milites imbelles ignavique proelia evadere solent. Nunc autem, horum omnium recordans, sentio me fuisse stultissimam. Debebam cum eo diutius loqui, forma eius enim maxime placebat mihi. Insuper, quod maximi momenti est, scio me quoque ei placuisse. Vae mihi, vae timidis! Utinam eum revisere mox possim, ut discam nomen eius. Ut tamen opinor, numquam iterum occuram ei, quia habito in urbe magna, ubi difficile fieri potest ut in via cognoscam amicum, nempe alienum...

Saepe quidem, ut mihi videtur, occasiones praetermittuntur amoris. Caesar parum timebat, ob quam causam occisus est; nos autem mortales nimis metuimus. Quid, fortasse requiritis, vereor, et quare timeo? Omnia, inquam, metuenda videntur; et iniuriam et invidiam et iram aliorum metuo. Si possem, certe remedium vobis monstrarem formidinis, ego vero ipse nescio quomodo possim cum alienis amicitiam iungere vel etiam cum iis colloquia habere.

Cum parva puella eram, solliciti parentes me duxit ad medicum, credebant enim me laborare sub morbo isto, qui vocatur 'autismus'. Sed postquam medicus a me nonnulla responsa postulaverat, nuntiavit patri matrique me haud aegrotare; immo minime placebat mihi cum parvulis aliis ludere. Itaque monuit parentes ut mihi liceret domi manere et libros legere, quoniam maxime amabam solitudinem et silentium. Ut verum dicam, duco medicum istum longe erravisse, cum enim minime placet mihi concursus turbarum, tum nescio quomodo societatem cum aliis ire deberem, etiam si id facere vellem. Dicendum quidem est me haud desiderare amicos, soleo enim mecum vivere, mecum loqui, mecum discere...nonnumquam tamen (velut hodie in bibliotheca) benignitatem hominum requiro.

Monday, 13 March 2017

Canticum amo novum

Itaque domum revertar
Ad puellae amplexum amatae 
Qui amor unicus restat mihi...

Paene numquam carmina audio, hodie primum autem hoc carmen audivi, quod adeo mihi placuit ut vobis vellem opus monstrare. Nomen cantricis est Lorde; ut alii discipuli dicunt, praeclarissima est maximeque admirata ab adulescentibus. Non modo fruor sententiis carminis, sed etiam voce cantricis, quae et pura et dulcis videtur mihi. Rara quidem vis inest in hoc carmine, quae me et pulsat et capit.

Ludimus amantes, segniter saltamus 
In tablino, sed nihil perspici alieno
Praeter puellam solam, vacillantem, 
Genasque mulcentem suas potest. 

Hodie otium mihi deest ut multa scribam; nihilominus quicquid in buccam veniat paucissimis verbis hic exponam. Emi novam tunicam et nigram et pulchram (ut saltem videtur mihi), quam hac vespera induam. Videbo enim amicas - atque ab amicis videbor; ut Ovidius lepide scripsit, 'Spectatum veniunt; veniunt spectentur ut ipsae.'

Ut autem verum dicam, raro nova vestimenta adipiscor, pecuniam enim saepius profligo ad libros acquirendos, neque ullum nummum habeo ut corpus ornem. Insuper malo codices emere quam ornamenta, cupio enim scientiam ebibere et in perpetuum servare, nulla autem vestis potest intrare mentem hominis. Externa spernenda sunt bona, quae gradatim cadunt et ruunt. Sed nemo nisi nequissimus omittit sapientiam, hoc enim munusculum naturae de die in diem crescit, praesertim cum legamus prudentiorum libros operaque philosophorum.

Gaudeo tamen, quod novam tunicam habeo, quia omnis homo amat pulchritudinem formositatemque.  Et cum hanc vestem induam, certe venustissima videor. Nonnumquam, ut iudico, me decet mihi indulgere et bona - quamvis fugacia - obtinere, ne semper misere vivam.

Saturday, 11 March 2017

Aedes probae et pulchre aedificatae

Primam noctem nuper egi in novis aedibus, ubi optime dormivi. Hodie e lecto bene mane surrexi; has sententias scribo in tenebris, Phoebus enim adhuc dormit, atque Aurorae vestigia minime cerni possunt in atro caelo. Nec, ut opinor, faces incendere debeo, nam maxime fruor hac tranquilitate diu desiderata, et quiescendum est mihi, quia heri per horas plurimas laborabam summis viribus ut res omnes  - et libros et vestimenta - ad aedes novas mecum ferrem. Quae infeliciter sita sunt longe ab antiqua domo, in qua sex menses habitabam, atque idcirco heri necesse fuit mihi sarcina gravissima diu portare sine ullo auxilio ambulareque per totam civitatem. Nihilominus nunc gaudeo, nam cuncta quae habeo iam apportavi ad has aedes.

Quapropter hodie non laborandum est mihi, sed discendum; mox ibo ad bibliothecam Britanniam ut codices legam. Novae aedes, ut verum dicam, maxime placent, nam prope bibliothecam universitatis Londinii invenitur, et haud procul a collegio Regis Londinii. Insuper est iuxta tabernam medici, quem arcessere soleo, quare numquam opus erit mihi itinera facere tramine. Immo pedibus potero quocumque ambulare.

Fortasse vultis, lectores, imagines huius domus videre, sed nullam nunc monstrare queo, otium enim heri mihi defuit ad eam faciendam. Nihilominus hac vespera certe conabor pulchritudinem aedium depingere vobis, quia maxime amo has aedes et partem urbis, in qua nunc habito. Ut satis scitis, Londinium urbs ornatur infinita varietate. Haec pars civitatis et tranquilla et elegans est; antea autem vivebam in parte sordida, miserrima, turbataque. Sentio me migravisse a luto in nebulam, a paludes sordidas in culmina montis candida...et a parvissimo cubiculo in magnas aedes. Hic frui possunt non modo hortum publicum formosaque aedificia, sed etiam facile emuntur omnia genera ciborum, vinorum, et - id quod maxime interest - librorum. Quibus nunc possum aedes implere, spatium enim mihi est ad libros collocandos.

Satis iam scripsi, ut iudico, de aedibus. Nunc exponenda videtur calamitas, quae heri mihi accidit. Maxime fatigabar post labores, volebam tamen opus quoddam mittere magistrae. Infeliciter nonnulla errata haud animadverti in meis sententiis, quam ob causam postea misi corrigenda ei in epistula, quae plura continebat errata. Ne longa sim, corrigenda inveni et correxi, haec autem corrigenda adhuc 'corrigenda' sunt. Vae mihi; utinam intelligerem me nimis esse fatigatam ad litteras scribendas!


Thursday, 9 March 2017

Heu prodigia, heu omina!

Nonnumquam praesentio provideoque futuras calamitates. Hodie nescioquid gravat mentem pondere curarum; excrucior, nequeo tamen cognoscere quicquid accidat, nec varii eventus rerum noti sunt animo. Quam ob rem nescio, sed scire cupio, utrum contingant optata an adversa mihi. Quare autem angor? Valeo enim, et bene disco; cotidie laudes accipio a magistris amicisque. Nihilominus nebula quaedam tenebrosa occultat solem, et caligo oculos operit. Caeca igitur erro per urbem, desipiens sed sapientiam quaerens. Utinam videre possim finem proeliorum nutumve fortunae!

Duco vos, lectores, etiam saepe praesentire caedes, mala, iurgiaque: itaque dicite mihi, si possitis (difficile enim videtur mihi haec omnia verbis fateri), quomodo debeam depellere curas atque adipisci quietem, qua maxime indigeo. Nam natura homines ducit ad amorem pacis; ego vero semper trahor ex tranquilitate in perpetuam anxietatem.

Assidue disco, opinor autem me esse pigrissimam; cotidie latine lego, iudico tamen me pessime loqui latine. Nunc obdormire possum, quia genera tria medicamentorum quaque nocte sumo; nihilominus saepissime metuo, ne somnium a me fugiat. Ut verum dicam, quamquam fruor litteris latinis, et colloquiis amicorum, vita mea cingitur doloribus tormentibusque. Volo quidem melius scribere, facultas vero deest; ex imo corde scientiam diligo, ingenio tamen bono careo.

Cupio fieri magistram inque universitate res gestas vel etiam hunc sermonem docere, sed impedimenta multa mecum sunt trahenda, quae adeo animum frequentant ut otium mihi desit ad omnia enumeranda. Nihilominus exempla pauca proferam: mihi sunt metus, haesitatio, timor, dubitatio, invidia, levitas, inconstantia, ira, temeritas...in scriptura tantummodo septem peccata capitalia inveniuntur, in corde meo autem potestis magnam copiam vitiorum percipere.

Fortasse me 'falsam prophetam' vocatis; fortasse etiam putatis me fremere sine causa, ut ab omnibus animadvertar. Haec verba autem produco non ex ore, sed ex imo corde, ubi nihil praeter cogitationes privatas versatur. Scio enim fore ut quicquid mali mox accidat mihi, quod valde, ut satis scitis, timeo; metus tamen haud affert sapientiam. Quid tandem eveniet, qui erit exitus spei, quae calamitas ruet super meum caput? Dira omina video, quae interpretari nequeo, sed sentio me esse casuram manu fatorum, ne umquam resurgam.


Tuesday, 7 March 2017

Potio mirabilis, T. autem mirabilior

Hodie hanc potionem valde mirabilem gustavi. Nescio, ut verum dicam, quomodo possim describere saporem huius generis aquae. Acida est, et acerba, sed etiam dulcis. Similis est cerevisiae, minime autem, si nescirem quid bibissem, dicerem hanc esse cerevisiam. Lectores ruthenici - si quis illius gentis meos commentarios legat - possint, ut opinor, meliorem descriptionem huius aquae mirabilis vobis praebere. Facultas autem mihi deest, quia et alienissima et sapidissima mihi videtur. Ut tamen audivi e quodam amico, haec potio magnopere est salubris.

Maxime etiam gaudeo, nam mima quaedam hac vespera me sic rogavit: 'Sollertissime, amica, declamas; nonne iam prodivisti in scaenam?' Quod cum audisset, respondi me numquam ante in scaenam prodivisse, atque extemplo conticui, vix enim potui me retinere, ne gaudio clamarem. Laetior quidem facta sum, nesciveram enim me lepidam esse mimam; immo semper ducebam me haud posse in scaenam prodire, timebam enim turbam frementem concursumque magnum hominum.

Nunc autem minime intellego curnam tam timida fuerim. Homo sum; quapropter nihil humanum a me alienum puto. Turbae, concursus, voces...haec omnia sunt propria hominum, quae non videntur metuenda, immo amplectenda. Soleo, ne mentiar, domi manere atque evitare homines, ne debeam cum eis loqui, vivo enim secundum naturam meam, quae me ducit in tenebrosas latebras. Fortasse ob hanc causam latine discere coepi; quamquam possumus latine loqui, ut in pellicula mea nuper demonstravi, nihilominus minime necesse est nobis discipulis ullum verbum huius sermonis ex ore producere. Cum autem discerem francogallice aut theodisce, saepe opus erat mihi coram omnibus discipulis orationes facere.

Quod ad amorem attinet - nequeo enim, ut videtis, hanc rem praeterire - adhuc diligo T., quem spero mox mihi esse locuturum. Nonnumquam accipio e lingua eius verba pauca, quae me delectant, nam semper benigne loquitur et amicos amicasve prodige laudat. Vir, ut saltem iudico, pulcherrimus non habet lucidos oculos bracchiave robusta, sed cor purum et mundum. Vir venustissimus non indiget capillis pendentibus; immo ei sunt sapientia, eloquentia, et misericordia. Vir amatus, desideratus, carissimusve non fulget formositate, sed virtute.

Maereo, inquam, quod nos homines huius saeculi solemus formam praeferre ingenio. Angor, quod 'foedos' pueros et 'deformes' puellas spernimus ac neglegimus. Indignor, quod sequimur Narcissum et colimus Adonin, fortem autem Vulcanum repudiamus et callidissimum Ulixen. Venustas, quamvis uber, mox arescet; mens vero acuta numquam hebescet. Itaque vos exhortor, lectores, ne margaritam omittatis, etiam cum displiceat concha ostreae.

Sunday, 5 March 2017

Mater optima

Heri fabulam tristem legi, cuius titulus est 'Gens Golovlyov' (ruthenice Господа Головлёвы) qua maxime fructa sum. Haec gens infelix gradatim marcescit; quamquam paterfamilias plura iugera agrorum possidet, filii ob nimium vini potum moriuntur, et filiae eius sunt meretrices lupaeque. Otium mihi fuit ad totum librum legendum, nam sedebat diu in taberna tonsoris. Ecce sparsi capilli, qui - ut Ovidius scripsit - 'iacent collo sine lege':


Hodie bene mane surrexi e lecto et magnam partem tractatus scripsi de iurgiis inter senes iuvenesque. Ut opinor, omnis adulescens nonnumquam parentem odit, non quia patrem matremque haud amat, sed quia iuvenis est novos mores cupere. Annum agens sextum decimum matri dixit me haud posse diutius cum ea vivere, false enim credebam matrem velle me cruciare verbis acerbisimmis colloquiisque inexhaustis. Insuper volebam, ut adulescentes solent, cotidie versari in conviviis bibereque immodice.

Minime autem mihi licebat ita vivere, mater enim vetuit me exire foras post cenam. Quam ob causam nolens debebam noctes agere domi, quamquam saepe matrem sic flagitavi:  "Licet aliis discipulis vinum bibere et cum pueris saltare; curnam opus est mihi tecum tempus terere sine amico ullo?" Quae verba cum audisset, mater semper idem responsum dabat: "Aliis si licet, tibi non licet." Quam sententiam minime intelligebam, quapropter oderam - quod me pudet sentire, nedum dicere - oderam, inquam, matrem carissimam. O stultitiam nefandam, o inauditam audaciam!

Nihilominus non me oportet praeteritas errores castigare, nam Augustinus - vir et sollertissimus et doctissimus - quoque diu spernebat amorem Monicae, quam decepit relinquitque. Etiam Christus Mariam deserit ut cum magistris in templo res theologicas dissereret. Plura exempla sunt, quae hic proferam: Hamlet princeps insidiatus est matri, ut maritum eius necaret (casu autem Polonium patrem Opheliae interfecit). Et Achilles consilia matris minime secutus est, sed bellatum ivit et mortuus est.

Sed haec hactenus. Ut mater semper dicebat, etiam si illustrissimis viris liceret matrem contemnere, mihi non liceret. Nunc scio, nunc intellego, matrem esse diligendam. Quae numquam me persecuta est; immo protegebat me unicam filiam adversus malefactores nequissimosque. Utinam antea, quando sub eodem tecto vivebamus, hoc intelligerem! Nulla enim melior, pulchrior, vel etiam sapientior invenitur in toto orbe terrarum. Profecto aliter sentitis, atque ita ut vos decet: matres vestrae certe benignissimae vobis videntur. Dico tamen, neque aliquis vestrum poterit mentem meam mutare, me maxime diligere matrem, quam spero in perpetuum esse valituram.

Thursday, 2 March 2017

Anceps fortuna

Nuntium et bonum et malum hodie accepi. Magistra quaedam laudavit vehementer meum tractatum de imperio Ruthenio, quapropter maxime gaudeo, volo enim semper plura discere meliusque scribere. Sed hodie Carolum quoque vidi, atque infeliciter verba eius audivi; acerbissime locutus est de me. Secundum eum et aliena et odiosa videor. Quam ob causam nescio utrum dies horribilis mihi fuerit necne. Laudes magistrae certe mihi placuerunt, insectatio autem adulescentis desiderati minus me delectavit - nec sine causa.

Fortasse tamen non querendum est mihi, nunc enim Carolum desii amare. Ne mentiar, his nuperrimis diebus iam pulchriorem puerum (quem vocemus, si placeat vobis, T.) inveneram, ad quem scripsi litteras vanas (quae legi possunt in praeteritis commentariis). Hodie autem liberata sum summa cura infelicibusque flammis amoris.  Ut verum dicam, etiam nunc excrucior, facilius tamen patior haec verbera fati, non enim doleo propter puerum crudelem, sed quia inveni alterum, quem, ut saltem videtur, me decet ex toto corde diligere. Nescio autem utrum hic optimus adulescens me amet necne; ut bene scitis, lectores, multo difficilius est aperte concupiscere quam occulte.

Scripsi abhinc paucos dies me desiisse in Deum credere. Minime scio quomodo vobis causas huius mutationis animae exponere possim, vix enim scio cur abiuvaverim fidem. Credebam diu in Christum inque salvationem hominum omnium, quamvis peccatorum. Putabam quoque Deum esse - vel fortasse nunc 'deus' scribendus est mihi, nam 'Deus' mortuus est - benignum patrem, qui omnia bona creaverat, cuiusque opus perfectum omnis homo peccatiis polluebat. Nunc autem opinor deum minime nos diligere mortales; immo genus humanum omnibus generibus cruciatus laedit sine misericordia.

Hodie ubi e lecto surrexi, postulavi ut deus mihi daret signum quoddam mirabile, ex quo possem, si id vidissem, intellegere deum esse necessarium et verum. Infeliciter nihil hodie accepi; nolo tamen spem totam perdere unam propter defectionem. Mihi enim constat otium deesse deo, ut omnia promissa impleat. Quam ob rem cras iterum signum petam a deo, quem spero mihi daturum responsum, ne relinquar in vasta solitudine sine ullo fidei baculo, quo niti possim.